Nom. Dub.

Nom. Dub. S23 - S32

10SQUALOR gen. mas., ut Avitus: squalore vicino. SILEX gen. fem., ut Virg.: stabat acuta silex; sed dd. alii gen. mas., ut Prudentius: incusso silice. SIMIA gen. fem., ut in Reg. volum.: simias et pavos, quamvis Cicero simiolum dixerit. SAGUS gen. mas., ut Afranius: quia quadrati sunt sagi. STIMULUS gen. mas., ut Terentius: namque inscitia est / S25, 5adversus stimulus calces. STUPRUM gen. ni., ut Niveus: magnum stuprum fieri per gentes. SCALPER gen. mas. sicut culter, ut Titus Livius, quamvis quidam scalprum dicant. 10SIDUS gen. ni., ut Virg.: sidera cuncta notat. SUBOLES gen. fem., ut Iuvencus: propriam cridi[s] subolem. SEMEN gen. ni., ut Virg.: ... vaga semina famae.