Prisc. part. 113, 10-114, 6 - 118, 9-22
1‘Panditur’ quae pars orationis est? Verbum. Cuius est modi hoc
2verbum? Indicativi. Cuius formae? Perfectae. Cuius coniugationis?
3Tertiae. Cuius generis sive significationis? Passivae. Cuius numeri?
4Singularis. Cuius figurae? Simplicis. Cuius temporis? Praesentis.
5Cuius personae? Tertiae. Dic activum eius. ‘Pando pandis pandit’.
6Declina. ‘Pando pandebam pandi panderam pandam’. Cur mutata
7‘‑do’ in ‘‑di’ facit praeteritum perfectum? Quia omnia verba tertiae
8coniugationis quae ante ‘‑do’ ‘‑n‑’ habent mutata ‘‑do’ in ‘‑di’ faciunt praeteritum,
9ut ‘scando scandi, incendo incendi, offendo offendi, defendo
10defendi’. Excipiuntur abicientia quidem ‘‑n‑’ ‘fundo fudi, scindo scidi,
11findo fidi’, duplicantia vero primam syllabam ‘pendo pependi, tendo
12tetendi, tundo tutudi’. Declinat passivum. ‘Pandor pandebar passus
13sum’. Cur ‘passus’ facit participium praeteritum? Quia omnia passiva
14in ‘‑dor’ desinentia tertiae coniugationis verba, nisi sint a ‘‑dor’ verbo
15composita participium praeteritum in ‘‑sus’ faciunt, ut ‘ludor lusus,
16caedor caesus, defendor defensus, incendor incensus’. Sed notandum
17est quod, cum alia omnia quae ‘‑n‑’ habent ante ‘‑do’ etiam in participio
18ante ‘‑sus’ servant ‘‑n‑’, ut ‘offendo offensus, defendo defensus, incendo
19incensus, tendo tensus, pendo pensus, tundo tunsus’, hoc differentiae
20causa ne femininum eius simile inveniatur proprio masculino, quod
21est hic Pansa, ideo ‘passus passa passum’ facit, quamvis a ‘patior’
22quoque ‘passus’ facit et a ‘pateo’ ‘passus’, ut Vergilius in tertio
23‘passis de litore palmis’
24et in primo
25‘crinibus Iliades passis’.
7‘Fundo’ etiam ‘fudi fusus fecit’ nec duplicavit ‘‑s‑’, quia producta vocalis
8non egebat tali geminatione. ‘Fidi’ quoque et ‘scidi’, quia corripiunt
9paenultimam, duplicaverunt in participio ‘‑s‑’, ‘scissus’ et ‘fissus’. Vergilius
114, 10in nono Aeneidos||
11‘frangitur ac fisso transit praecordia ligno’.
12Imperativus et optativus et subiunctivus et infinitus supra dicti
13verbi secundum analogiam declinantur. Dic supina. ‘Pandendi pandendo
14pandendum passum passu’. Dic participia. ‘Pandens passurus’.
15Dic passiva. Praeteriti ‘passus’, futuri ‘pandendus’, nomen
16verbale ‘passor’. In ‘‑sor’ autem desinentia vel in ‘‑xor’ verbalia feminina
17facere non possunt litterarum dissonantia prohibente. In ‘‑tor’ enim
18desinentia mutant ‘‑or’ in ‘‑rix’, ut ‘amator amatrix, doctor doctrix,
19raptor raptrix, fartor fartrix’. Nomen verbale rei ‘hic passus huius
20passus’, quod significat ‘τὸ βῆμα’, id est quod patet in spatio distantiae
21pedum. Est tamen et aliud verbale ‘pandus panda pandum’.
22Donatus ‘panda et contractior’ et Ovidius ‘panda naris erat’. Nam
23passio magis a patior est.
1‘Interea’ quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium?
2Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat
3atque implet. Quot accidunt adverbio? Significatio species figura.
4Cuius est speciei? ‘Inter’ quidem ab ‘in’ praepositione videtur esse
114, 5natum quomodo a ‘sub’ ‘subter’ et ab ‘ex’ ‘exter’; ea vero primitivum est
6pronomen ablativi casus singularis vel accusativi pluralis. Cuius est
7significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci.
