Prisc. ars

Prisc. ars 18, 45, 2 - 18, 49, 2

Sciendum tamen quod in hoc sensu frequenter invenimus pro infinitivo subiunctivum poni, ut iubeo facias, iubeo dicas, 25impero venias, hortor legas, in quibus deest ut, quod licet vel addere vel non. Verborum quoque omnibus modis et participiis possunt coniungi, ut amo discere, ama discere, utinam amarem discere, cum amaverim discere, amare discere prodest, amans discere; similiter intellego sentire, intellege sentire, utinam 18, 5intellegerem sentire, cum intellexerim sentire, intellegere filium sentire cupio [Horatius carminum II: dedocet uti falsis vocibus]; participio etiam volo intellegens sentire; sic omnia. Est tamen frequenter invenire nomina pro adverbiis totius verbi declinationi bene accommodari, ut sublime volo, 10sublime volas, sublime volat. Igitur a constructione quoque vim rei verborum, id est nominis quod significat ipsam rem, habere infinitum possumus dinoscere, res au|tem in personas distributa facit alios verbi motus. Quid est enim aliud curro, curris, currit nisi cursum ago, agis, agit? Itaque omnes modi 15in hoc, id est infinitivum, transumuntur sive resolvuntur, ut ambulo: indico me ambulare; ambula: impero te ambulare; utinam ambularem: opto me ambulare; cum legam, ambulo: dico me prius legere, post ambulare Itaque apud Graecos quidem pro imperativo ponitur, apud nos autem pro praeterito imperfecto. Et apud illos tamen et apud nos hoc fit per figuram ellipseos, id est defectionis: gaudere enim dicunt Graeci pro gaude, et subauditur iubeo vel volo vel opto: sic enim antiqui gaudere te iubeo pro gaude Terentius in adelphis: gaudere Hegionem plurimum / iubeo pro gaude, Hegio, 18, 5plurimum. 5Sic ergo et apud nos, cum imperfectum sit dicere coepi pro dicebam, scribere coepi pro scribebam, per ellipsin verbi coepi solent auctores proferre infinita, ut Terentius in Andria: ego illud sedulo / negare factum; deest enim coepi, negare pro negabam. Nec mirum infinita, quae cognationem 10habent ad omnes modos, pro quibusdam eorum poni, et maxime pro defectivis, cum sint et ipsa defectiva (et imperativus enim deficit tam personis quibusdam quam temporibus et praeteritum imperfectum actu ipso deficit, quippe semiplenum eum significans, et infinita deficiunt numeris et personis), cum 15etiam alios modos pro aliis invenimus ab auctoribus proferri, ut Musa, mihi causas memora et dicite, Pierides, imperativa pro optativis, et contra optativa vel subiunctiva vel indicativa pro imperativis, ut Terentius in eunucho: ah nihil tibi quicquam credo desinas, pro desine;

Critical apparatus

infinitivo ψ: infinitivo verbo L; infinito verbo cett. codd. ABC Alcuin. exc. Prisc. 2, 2, 14utinam amarem discere, cum amaverim discere, amare discere] om. Z; utinam amarem discere post cum amaverim discere P; discere didicisse P; vel didicisse D; dedi / cisse L; didicisce M; didicisse corr. J Q R W Y; vel discere Q; dicere corr. in discere T; discere I; didicisse I Tsimiliter] similiter et cetera ut ψ[Horatius carminum II: ‘dedocet uti falsis vocibus’]] locum Horatianum hic male trad. non tamen delendum Rosellini iudicat, sed ad aliam partem capituli de infinitivo traiciendum, fort. ad § 40, 3 sublime volat] om. ψsignificat] significat ab hoc verbo deest (1 f. dep.) Pcurrit] om. Zagit] om. Zinfinitivum Z: infinitum cett.legam] legerim dubit. coni. Uhlig appar. ad Apollon. Synt. 3, 61 p. 327pro suppl. s. l. Z: om. ZGraeci] 0 vel [Graeci] vel χ αHegionem] he//gionem Zscribebam] scribam corr. D O Zin Andria] om. Zpro ‘negabam’] om. Zcognationem] in cognitionem Zdefectiva] //defectiva Zsubiunctiva] subiunctive -corr. in -va Zih] an Zdesine] desine et Z

Quotation layer

Hor. carm. 2, 2, 19-21 dedocet uti falsis vocibus] falsis / dedocet uti / vocibus
cf. Porph. Hor. carm. 2, 2, 19-21 cf. Schol. Hor. carm. 2, 2, 19-21

Ter. Ad. 460-461 gaudere Hegionem plurimum iubeo] salvere Hegionem plurumum iubeo
Godesc. gramm. 1, 1 p. 356, 8-14 Quaest. gramm. e cod. Bern. 83 GL Suppl. 173, 24-26

Ter. Andr. 146-147

Ter. Eun. 884 ah] non ausim.
nihil] Nil
Verg. Aen. 1, 8 . 876D-877A Alcuin. gramm. Prisc. ars 8, 67, 4; 8, 103, 1 et 18, 71. 2 Verg. ecl. 8, 63