Prisc. part. 107, 17-108, 6 - 113, 1-9
1‘Atque’ quae pars orationis? Coniunctio. Cuius est potestatis?
2Copulativae, ordinis communis tam praepositivi quam postpositivi
3invenitur. Sed raro postponitur quomodo ‘etiam’. Et quid interest
4inter ‘‑que’ et ‘ac’ et ‘atque’? Quia que semper postpositiva est ‘et’
5enclitica et significat non modo et sed etiam ‘τε’ Graecam quando
6repletiva est. ‘Ac’ autem semper praepositiva est et accipitur etiam
7pro adverbio similitudinis quomodo ‘atque’, ut
8‘haud secus ac iussi faciunt’.
9‘Et’ autem tam praepositiva quam postpositiva copulationem
10solam significat. Cuiuis est figurae ‘atque’? Compositae. Ex quibus?
11Ex duobus integris ‘at’ et ‘que’. Quem habet accentum? Praepositiva
12omnis coniunctio et praepositio gravatur, postpositiva autem generalem
13accentum servat dictionum.
2Quae sunt alia nomina quae declinationem pronominum habent?
3In ‘‑us’ quidem desinentia sex ‘unus, ullus, nullus, solus, totus, alius’, in
4‘‑er’ vero duo ‘uter’ et ‘alter’ et ex his composita excepto ‘neuter neutri’.
108, 5Dic nominativum ab eo quod est ea. Masculinum ‘eius is’ femininum
6‘ea’ neutrum ‘id’. Quid habet notandum|| hoc pronomen? Quod
7nominativum pluralem masculinum tam in ‘‑ei’ facit quam in ‘‑ii’ et
8dativum et ablativum tam in ‘‑eis’ quam in ‘‑iis’ et quamvis ‘‑i’ duplicetur
9pro una accipitur syllaba in metris quomodo ‘di’ et ‘dis’ pro ‘dei’ et
10‘deis’. Fac ab eo quod est is compositum. Idem ‘eiusdem’. Et quid
11interest inter neutrum et masculinum? Quod masculinum producitur,
12neutrum vero corripitur.
1-110,1‘Ea’ quae pars orationis? Pronomen. Quale? Subiunctivum vel
2-110,1relativum. Primitivum est an derivativum? Primitivum. Quot sunt
3-110,1pronomina indubitabilia? Primitiva quidem octo, primae personae
4-110,1‘ego’, secundae ‘tu’, tertiae sex ‘ille, ipse, iste, hic, is, sui’. Et quare prima
108, 5-110,1et secunda persona singulas habent voces, tertia autem tot etiam
6-110,1diversas? Quia prima et secunda praesentes semper sunt et iuxta
7-110,1se collocantur et demonstrativae sunt; tertia autem modo iuxta
8-110,1collocatur modo longe modo praesens modo absens modo demonstrativa
9-110,1modo relativa modo discretiva. Quid interest inter ‘hic’ et
10-110,1‘iste’ et ‘is’? Quia ‘hic’ praepositium est et demonstrativum et in
11-110,1declinatione nominum a grammaticis pro articulo accipitur, ‘iste’
12-110,1vero demonstrativum est, ‘is’ subiunctivum vel relativum, ‘ille’ potest
13-110,1et in loco aliquo longe posito esse demonstrativum et relativum
14-110,1potest tamen idem esse et eum significantia aliqua proferri, ut
15-110,1‘sic Iuppiter ille monebat’.
16-110,1Ipse autem et relativum et discretivum est; relativum est ut
17-110,1‘ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est’;
18-110,1discretivum est ut ‘ego ipse, tu ipse, ille ipse’:||
19-110,1‘quaeque ipse miserrima vidi’.
20-110,1‘Ideo’ autem discretivum dicitur, quia discernit personam cui coniungitur,
21-110,1ostendens per se facere et non per alium, ut ‘quaeque
22-110,1ipse miserrima vidi’, hoc est ‘ipse’ per ‘me’, non per ‘alium’. Dic
23-110,1derivativa pronomina quot sunt. Septem, ‘meus, tuus, suus, noster,
24-110,1vester, nostras, vestras’. Quot sunt declinationes pronominum?