8Cuius est figurae? Compositae. Ex quibus? Ex integro et corrupto
9si ea plurale accipimus. Inter enim integrum est quod plerique
10Latinorum praepositionem accipiunt, Graeci autem adverbium; ea
11vero corruptum quia accusativus pluralis a <corripit>; produxit
12tamen propter generalem regulam adverbiorum in ‘‑a’ terminantium
13quae omnia producuntur, ut ‘interea, propterea, praeterea’ excepto
14‘ita’. Possumus tamen dicere quia in compositione non necesse est
15separatorum constructionem servare et licere etiam ablativum singularem
16accipere in his adverbiis compositum cum praepositionibus,
17quomodo ‘quacirca, quapropter’, sic ‘interea, propterea’.
18Frequenter enim etiam simplices ablativi pro adverbiis accipiuntur,
19ut ‘una, qua, qui, dextra, sinistra’.
16‘Domus’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
17Cuius speciei? A Graeco derivatur. Graeci enim ‘δωμᾶσθαι’ dicunt
18‘aedificare’ inde ‘ἐδωμήσατο’ et ‘δόμος’. Graece enim masculinum est
19et Latine femininum ‘haec domus’, quomodo ‘ὁ κρατήρ’ ‘haec cratera’,
115, 20‘ὁ δεκάπους’ ‘haec decempeda’, ‘ὁ πανθήρ’ ‘haec panthera’, ‘ὁ
21χάρτης’ ‘haec charta’, ‘ὁ γαυσάπης’ || ‘haec gausape’. Dic derivativa a
22‘domo’. ‘Domicilium, domesticus, dominus, domo domas domat’ hoc
23est sub ‘domo’ et potestate mea facio: unde ‘maris domitor’ pro
24‘dominus’ et ‘dominator’ [inde etiam ‘dominus’]; hinc ‘Domitius’ et
25‘Domitianus’. Dic adverbia ex hoc. In loco ‘domi’ ‘ad locum domum,
26de loco domo’ quae Graeci dicunt ‘οἴκοι οἴκαδε οἰκόθεν’. Dic
27deminutivum. ‘Domuncula’.
1‘Omnipotentis’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Adiectivae, figurae compositae. Ex quibus? Ex
3tribus corruptis, ‘omnium’ et ‘potis’ et ‘‑ens’, id est qui onmium potis est.
4Antiqui enim ‘ens’ dicebant participium ab eo quod est ‘sum es est’.
115, 5Ideo ergo a ‘possum’ verbo ‘patens’ nascitur tam participium quam
6nomen sed quando participium est et tempus significat et accusativo
7nominum vel infinito verborum coniungitur nec comparationem
8accipit ut ‘potens pugnare’ vel ‘potens bella facere’. Quando
9autem nomen est caret tempore et genetivo coniungitur comparationemque
10habet ut ‘porcus maris’ et ‘amans illius, potentior’ et
11‘amantior’. Sic ergo omnia participia similia possumus discernere
12tempore et coniugatione casuum et comparatione. Si enim verbi
13casum non sequantur, in vim nominum transeunt; similiter si tempus
14amittant et si comparationem assumant ut ‘fugitans litium’
15‘doctus grammaticae, doctior doctissimus’. Cur in ‘‑tis’ desinit genitivus?
16Quia omnia nomina in ‘‑ns’ vel ‘‑ls’ vel ‘‑rs’ desinentia interposita
17‘‑ti‑’ faciunt genitivum, ut ‘puls pultis, mons montis, ars artis’, exceptis
18differentiae causa ‘frons frondis’ et ‘lens lendis’; praeterea glans
19glandis’ cuius quidem etiam similem genetivo quidam protulerunt
20nominativum. ‘Libripens’ quoque ‘libripendis’ facit servata consonante
21verbi ‘pendo’. Praeterea a ‘corde’ composita servantia ‘‑d‑’ notanda
22sunt ‘concors concordis, discors discordis, vecors vecordis’.
