Prisc. part. 118, 23-119, 8 - 123, 31-124, 10
1‘Interea’ quae pars orationis? Adverbium. Cuius significationis?
2Hic temporalis alias autem etiam localis est ut in primo
3‘interea ad templum non aequae Palladis ibant
4crinibus Iliades passis peplumque ferebant’.
5Cuius est figurae? Compositae ex duobus integris, hoc est ex ‘inter’
6et ‘ea’, qui est ablativus perfectus. Solent autem componi ablativi
7cum praepositionibus quae etiam accusativo separatim solent coniungi,
8ut ‘quapropter, quacirca, praeterea, propterea’; sic etiam ‘interea’.
9‘Inter’ primitivum est an derivativum? Ab ‘in’ derivatur ‘inter’
10quomodo ab ‘ex’ ‘exter’ et a ‘sub’ ‘subter’ et a de antique ‘deter’ unde et
11‘deterior’ et ‘deterrimus’, quae tamen alii a ‘detero’ verbo facta esse
12putaverunt. Quomodo autem ab ‘exter’ ‘extra’ et a ‘super’ ‘supra’ sic ab
13‘inter’ ‘intra’. Hinc ‘intro’ et ‘intus’; et ‘intra’ quidem spatium temporis
14vel loci significat, ‘intro’ vero ad locum, ‘intus’ in loco. Comparativus
15‘interior’ superlativus ‘intimus’; verbum ‘intro intras’.
9‘Surgens’ quae pars orationis? Participium praesentis temporis
119, 10et in duas consonantes desinit, hoc est ‘‑n’ et ‘‑s’ et commune est trium
11generum. Cuius est casus? Nominativi, temporis praesentis, significationis
12neutrae, formae perfectae, numeri singularis, figurae
13compositae. Ex quibus? Ex duobus corruptis; tam ‘sursum’ enim
14quam ‘rego’ corrupta sunt. Et notandum enim quod, cum in praesenti
15ex duobus corruptis sit, in praeterito ex integro et corrupto
16invenitur ‘surrexi’. Et multa inveniuntur huiuscemodi non solum
17verba sed et nomina, ut ‘alteruter alterutrius’ in nominativo ex
18duobus integris et in genetivo ex corrupto et integro, idem eiusdem
19in nominativo ex duobus corruptis est et in genetivo ex integro et
20corrupto, ‘cogo coegi’ in praesenti ex duobus corruptis est, in praeterito
21perfecto ex corrupto et integro, ‘pergo perrexi’, in praesenti
22ex integro est et corrupto, in praeterito autem ex duobus integris.
1Declina verbum eius. Indicativo ‘surgo surgebam surrexi surrexeram
2surgam’, imperativo ‘surge surgat surgamus surgite sur||gant’,
3futuro ‘surgito tu surgite ille surgitote surgant’ vel ‘surgunto’, optativo
4‘surgerem surrexissem surgam’, subiunctivo ‘cum surgam surgerem
119, 5surrexerim surrexissem surrexero’, infinito ‘surgere surrexisse
6surrectum ire’ vel ‘surrecturum esse’. Impersonalia indicativo ‘surgitur
7surgebatur surrectum est’ vel ‘fuit surrectum erat’ vel ‘fuerat
8surgetur’, imperativo ‘surgatur’, optativo ‘utinam surgeretur surrectum
9esset’ vel ‘fuisset surgatur’, subiunctivo ‘cum surgatur surgeretur
10surrectum sit’ vel ‘fuerit surrectum esset’ vel ‘fuisset surrectum erit’
11vel ‘fuerit’. Infinita impersonalis ‘surgi surrectum esse’ vel ‘fuisse
12surrectum iri’, supina ‘surgendi surgendo surgendum surrectum
13surrectu’, participia praesentis ‘surgens’ futuri ‘surrecturus’. Etiam
14nomen est ‘surrectus’ quomodo rectus cum caret tempore. Sciendum
15tamen quod simplex eius verbi activum est: ‘rego’ facit enim ‘regor’.
10Composita autem ab eo quaedam in neutralium transeunt significationem,
11quaedam permanent in simplicitate ut ‘pergo, surgo’ neutralia
12sunt; ‘dirigo’ autem et ‘porrigo’ sive ‘porgo’ et ‘arrigo’ activa sunt.
