Prisc. ars

Prisc. ars 18, 53, 2 - 18, 58, 1

Sed si quis et haec et omnia impersonalia velit penitus inspicere, ad ipsas res verborum ... et sunt tertiae personae, etiam si prima et secunda deficiant, quod etiam in libris de verbo ostendimus. Unde et participia inveniuntur, curritur, 5cursus; hinc decurso spatio Terentius in adelphis. Sunt alia, ut diximus, quae adiunguntur genetivo et accusativo, ut pudet me illius rei, taedet, piget, miseret, paenitet. Infinitis quoque tamen haec eadem coniuncta accusativum solum admittunt, ut 18, 5pudet me discere. Terentius tamen novo more in adelphis secundum Graecos dixit: quem neque pudet / quicquam; idem in eodem: ei mihi, / non te haec pudent? Hoc etiam sciendum, quod tria quidem habent praeteritum supra dictorum quinque impersonalium, paenituit, puduit, 10piguit, duo vero participia more neutropassivorum, miseritum et pertaesum (cuius simplex in usu non est, quamvis taedium dicatur). Quae vero passivam habent terminationem impersonalia non possunt infinitis adiungi, ut statur, curritur, sedetur, et 15intransitive intelleguntur, ut Vergilius in VII: bellatur comminus armis pro bellant; idem in VI: itur in antiquam silvam, pro eunt. Nam si addidero nominativum, bellatur gens, transitio fit ab alia ad aliam personam et incipit esse passivum, quamvis Apollonius in III[I] περ συντξεως ostendit in impersonalibus etiam posse intellegi nominativum ipsius rei verborum, 18, 5his verbis: μλει Σωκρτ ... , περ πινο κα ατ ναδχεσθαι νοουμνην εθεαν τν κατ το παρυφισταμνου πργματος ν τ μλει . Ex hoc possumus attendere quod 18, 5impersonalia similiter omnia, quibus nos frequenter utimur, quae ipsa quoque ab huiuscemodi verbis Graecorum, id est μλει, δε, χρ, accepimus, teste sapientissimo domino et doctore meo Teoctisto, quod in institutione artis grammaticae docet, possunt habere intellectum nomi|nativi ipsius rei 10quae in verbo intellegitur. 10Nam, cum dico curritur, cursus intellego et sedetur, sessio et ambulatur, ambulatio et evenit, eventus; sic et similia. Quae res in omnibus verbis etiam absolutis necesse est ut intellegantur, ut vivo vitam et ambulo ambulationem et sedeo sessionem et curro cursum. 15Infinita vero impersonalium necesse est ut ablativum pronominis vel nominis vel participii ad perfectam signifcationem assumant, ut stari a me volo pro stare volo; curri a te vis pro currere vis; sederi a se vult pro sedere vult. Nam passiva non egent ablativo casu, nisi sint transitiva, ut legi volo, ναγινσκεσθαι βολομαι: en hic passivum est intransitive dictum; sin dicam legi a me volo, similiter intransitive 18, 5activam habet significationem et est infinitum impersonalis: nam pro legere volo accipitur; sin autem transitive proferatur, hoc est ut ab alia in aliam personam passio fieri significetur, etiam si ablativo adiungatur, passivi est infinitum, ut doceri a me cupis; amari a te cupio.

Critical apparatus

et] om. Zinspicere] respicere Zlac. lac. archetypi Rosellini: referuntur add. in t. D L O Q s. l. F R T W X Z in mg. I J Y; referat add. add. al. m. frg. Bern.2; actiones vel passiones referuntur Utertiae] et tertiae Z; etiam Zadiunguntur] iunguntur Z; an recte? Rosellinitaedet, piget, miseret, paenitet] om. Zadmittunt Z: assumunt χ αpudet] pudet mihi mihi del. Zidem] Item Zpude‹n›t] pudent cl. Terentio vel § 244, 1 D E J L Q R ante corr. in pudet T Y frg. Bern.2 post. corr. F O W Z; pudet ωmiseritum E F I M R T X Z frg. Bern.2 cod. C Alcuinus exc. Prisc. 2, 7, 12: misertum D J L O Q U W Y e corr. F codd. AB Alcuin.et ] hinc rurus inc. Pin VII] om. ψin VI] om. ψIII van Putschen: IIII ωposse intellegi] intellegi posse ψἐπινοῶ ut videtur χ: om. P; om. D J Q; ΜΕΛΕΙ CΟ reliqua om. I; cωΚΡΑΤΗ ω; CΟΚΡΑΤΙ Z; Σωκράτει Apollon. Synt. 3, 188 (431, 1-2 Uhlig); εΤΙ inΝΟΩ L; εΡΙCΗΟΜ O; εRICHOM post. corr. O; εTINOω α; ITINOω Z; εΥθεΙΑ(N) R T; εΥΤθΙΑΜ E; εΥεetia(m) frg. Bern.2; -A L M O W Y Z; om. F U X; KA α χ; ΠΑΡΥΦΙCΤΑΜΕΝ L; ΠΑΡΥΦΙCΤΑΝεΝΟΥ E M W Y Z; ΠΡΑΓΝΑΤωC Z; ΜεΛΙ Zsapientissimo] doctissimo ψ corr. al. m. Zdomino et doctore meo] domino meo et doctore P; domino meo corr. al. m. in domino et doctore meo Zet suppl. s. l. L: om. ψ Lintellegantur] intellegatur P U post. corr. X edd.et] om. ψet] om. ψβούλομαι] ΒΟΥΛΟΗΑΙ ψen Graecis vel sane maiusculis litteris E F e corr. I del. ut vid. J M O P Q vac. vel ras. Y frg. Bern.2: lege] legere a me volo E L P R ante corr. T; legere me volo Q

Quotation layer

Ter. Ad. 860 decurso spatio] iam decurso spatio
decurso iam spatio Prisc. ars 8, 10, 3; 8, 13, 2; 11, 21, 1; 18, 132, 2
Prisc. ars 8, 10, 3; 8, 13, 2; 11, 21, 1 et 18, 132, 2

Ter. Ad. 84-85Ter. Ad. 753-754 Arus. 79, 9 Prisc. ars 18, 244, 1

Verg. Aen. 6, 179 Char. 332, 4 Diom. GL I 399, 6 Verg. Aen. 7, 553 bellatur] pugnatur
certatur Prisc. ars 17, 68, 1
Prisc. ars 17, 68, 1 Char. 331, 24-332, 1 Diom. GL I 399, 1 Dosith. 37, 9