1Comparativum quidem ‘potens potentior potentissimus’ dicitur;
2‘omnipotens’ autem ideo non potest habere comparativum quia
3<quod est> supra omnia nemini potest comparari. Fac ab eo quod
4est potens ipsam rem. ‘Potentia’ et ‘potestas’. Quid interest inter
116, 5‘potentiam’ et ‘potestatem’? ‘Potestas magis’ pro ‘vi’ accipitur, ‘potentia’
6autem pro ‘dictione’; quidam etiam ‘potentatum’ dixerunt. Declina
7verbum. ‘Possum potes potest’. Eodem modo tempore praeterito
8imperfecto ‘poteram’ tempore perfecto ‘potui’, plusquamperfecto
9‘potuerant’, futuro ‘potero’; imperativo praesenti ‘potes possit pos||simus
10poteste possint’, futuro ‘potesto tu potesto ille potestote possint’
11vel ‘possunto’; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto
12‘utinam possim’, praeterito plusquamperfecto ‘potuissem’, futuro
13‘possim’. Subiunctivo praesenti ‘cum possim’, praeterito
14imperfecto ‘cum possem’, praeterito perfecto ‘potuerim’, praeterito
15plusquamperfecto ‘potuissem’, futuro ‘potuero’. Infinita ‘posse’, antiqui
16potesse (Terentius in Eunucho
17‘sed nihil tamen’),
18praeterito ‘potuisse’: in futuro deficit. Derivativa ex hoc possibilis.
12‘Olympi’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium; significat
13autem et montem et caelum Olympum dictum a Graeco quasi
14‘ὁλολάμπον’ quod undique luceat. Cuius speciei? Derivativae vel
117, 15compositae a Graeco, id est ‘τοῦ ὅλου’ καὶ ‘λάμπειν’. Fac ab eo
16derivativum. ‘Olympicus Olympica Olympicum’ et proprium ‘Olympius
17Olympia Olympium’ certamen vel ‘Olympia’, quae in honorem
18Iovis celebrabantur certamina Pisis. Dic composita. ‘Olympiodorus’
19et Olympionices. Dic patronymicum. ‘Olympias’, cuius secundum
20analogiam ‘Olympiades’ debet esse masculinum.
1‛Oceanum interea surgens Aurora reliquit’
2Scande versum. ‘Ocea numintere asur gensAu rorare liquit’.
3Quot habet caesuras? Duas semiquinariam et semiseptenariam:
4‘oceanum interea’ ecce semiquinaria. ‘Oceanum interea surgens’ ecce
117, 5et semiseptenaria. Quot figurarum est? Decem. Habet enim tres
6dactylos et duos spondeos. Tracta pedes. ‘Ocea‑’ dactylus et cetera.
7Quot partes orationis habet iste versus? Quinque, ‘Oceanum, interea,
8surgens, Aurora, reliquit’. Quot nomina? Duo, ‘Oceanum, Aurora’.
9Quot verba? Unum, ‘reliquit’. Quot participia? Unum, ‘surgens’.
10Quot adverbia? Unum, ‘interea’.
9‘Oceanum’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium.
118, 10Cuius speciei? Derivativae ‘ἀπὸ τοῦ ὠκέος’ enim, hoc est a celeri
11motu, dictus est Graece Oceanus. Fac ab eo derivativum. ‘Oceanites’
12masculinum et ‘Oceanitis’ femininum unde Vergilius in quarto
13georgicon||
14‘Oceanitides ambae’.
15Dic possessivum. ‘Oceanius Oceania Oceanium’ ut ‘Saturnus Saturnius
16Saturnia Saturnium’; patronymicum ‘ὠκεανὸς ὠκεανοῦ’
17‘Oceanides’ et femininum ‘Oceanis’ velut ‘Πρίαμος Πριάμου’ ‘Priamides’
18et ‘Priamis’. Et quamvis sit proprium ‘Oceanus’ etiam pro
19appellativo accipitur, quando partes eius significat, ut si dicam
20‘Atlanticus oceanus’ et ‘Boricus’ et ‘Erythraeus’ sive ‘Aethiopicus’, quomodo
21‘mare’, cum totum significat, proprium est, cum partem,
22appellativum.
