Prisc. ars

Prisc. ars 18, 41, 1 - 18, 45, 1

Nec solum nominativis, sed accusativis et ablativis casibus ad imitationem Graecorum auctores adiungunt infinita verba, ut cognitus est posse dicere et cognitum hunc posse dicere et cognito posse dicere Terentius in 10eunucho: apparet hunc esse domini pauperis; 10Sallustius historiarum V: at Lucullus audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere; in eodem: legiones Valerianae comperto lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam esse, missos 15esse. Participiorum autem accusativi frequenter pro infinitis verbis ponuntur, ut Sallustius in V: spe celebritate nominis in|tellego timentem, pro timere, et: video ingentia dona quaesitum (το πορσειν) properantem, pro properare; ablativi quoque eorum pro infinitis, ut in Catilinario: nam et, 18, 5priusquam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est, pro consulere et facere. Graeco similiter more infinita pro gerundii genetivo casu proferuntur. Significat autem infinitum ipsam rem quam continet verbum: currere est enim cursus et scribere: scriptura et 10legere: lectio. 10Itaque frequenter et nominibus adiunguntur et aliis casualibus more nominum, ut Persius: sed bonum est digito monstrari et dicier: hic est; Terentius in adelphis: quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est; idem in eunucho: certe extrema linea / amare non nihil est; et 15bonum est legere, utile est currere,aptum est scribere, optimum est philosophari. Quod cum aliis vocibus verbi facere non possumus, ut nomen cum substantivo verbo, id est est, eis, id est aliis modis verborum, adiungamus, significantes loco nominis ipsius rei has voces nos accipere: cum dico enim bonum est 18, 5legere, nihil aliud significo nisi bona est lectio. Itaque apud 18, 5Graecos etiam articulis adiungitur infinitum more | nominum. Cum autem sine est vel alio huiuscemodi verbo, id est substantivo, proferam bonum vel commodum vel utile vel aliud huiuscemodi casuale, non ipsius verbi qualitatem, sed illius rei in qua fit actus verbi significo, ut, si dicam bonum lego, 10necesse est vel carmen vel opus vel tale aliquid intellegi. Nemo enim dicit bonum est lego quomodo bonum est legere Nominativis quoque adiectivorum et obliquis eorum pulcherrima figura coniungitur infinitum, ut fortis bellare; 15prudens intellegere; sapiens providere; peritus docere et similia Horatius in I carminum: et celerem sequi / Aiacem, id est celerem ad sequendum; sic et similia. Illud etiam in hoc modo contemplandum, quod verbis praeceptivis, quibus dativi adiunguntur, possumus et accusativos 20copulare infinitis consequentibus, ut iubeo tibi currere et iubeo te currere; impero tibi proficisci et impero te proficisci; praecipio tibi legere et praecipio te legere; sic et similia.

Critical apparatus

Nec ~ 42, 2 (p. 45, 7) proferuntur (notata signis ÷ et : in OQ, in mg. Non est de libro O) in mg. R T W Y in pagella codici add. L in t. D M O Q: om. E F J L P R U W T X Y Z (signum in mg. apposuit) I; cf. Rosellini9 pp. 190-191nominativis, sed accusativis] nominativus et accusativus M; sed et L Qcasibus] sasibus corr. ut vid. Oimitationem] imitact- Yadiungunt ] coni- Oest] es Q; om. Tdicere] discere Qcognitum hunc posse dicere’ et] om. corr. L; est D; discere Qcognito] est Ddicere] dicere sed etiam genet(ivis) Meunucho] unucho corr. OV] II Mat] ad corr. OLucullus] luculus corr. L Maudito Q.] auditoq(ue) D L Q; audi//toq(ue) O; audito que MMarcium] martionem MLycaoniam] lycan- corr. Yin D L M O Q W: ad R T YValerianae] valeriano Lcomperto] compote corr. Oconsuli] cumsoli corr. in comsoli Desse] om. Tinfinitis] infinitivis Q Tverbis ponuntur] ponuntur verbis TSallustius] in sall( ) Lspe] spe(m) Tcelebritate] celebrate corr. Onominis M Q W: no( )is L; n(ost)ris D O R T Yin|tellego] te lego L M; tellego corr. in intelligo Qingentia D L M O Q W: ingentem R T; properantem Yquaesitum dubit. in appar. Hertz: quaesitum ire edd. vett. van Putschen; -situra D M O T W Y; -situra(m) L; -fetura ut vid., corr. in -situra R τοῦ] ΤΟΥ ΠΟΡΙcΙΝ D O Q R W; ΤΟΥ porisyn T; ΤΟΥ ΠΟΡΥcΙΝ Y; ΤΟ ΠΟΡΙcΙΝ L; ΤΟΥ ΠΟΡΙΟΝ Mproperantem] -ante D Lpro suppl. s. l. al. m. D: om. D L Tut in Catilinario: ‘nam et, priusquam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature] ceciderunt cum resecta parte marginis superioris foliis 168r Y; s( ) sc. S(allustius)? corr. T; om. M O; consuleris L M corr. O; nature corr. D; maturae Mmore ] mare Qinfinita] infinata corr. Qgerundii] gerundi corr. in gerundis D corr. in gerendi Q R T W Y; gerendi L M; gerunda ut vid. corr. in -di Ocasu] om. R T Yest enim ω Alcuin. exc. Prisc. 2, 1, 12: enim est W X edd.; om. Uverbo, id est substantivo, proferam ‘bonum’ vel ‘commodum’ vel ‘utile’ vel aliud huiuscemodi suppl. s. l. al. m. Z: om. Z; subiunctivo PNominativis] nominativus Z ante corr. ψ ante corr. L U codd. AB; -vis. cod. C Alcuin. exc. Prisc. 2, 2, 3peritus docere’ et similia – Horatius in I carminum] om. ψ; peritus docere et similia oratius suppl. s. l. Zsimilia ψ Y: alia cett. Alcuin. exc. Prisc. 2, 2, 7praecipio tibi legere’ et ‘praecipio te legere] om. ψ

Quotation layer

Ter. Eun. 486 apparet hunc] adparet servom hunc
Prisc. ars 17, 162, 3 et 18, 233, 3

Sall. hist. frg. 5, 14 MaurenbrecherSall. hist. frg. 5, 13 Maurenbrecher datam esse, missos esse] datam sese missos esse

Sall. hist. frg. 5, 21 Maurenbrecher spe celebritate] spe‹ciem et› celebritatem
Sall. hist. frg. 5, 22 MaurenbrecherSall. hist. frg. 5, 22 Maurenbrecher

Sall. Catil. 1, 6 cf. Char. 409, 1 Frg. Bob. nom. Mariotti 47 p. 62 Prisc. ars 17 addit. 3 et 18, 175, 1

Pers. 1, 28 sed bonum est] at pulchrum est
Prisc. ars 18, 260, 1
Ter. Ad. 608 ipsis] ipsi
Ter. Eun. 640-641 non nihil] haud nil

Hor. carm. 1, 15, 18-19 Schol. Hor. carm. 1, 15, 18-19