25-110,1Quattuor, una illorum quae in ‘‑i’ iaciunt genetivum et dativum, ut
26-110,1‘mei mihi, tui tibi, sui sibi’, altera eorum quae in ‘‑ius’ habent genitivum,
27-110,1ut ‘illius, huius’, tertia quae secundum mobilia declinantur nomina
28-110,1‘meus, tuus, suus, noster, vester’, quarta quae tertiam nominum declinationem
29-110,1sequitur ‘nostras, vestras’. Quae sunt dubia? Quae Stoici
30-110,1quidem antiquissimi inter articulos [cum praepositionibus] ponebant,
31-110,1Romani autem inter pronomina infinita vel interrogativa vel
32-110,1relativa vel redditiva, Dyonisius vero et Apollonius et Herodianus
33-110,1rationabiliter inter nomina. Sunt autem substantiae vel qualitatis
34-110,1vel quantitatis vel numeri [infinita]. Substantiae ut ‘quis’, quod tam
35-110,1interrogativum est quam infinitum, cuius relativum est ‘qui’, quod
36-110,1per se quidem acuitur, in lectione vero gravatur. Invenitur tamen
37-110,1etiam pro ‘quis’ atque tum circumfiectitur. Obliqui autem eorum
38-110,1casus, quando relationem significant, gravantur. ‘Qualitatis, qualis’,
39-110,1quod paenultimam circumflectit quando interrogativum est; quando
40-110,1vero infinitum est vel relativum, acuitur ultima quae tamen in
41-110,1lectione sopitur: eius redditivum talis. Dic quantitatis. ‘Quantus’
42-110,1quod similiter tria significat, interrogationem quando paenultima
43-110,1acuitur, quando vero ultima infinitum vel relativum est, quod
44-110,1similiter in lectione sopitur; eius redditivum tantus. Numeri ‘quot’,
45-110,1quod similiter tria significat, interrogationem infinitionem relationem,
46-110,1sed quando interrogativum est acuitur, quando autem relativum
47-110,1vel infinitum in lectione gravatur; eius redditurum tot. Dic
48-110,1derivativum ab eo quod est quis. ‘Cuius cuia cuium’ quae sunt
49-110,1possessiva infinita quae Graeci non habent. Praeterea ‘hic’ et ‘haec
50-110,1cuias’ et ‘hoc cuiate huius cuiatis’, quae sunt gentilia infinita. Et
51-110,1sciendum quod haec declinationem pronominum habent ‘quis’ vel
52-110,1‘qui, cuius’, et eam tamen inaequalem cum accusativum ‘quem’ facit
53-110,1et ablativum ‘a quo’ vel ‘a qui’ et dativum pluralem ‘quibus’ vel ‘quis’.
1‘Diversa’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A ‘vertor’ verbo ‘versus’
3participium, et a participio factum est nomen compositum ‘diversus
4diversa diversum’; generis hic feminini numeri singularis quando
110, 5femininum est, quando vero neutrum pluralis. Et notandum quod
6omnia mobilia in ‘‑a’ facientia femininum et nomina et pronomina et
7participia similem habent femininum singulare et neutrum plurale
8ut ‘primus prima primum, pulcher pulchra pulchrum, armiger armigera
9armigerum, satur satura saturum, illc illa illud, iste ista
10istud, is ea id, hic haec hoc’: haec et singulare est femininum et
11plurale neutrum. Nec non etiam ‘quis quae quod’: quae tam singulare
12est femininum quam plurale neutrum. Participia quoque ‘amaturus
13amatura amaturum, amatus amata amatum’. Cuius est numeri?
14Singularis quia femininum est in hoc versu, figurae compositae. Ex
15quibus? Ex duobus integris, id est ex di praepositione, quae separatim
16non invenitur per se, et versa. Sunt autem inseparabiles
17praepositiones, id est quae per se separatae numquam possunt
18inveniri, hae: ‘di‑, dis‑, re‑, se‑, am‑, con‑’; quas tamen praepositiones ideo
19dicimus quia interpraetatio quoque earum apud Graecos praepositiones
20eas ostendit et praepositivum locum sibi semper in compositione
21defendunt. Diversus tamen apud Latinos frequenter non
22solum pro varius sed etiam pro separatus accipitur et discretus ex
23quo etiam derivatur diversitas.