Critical apparatus
est] om. B ACuius est modi hoc verbum] cuius modi T LPando] om. C Lfacit] fecit V T C Ltertiae coniugationis] coniugationis tertiae T C L‘‑n‑’] ut B T C Ltutudi] tutundi V B T corr. C1 C Apraeteritum] om. B T C Lalia omnia] omnia alia T C Lhoc] excipitur pando quod non servat n et haec Tpassum] om. V Atertio] aeneidos et pater anchises B T C Lpassis] peplumque ferebant B T C L‘scissus’ et ‘fissus’] fissus et scissus B C LAeneidos] om. V Afrangitur] om. V Aac] et V Ainfinitus] infinitivus B Aparticipia] activa praesentis B T C LPandens] futuri B T C Lverbale] verbiale V B T C A Lverbalia] verbialia V B T C Lverbale] verbiale V B T C Lrei] ipsius T Lquod] quo V C corr. L1 Lverbale] verbiale V B T C Let] om. T C LOvidius] oboedius V; in quarto metamorphoseon B T C Lerat] om. V C Aorationis] est T LSignificatio species figura] species significatio figure B T L; species C‘Inter’] utrum primitivum an derivativum T C L‘exter’] extra B T C LCuius est significationis hoc adverbium? Temporis; potest tamen esse et loci] om. V A; post B Ccorruptum quia] composita V B C A Lut] om. V Aquacirca] quocirca T Lorationis] est T L‘ἐδωμήσατο’] εδομεσατο V A‘δόμος’] δωμος V T C Lὁ] om. V Cγαυσάπης] γαυοσαπες B T L‘domo’] domus B Cοἴκαδε] οικοτεν B L; οικοθην T A‘Domuncula’] domicula V A Dorationis] est T Lest] om. B T Cconiungitur] coniunguntur V Dpugnare’ vel ‘potens bella facere’] bellum facere vel potens pugnare B T C; bella facere vel potens pugnare Ltempore] omnia Tet] om. V Dsequantur] sequuntur B T Lnominum] om. V add. D1 Damittant] amittat V B T C L corr. D1 Dsi] om. B T C Lassumant] assumat V B T C L corr. D1 Din ‘‑ns’ vel ‘‑ls’] in ls vel ns B T C; in ns vel rs L; is Vars artis] om. V D; pars partis B T C Lquoque] om. B T C L‘corde’] cor B T C Lservantia ‘‑d‑’] d servantia pro t B T C Lquidem ‘potens] potens quidem V Dquidem ‘potens] derium T; derivativum Lpotens] derium T; derivativum L‘dictione’] ditione V T‘potentatum’] potentatus B T C Lplusquamperfecto] tempore praeterito C Lpotes] ad secundam et tertiam personam B T C Lpossint’ vel] om. C add. L1 Lpossim] possem B T C Lpraeterito] perfecto et B T C L Dpraeterito] om. B T C Lcum] om. B T C L‘potuerim’] poterim V DInfinita] infinito praesenti et praeterito imperfecto B C Lpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C LDerivativa] derivativum T Corationis] est T LCuius] est B T C Lκαὶ ‘λάμπειν’] καλαμιτειν C L; αμπειν B Tcelebrabantur] celebrantur T CDic composita. ‘Olympiodorus’ et Olympionices. Dic patronymicum. ‘Olympias’, cuius] om. B T C Lmasculinum] Versus x libri finitus Prisciani grammatici V D; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum decimi libri B; monimentum Prisciani grammatici in primum versum decimi libri aeneidos explicuit inchoat eiusdem in primum versum undecimi C; explicit ex primo versu decimi libri aeneidos documentum Prisciani grammatici orditur eiusdem in primum versum undecimi LDuas] quas B T C Lsemiseptenariam] quomodo B T C L‘oceanum interea’ ecce semiquinaria] om. B T; a V Dpedes] singulas B T C; singulos Ldactylus] ex una longa et duabus brevibus B T C‘Oceanum, interea, surgens, Aurora, reliquit’] om. B T C L‘interea’] tracta singulas partes B T C Lorationis] est T Lenim] om. B T C Lquarto] iii V Dὠκεανὸς] oceanos T LΠρίαμος] priamus T LΠριάμου] Πρυαμων V Csit] om. D add. L1 L
Linguistic layer
Quotation layer
Verg. Aen. 2, 263Verg. Aen. 1, 480
Ov. met. 3, 674-5
Verg. Aen. 5, 799
Ter. Eun. 9, 666 sed nihil tamen] sed nihil
Verg. georg. 4, 341