13Dic ab eo quod est ‘surgo’ nomen verbale. ‘Surrector’ et ‘surrectrix’,
14ipsa res ‘surrectio’ et ‘surrectus’. Cur ‘rego rexi’? In ‘‑go’ desinentia ‘‑r‑’
120, 15antecedente si non sint a ‘rego’ composita in ‘‑si’ faciunt praeteritum,
16ut ‘mergo mersi, tergo tersi, spargo sparsi’; alia omnia in ‘‑xi’, ut ‘ango
17anxi, pingo pinxi, tingo tinxi’, exceptis ‘lego legi, frango fregi, impingo
18impegi, tango tetigi, pungo pupugi’ et ‘punxi’. A ‘lego’ composita
19mutantia primitivi significationem mutant et praeteritum, ‘diligo
20dilexi, intellego intellexi, neglego neglexi’.
1‘Aurora’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Potest
2tamen quando pro die accipitur loco appellativi accipi; quando
3enim deam significat proprium est. Cuius est speciei? Derivativae,
4ab ‘aura’ enim dicitur ‘aurora’. Proprie enim ipse ascensus solis, id est
120, 5prima pars diei, ‘aurora’ dicitur, in qua solet pulsu solis aer commotus
6‘auram’ facere; alii autem a splendore solis dictam putant. Ponunt
7autem ‘auram’ pro splendore teste poeta in sexto
8‘per ramos aura refulsit’,
9id est splendor. Inde etiam ‘aurum’ et ‘aurarii’, qui favoribus splendidos,
10hoc est claros, faciunt et ‘aurigae’ qui splendorem sibi agunt,
11qui fit ‘auris populi’, hoc est clamoribus. Cuius est generis? Feminini,
12numeri singularis, figurae simplicis, casus nominativi et vocativi,
13hic autem nominativi (ablativus autem in ‘‑a’ productam terminat)
14declinationis primae.|| Quare? Quia omnia masculina vel feminina
15vel communia tam Graeca quam Latina in ‘‑a’ desinentia primae sunt
16declinationis exceptis illis quae nascuntur a masculinis in ‘‑ius’ terminantibus
17genetivum, quae sunt haec, ‘una, ulla, nulla, sola, tota, alia,
18utra, altera’ et quae ex his componuntur; similiter et qua composita
19‘siqua, nequa, aliqua’. Ea enim genetivum et dativum masculinorum
20servant suorum unde quidam non ad significationem sed ad declinationem
21adtendentes pronomina ea esse putaverunt.
1‘Reliquit’ quae pars orationis? Verbum. Quale, id est cuius
2modi? Indicativi. Cuius formae? Perfectae, coniugationis tertiae,
3significationis activae, numeri singularis, figurae compositae. Ex
4quibus? Ex duobus integris ‘re‑’ et ‘liquit’. Separatim tamen ‘re‑’ dici
121, 5non potest: quod tamen quidam ‘volunt’ a ‘retro’ vel ‘rursus esse’.
6Quod si sit ex corrupto et integro invenitur ea pars; ‘liquit’ enim
7perfectum est. Cuius temporis? Praeteriti. Quare ‘linquo liqui’ facit
8praeteritum? Quia ‘‑n‑’ habentia ante ‘‑eo’ vel quo abiecta ‘‑n‑’ faciunt
9praeteritum: ‘linquo liqui, vinco vici’; similiter ab eis composita
10‘devinco devici, convinco convici, relinquo reliqui, delinquo deliqui,
11derelinquo dereliqui’ et producunt ‘‑i‑’ paenultimam in praeterito
12naturaliter. Declina verbum. ‘Relinquo relinquis relinquit’ et cetera.
13Declina etiam passivum. Indicativo ‘relinquor relinquebat relictus
14sum’ vel ‘fui relictus eram’ vel ‘fueram relinquar’; imperativo ‘relinquere
15relinquatur relinquamur relinquimini relinquantur’. Futuro ‘relinquitor
16tu relinquitor ille relinquiminor relinquantur vel
17relinquuntor’; optativo ‘utinam relinquerer relictus essem’ vel ‘fuissem
18relinquar’, subiunctivo ‘cum relinquar relinquerer relictus sim’
19vel ‘fuerim relictus essem’ vel ‘fuissem relictus ero’ vel ‘fuero’; infinita
20‘relinqui relictum esse’ vel ‘fuisse relictum iri’, gerundia vel supina
21‘relinquendi relinquendo relinquendum relictum relictu’, participia
22activa praesentis temporis ‘relinquens’ futuri ‘relicturus’, passiva
23praeteriti ‘relictus’ futuri ‘relinquendus’, nomen verbale ‘relictor’ et
24‘relictrix’ ipsa res ‘relictio’. Potest tamen et ‘relictus’ dici sed quartae
25declinationis. Hinc derivatur et ‘reliquus reliqua reliquum’ et ‘reliquiae’
26quod poetae interposita ‘‑l‑’ ‘relliquiae’ metri causa proferunt.