5‘Penitus’ quae pars orationis? Adverbium. Cuius significationis
6est? Hic localis, alias qualitatis; significat enim prorsus vel intima
7parte ut
8‘et causas penitus temptare latentes’.
9Et hic tamen similem habet significationem ‘penitus’, id est in
111, 10penitissima parte, hoc est intima, Italiae. Antiqui enim et ‘penitior’
11et ‘penitissimus’ ab eo solebant dicere velut ‘ulterior ultimus’. Cuius
12est speciei? Primitivae. Ex eo enim nomen ‘penitior’ et ‘penitissimus’
13nascitur et adverbium comparativum ‘penitius’ superlativum ‘penitissime’.
14Cuius est figurae? Simplicis.||
15‘Dum’ quae pars orationis? Adverbium temporale, quomodo
16hic. Est autem etiam coniunctio causalis quando pro ‘ἵνα’ Graeca
17coniunctione accipitur ut
18‘multa quoque et bello passus dum conderet urbem’
19Et sciendum quod adverbium indicativo coniungitur, coniunctio
20vero subiunctivo. Est tamen etiam pro coniunctione repletiva, ut
21‘Sosia
22adesdum paucis te volo’
23et ‘nedum illi corruptis moribus victoriae temperarent’. Ex eo
24derivatur ‘dudum’. Post ‘nec’ quoque ‘vel’ post ‘non’ vel post ‘haud’
25posita adverbium est temporale ut ‘necdum, nondum, haud dum’.
1‘Parte’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Primitivae, generis feminini, numeri singularis, figurae
3simplicis, casus ablativi. Cur ‘pars’ ‘partis’ facit? Quia omnia in
4‘‑rs’ vel ‘‑ls’ vel ‘‑ns’ desinentia interposita ‘‑ti‑’ faciunt genetivum ut ‘pars
111, 5partis, puls pultis, mons montis’ exceptis a ‘corde’ compositis quia ‘‑d‑’
6habent pro ‘‑t‑’, ut ‘vecors vecordis, concors concordis, discors discordis’.
7Servant enim primitivi consonantem genetivi: et differentiae
8causa ‘frons frondis’ ‘ἡ φυλλάς’ et ‘lens lendis’ ‘τὸ κονίδιον’; praeterea
9‘glans glandis, libripens libripendis’ quia a ‘pendo’ verbo componitur.
5Fac ab eo quod est pars derivativum. Diminutivum ‘particula’, verbum
6vero ‘partio’ et ‘partior’, quod in eadem invenitur significatione,
7et ex eo composita ‘dispertio’ et ‘dispertior’ et ‘impertio’ et ‘impertior’.
8Dic ab eo compositum. ‘Participium’ et ‘participo participas participat’.
9Similiter componuntur ab eo ‘expers expertis, particeps participis’
112, 10et ‘proportio’ et ‘bipertitus’ et ‘tripertitus’ et similia.
11‘Geruntur’ quae pars orationis? Verbum. Quale? Perfectum.
12Quo modo dictum? Indicativo. Cuius coniugationis? Tertiae, significationis
13passivae numeri pluralis figurae simplicis temporis praesentis
14personae tertiae. Declina. ‘Gero geris gerit’ et cetera. Quare
15praeteritum ‘gessi’ facit? Quia in ‘‑ro’ desinentia tertiae coniugationis
16in ‘‑ui’ faciunt perfectum (‘quaero quaesivi, tero trivi’) exceptis ‘uro ussi
17gero gessi, curro cucurri’, ex quo composita licet ut vel duplicent in
18praeterito perfecto ‘‑cu‑’ vel non: ‘decurro decucurri’ et ‘decurri, percurro
19percucurri’ et ‘percurri’. Quare ‘gessi’ ‘gestus’ facit participium?
20Quomodo et ‘ussi ustus’. ‘Quaesivi’ quoque ‘quaestus’ ‘ὁ πόρος’ differentiae
21causa facit; nam ‘quaesitus’ ‘ὁ ζητηθείς’. Fac frequentativum.
