Prisc. ars

Prisc. ars 18, 58, 2 - 18, 63, 3

Hanc autem constructionem 5servant etiam reciprocationes, id est sui passiones, ut amari a memet ipso debeo; vituperari a tete ipso debes et similia. Possumus tamen et impersonale simili modo proferentes dicere amari a me vis pro amare me vis, de quibus iam diximus. Sed hoc quoque interest, quod infinitum impersonale 10in infinitum resolvitur activum: amari a me volo pro amare volo, quomodo ambulari a me volo pro ambulare volo; sin in significatione passiva proferantur, necesse est etiam accusativum subaudiri, ut amaria me volo illum. Hoc quoque sciendum, quod impersonalia quae accusativo 15simul casui et genetivo copulantur, ut pudet me tui, similiter paenitet, taedet, miseret, accusativo quidem significant personam in qua fit passio, genetivo vero illam ex qua fit. Nec est mira huiuscemodi ordinatio, cum in eosdem casus resolvitur: est enim pudet | me tui: pudor me habet tui; taedet me tui: 20taedium me habet tui; paenitet me tui: paenitentia me habet tui; miseret me tui: miseratio me habet tui. Infinita vero verbi sui constructionem ad casus servant, ut misereor tui, misereri tui volo; noceo tibi, nocere tibi volo; accuso te, accusare te volo; potior illa re et illius rei et illam 25rem, potiri illa et illius et illam rem volo. Similiter eisdem casibus adiunguntur participialia vel supina, quae vim infinitivorum habent quae cum articulis construuntur apud Graecos: miserendi tui causa facio, miserendo tui moveor, miserendum tui est, miseritum tui venio, miseritu tui doleo; 18, 5nocendi tibi causa facio, nocendo tibi proficio, nocendum tibi est, nocitum tibi propero, nocitu tibi gaudet pro in nocendo tibi. Similiter alia: dignandi praemio, dignando praemio, dignandum praemio, dignatum praemio, dignatu praemio. Sciendum tamen quod praepositiones frequenter ante supra dicta in -dum vel in -do desinentia ponuntur: ex quo magis nomina esse ostenduntur, nisi quod in metro in -o terminatio 18, 10more verborum etiam corripitur, ut Iuvenalis in I: plurimus hic aeger moritur vigilando, sed illum / languorem peperit cibus imperfectus et haerens / ardenti stomacho; Alfius Avitus in II excellentium: spatiando paulatim trahit (est enim dimetrus iambicus); de quibus plura diximus de verbo tractantes. Illa quoque nomina in -dus desinentia verbialia frequentissime et maxime in obliquis casibus pro infinitis accipiuntur cum articulis apud Graecos copulatis. Sed hoc intersunt gerundiis quod genera et casus et numeros nominum quibus 18, 5coniunguntur servant Cicero in I invectivarum: nihil hic munitissimus habendi senatus locus. Similiter dicimus legendi Vergilii causa vigilo, legendo Vergilio vigilo, legendum Vergilium puto vel ad legendum Vergilium venio, in legendo Vergilio laboro; feminino similiter genere celebrandae 18, 5virtutis gratia scribo, et pluraliter invocandarum Musarum gratia scribo. Gerundia vero eisdem terminationibus et genera diversa et casus verbo suo congruos tantum et utrosque numeros sibi coniungunt, ut legendi Vergilium et Musam et Musas; similiter legendo Vergilium et legendo 10Musas; et legendum est mihi Vergilium et Musas.

Critical apparatus

a tete ω: a temet E; a te et P; a te L Q R e corr. D Z edd.proferantur] proferuntur ψetiam] iam ψcasui et genetivo] et genetivo casui ψmiseret] om. ψpaenitet me tui: paenitentia me habet tui; miseret me tui] om. ψ s. l. add. Zparticipialia] participalia corr. L O P cod. C; participialia cod. AB Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 16; participia E J M; cf. 18, 18, 1 infinitivorum F I P U X Z e corr. R T: infinitorum cett. Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 17miseritum] misertum L Q U e corr. F O Z frg. Bern.2 codd. AB; miseritum C Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 18; meseritum R; vd. 18, 37, 2; 18, 54, 2 et infra ad miseritu miseritu] misertu L Q U e corr. O Z frg. Bern.2 cod. B misertum A. miseritu C Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 19; miseritu(m) E; miseriti corr. Jut Iuvenalis in I: ‘plurimus hic aeger moritur vigilando, sed illum / languorem peperit cibus imperfectus et haerens / ardenti stomacho’; Alfius Avitus in II excellentium: ‘spatiando paulatim trahit’ (est enim dimetrus iambicus); de quibus plura diximus de verbo tractantes suppl. al. m. Z: om. ψ; Afius corr. in Alfius L; alphius F U X Y in mg. Z post. corr. R; Alpius M; dimetrum iambicum L O Q; dimetru(m) iambicu(m) Zverbialia E I P Q R X Y Z ante corr. J L T frg. Bern.2 Alcuin. exc. Prisc. 2, 12, 18: verbalia D F M O U W post. corr. J L T post corr. frg. Bern.2in I invectivarum] iniectivarum P; invectivarum .i. s. l. Zvel] habent codd. respuit Hertzgenere] om. α χet] om. α χMusas] legendum est mihi musas P; legendum est mihi chartas Z; vd. praef. p. XIX

Quotation layer

Alf. Avit. carm. frg. 2, 5 Prisc. ars --- 8, 44, 3 et 8, 71, 3 Iuv. 3, 232-234 illum] ipsum

Cic. Catil. 1, 1 Prisc. ars 8, 45, 4; cf. 8, 46, 3 et 8, 70, 2