27Etiam ‘delinquo, praeterlinquo’; a ‘deiinquo’ ‘delictum’ pro peccatum
28quod delinquit officium suum qui peccat.||
1‛Turnus ut infractos adverso Marte Latinos’
2Scande versum. ‘Turnusut infrac tosad uerso MarteLa tinos’.
3Quot habet caesuras iste versus? Unam semiquinariam, ‘Turnus ut
4infractos’. Quot figurarum est? Decem. Quare? Quia habet duos
122, 5dactylos et tres spondeos. Tracta singulos pedes. ‘Tumusut’ dactylus
6et cetera. Quot partes orationis habet iste versus? Sex, ‘Turnus, ut,
7infractos, adverso, Marte, Latinos’. Quot nomina? Quattuor, ‘Turnus,
8adverso, Marte, Latinos’. Quid aliud habet? Unum participium
9‘infractos’ et unum adverbium ‘ut’.
2‘Turnus’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius
3est speciei? Univocum est. Significat enim nomen proprium regis
4Rutulorum et appellativum piscis palustris. Fac ab eo quod est
123, 5‘Turnus’ derivativum. Quomodo ‘Saturnus Saturnius’ sic debet etiam
6‘Turnus Turnius’, patronymicum ‘Turnides’ quomodo ‘Priamus Priamides’.
7Quare secundae est declinationis ‘Turnus Turni’? In ‘‑us’ correptam
8desinentia propria secundae sunt declinationis excepto ‘Venus
9Veneris’: praeterea ‘Ligus Liguris’ quod potest et proprium esse et
10gentile; et, si sit proprium, masculinum est solum, ‘hic Ligus huius
11Liguris’, si gentile est invenitur commune, ‘hic’ et ‘haec Ligus Liguris’.
12Quare ‘Turnus’ ‘Turne’ facit vocativum? Quia omnia in ‘‑us’ desinentia
13secundae in ‘‑e’ faciunt vocativum exceptis propriis quae ‘‑i‑’ habent ante
14‘‑us’, quae per apocopam proferunt vocativum, ut ‘Vergilius, o Vergili,
15pro Vergilie’ et ‘Mercurius, o Mercuri, pro Mercurie’ (ideoque accentus
16manet paenultimus quamvis brevis sit paenultima syllaba. Ex
17quibus enim aliqua subtrahitur syllaba, si integra manet illa in qua
18est accentus, integrum servat etiam accentum, ut ‘hic’ et ‘haec Arpinatis’
19perfectum circumflexum habuit paenultima syllaba quae mansit
20in concisione: dicimus enim ‘hic’ et ‘haec Arpinas’. Similiter si
21dicamus ‘munit’ pro ‘munivit’ circumflectitur ‘-vit’ quia integra dictione
22supra se habuit circumilexum; sic etiam ‘tuguri’ pro ‘tugurii’ acutum
23debet habere) et ‘Terenti’ pro ‘Terentie’ et ‘Sallusti’ pro ‘Sallustie’.
24Euphoniae tamen causa vel metri est quando nominativis utuntur
25pro vocatiuis ut ‘deus’ pro ‘deae’ et ‘fluvius’ pro ‘fluvie’ ut Vergilius
26‘corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum’
27et ‘populus’ pro ‘popule’ ut Lucanus ||
28‘degener o populus’.
29Unum autem invenitur appellativum solum quod et in ‘‑i’ et in ‘‑e’
30vocativum profert ut ‘filius, o fili’ et ‘filie’.
1‘Ut’ quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium? Pars
2orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque
3implet. Adverbio quot accidunt? Tria species significatio figura.