22‘Gesto gestas gestat’: a participiis enim praeteriti plerumque
23fiunt frequentativa; et a ‘gesto’ ‘gestio gestis’, id est motu corporis
24significo gaudium. Dic ab eo alia derivativa. ‘Gerulus’ unde componitur
25‘nugigerulus’; inde est etiam ‘gesticulor gesticularis’ vel ‘gesticulare’
26et ipsa res ‘gesticulatio’||.
1‛Panditur interea domus omnipotentis Olympi’.
2Scande versum. ‘Panditur intere adomus omnipo tentisO lympi’.
3Quot caesuras habet hic versus? Unam. Quam? Semiquinariam.
4Quomodo? ‘Panditur interea’. Quot figurarum est iste versus?
113, 5Unius. Quare? Quia quinque dactylos habet. Tracta singulos pedes.
6‘Panditur’ dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera.
7Quot partes orationis habet hic versus? Quinque. Quot nomina?
8Tria, ‘domus, omnipotentis, Olympi’. Quot verba? Unum, ‘panditur’.
9Quid aliud? Adverbium, ‘interea’.
Critical apparatus
orationis] est T A Lest] om. C A‘τε’] τη B Aut] in tertio Aeneidos ut B C; in tertio Aeneidos Lpostpositiva] posita V B T CEx] a V B Comnis] et V B C Lservat] servant B T C A Lvero] quoque B T C LMasculinum] masculini B Tmetris] dii et diis B Cneutrum et masculinum] masculinum et neutrum T A Lvero] om. B T C Lorationis] est T Arelativum] vel redditivum B Cest] om. A C Lsex ‘ille] ille infinita sex Tis] idem Tprima et secunda persona] prima persona et secunda V T Acollocantur] colloquuntur V B C A Lcollocatur] conloquitur B C A Lrelativum] vel redditivum B C Lrelativum] vel redditivum B C Lpotest] om. T Aut] virgilius in septimo aeneidos B C Lut] idem in eodem B C Lipse] idem in secundo aeneidos B C Let] om. V B T C L‘‑ius’] us V T Adeclinantur] declinatur V Anoster, vester] om. V T Arationabiliter inter nomina] inter nomina rationabiliter posuerunt T Atamen] om. T Atum] tunc T Acircumflectit] circumflectitur V B T Asignificat] significant corr. V1 ? V Bpaenultima] paenultimam B Ainterrogativum] vel infinitivum C; vel infinitum Lacuitur] vel infinitivum V Avel infinitum] om. V B C A Ldativum] et ablativum T C Lorationis] est T A Lparticipium] facit T Ahic] om. V T Aquando] vero V B T C Lfemininum] feminum corr. V1 V Csingulare] singularem B C A Lplurale] pluralem B C Lquia] quod V Bearum] eorum V B Adefendunt] fac derivativum ab eo quod est V B C A; fac derivativum ab eo quod est diver diversus Lderivatur] derivativum V Aorationis] est T A Lest] om. T Aut] virgilius in tertio aeneidos insequor ut B C; virgilius in tertio aeneidos insequor et T; virgilius in tertio aeneidos insequor Lintima] in ultima T; in Lnomen] om. C add. L1 Lorationis] est T Lquomodo] modo C corr. L1 Lut] virgilius in primo aeneidos B T C Lpaucis] pacis B T C‘corde’] cor T C Lhabent] habet V Tglandis] et V B Aparticipo] verbum V; participio verbum Aexpertis] et V Aorationis] est T LTertiae] correptae T ADeclina] activum verbum T C Lperfectum] praeteritum perfectum ut B T C Lexceptis] excepto V Aenim] om. B C add. L1 Lgestis] gestit B T L‘gesticulare’] gesticulatur T C‘gesticulatio’] Versus viii libri finitus Prisciani grammatici V; Documentum Prisciani grammatici in primum versum noni libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi B C; Documentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri Aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum decimi Ldomus omnipotentis Olympi] et cetera T Adactylus ex una longa et duabus brevibus] om. V Anomina] habet T L‘interea’] tracta singulas partes B C; tracta singulas partes fiat T L
Linguistic layer
Quotation layer
Verg. Aen. 3, 236
Verg. Aen. 7, 110 ille] ipse
Verg. Aen. 7, 263Verg. Aen. 2, 5
Verg. Aen. 3, 32
Verg. Aen. 1, 5Ter. Andr. 28-29Sall. Catil. 11, 7