4Cuius est significationis? Hic temporalis, accipitur enim pro
123, 5postquam. Quando autem significat ‘ἵνα’ Graecam coniunctionem
6loco coniunctionis accipitur causalis. Est tamen etiam similitudinis
7adverbium; solet autem ei adici etiam ‘‑i’ tam coniunctionem significanti
8quam adverbium. Adicitur ei etiam ‘‑nam’ et invenitur optandi
9adverbium, ‘utinam’. Igitur ‘ut’ et ‘uti’ significat adverbium quidem
10quando tempus vel similitudinem vel qualitatem sive interrogationem,
11id est quando quomodo, significat; quando vero ‘ἵνα’ vel ‘ὅτι’
12Graecam coniunctionem significat, coniunctionis loco accipitur.
Critical apparatus
orationis] est T C Lalias] hoc V B C Din primo] Virgilius in primo aeneidos B T C LSolent] solet V Dquacirca] quocirca T L‘in’ derivatur ‘inter’] inter V D‘exter’] extra B T C Let] om. T C Let] ut B T C L‘deterrimus’] deterprimus V B C Lquae tamen] om. B C add. L1 L‘exter’] ex B T C La] om. V C D‘inter’] in inter et T C L‘intus’] intrus V Borationis] est T LNominativi] et vocativi hic autem nominativi B Dcorrupta] correpta V corr. D1 DEt] om. T C Lex integro et corrupto] ex corrupto et integro T C Let] est T Let] om. C Lest] om. B T C Lsurgant’ vel ‘surgunto’] surgunto C Lcum] om. V B C Lindicativo] indicativi V C Dvel] surrectum B T C Lvel] surrectum B C Lvel] surrectum B T C Lcum] om. B Dvel] surrectum T C Lvel] surrectum T C Lvel] surrectum T C vel add. L1 LInfinita] infinito B T C Lvel] surrectum T C L‘rego’] om. B T C Lsimplicitate] simplicis V D‘arrigo’] et corrigo correxi B T C Lverbale] verbiale V B T C L Dipsa res edd.: ipsam rem codd.Cur ‘rego rexi’] om. B C L; et notandum Tut] om. V DA] item Tdiligo dilexi] om. V Dorationis] est T Lsexto] VI aeneidos discolor unde auto B T L; sexta aeneidos discolor unde auro C‘aurarii’] aurii T Dfaciunt] faciant V Dagunt] agant V Dfit] a favoribus TFeminini] femini C Lterminat] terminatur T Lorationis] est T Ltertiae, significationis] om. V add. D1 D‘liquit’] liquid V Tvinco] ut V T L DIndicativo] om. C Lvel] et V D; et relictus T C Lvel] et V D; et relictus T Cimperativo] praesenti B C Lrelinquimini] relinquamini B corr. D1 Drelinquantur] om. B T C Lvel relinquuntor] relinquuntur C Lvel] relictus B T C Lvel] relictus B C Lvel] relictus B C Lvel] relictus B C Linfinita] infinito B C Lvel] relictum B T Cfuturi] futuro V Cverbale] verbiale V B T C L Det] om. V B C add. L1 L Ddelinquit] delinquid V Tsuum] etiam T Lpeccat] versus undecimus libri finitus Prisciani grammatici V; versus undecimus libri Prisciani grammatici finitus D; Monitio Prisciani grammatici in primum versum undecimi libri Aeneidos terminat incipit eiusdem in primum duodecimi B; Monitio Prisciani grammatici in primum versum undecimi libri Aeneidos terminavit incipit eiusdem in primum versum duodecimi CMarte] in V Bhabet caesuras] caesuras habet T LUnam] unum quam T C L‘Turnus ut infractos’] om. V Dduos] tres V corr. D1 Dtres] duos V corr. D1 Det cetera] ex una longa et duabus brevibus T C; ex una longa et duabus brevibus et cetera L‘Turnus, adverso, Marte, Latinos’] om. B T C L‘infractos’] fractos V C‘ut’] tracta singulas partes B T C Lorationis] est T Lsyllaba] om. B C add. L1 Lsi] om. V B T C Ldicamus] dicimus T C LLucanus] in secundo B T C Lpopulus] vix secula longa decorum B C L; vix secula longa de quorum Tet] om. C D‘filie’] o filiae B T C Lorationis] est T Lspecies significatio] significatio comparatio V Dsignificationis] ut B T C Ltemporalis] temporis C corr. L1 L‘ὅτι’] uti V D; ut B T C LGraecam coniunctionem] graecas coniunctiones V D
Linguistic layer
Quotation layer
Verg. Aen. 1, 479-80
Verg. Aen. 6, 204
Verg. Aen. 8, 77Lucan. 2, 116