Prisc. ars

Prisc. ars 18, 69, 4 - 18, 73, 3

Iste autem modus est oportunus ad planam rerum expositionem, ut Vergilius in II Aeneidos: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens / gloria Dardanidum, ferus omnia Iuppiter Argos / transtulit, incensa Danai dominantur in urbe; unde hoc modo 5frequentissime utuntur historici. Cuicumque autem casui indicativi iungantur, necesse est 18, 5ceteros quoque modos coniungi, de quo postea dicetur. DE IMPERATIVIS Imperativa primas personas singulares non habent, quia nemo sibi ipse potest imperare, nisi fIgurate quasi ad alium loquens in secunda persona se ipsum proferat, ut Iuvenalis in I: 10tecum prius ergo voluta / haec, anime, ante tubas; et Terentius in adelphis: edepol, Syrisce, te curasti molliter. Pluralis vero numerus apud nos habet omnes personas, potest enim per connumerationem aliquis sese illis quibus imperat adiungere, ut dux suos iubens milites committere proelium: pugnemus, 15confligamus. 15Graeci tamen ea ποθετικά nominant, id est hortativa, dicentes quod quasi ad similes et socios huiuscemodi verba solent dici, imperativa vero ad subiectos ab eminentioribus; quod minime est verum, cum etiam ad deos frequentissime imperativo modo in supplicationibus et invocationibus utimur, et ad reges quoque et imperatores, ut Musa, mihi causas memora et pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete. 18, 5Ergo multo aptius est eo uti ad pares, cum ad excellentiores tam in frequenti est usu. Et sciendum quod ad secundam personam 18, 5sermo dirigitur imperantis, cuicumque imperat personae. Nam qui dicit pugnemus fortiter, o commilitones, cum vocativo utitur, ad secundam loquitur personam; nam connumerando sese eis, cum sit usus voce primae personae pluralis, ostendit paratissimum se quoque esse ad idem quod illis imperat, 10et qui dicit pugnet exercitus imperat ut, internuntia secunda persona, efficiatur per tertiam quod imperat. Est tamen quando significantiae causa imperativis adiungunt subiunctiva: vigila ut legas, id est diligenter legendo vigila Cicero in III invectivarum: cura ut vir sis; Terentius 15in Andria:fac ut ad me venias. Eia et age adverbia hortativa aptissime imperativo coniunguntur Vergilius in IIII Aeneidos: eia age rumpe moras, varium et mutabile semper / femina; idem in VI: nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequetur / gloria, qui 18, 5maneant Itala de gente nepotes, / expediam dictis et te tua facta docebo: deest enim veni vel audi. Etiam si secum ipse loquens et sese hortans aliquis hoc 18, 5utatur figurate, quasi ad secundam loquitur personam.

Critical apparatus

planam] plenam ψ corr. s. l. Z M post. corr. Fin II Aeneidos] om. ψ suppl. in mg. al. m. Zdominantur] dominante ψ (ur) scr. s. l. al. m. Ziungantur] iunguntur ψ codd. A et B post. corr.; -atur B ante corr., -antur C Alcuin. exc. Prisc. 2, 15, 57ipse] ipsi D O U ut vid. W post. corr. J codd. AB; ipse C Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 11Iuvenalis in I] terentius ψ Iuvenal(is) s. l. al. m. Zanime corr. in animo E L P post. corr. T: animae F I Q T U corr. in anima ut vid. W X Z; anim(a)e D J M O R YTerentius ] Item ψiubens milites] milites iubens α χproelium] aptissime dicit α χ; aptissime dicit Zdici] iungi ψinvocationibus] om. ψ suppl. s. l. al. m. Zet ω Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 21 van Putschen: ut Krehl Hertzad reges quoque et imperatores] imperatores adgregesque P; imperatores ad regesque ad ante imperatores s. l. add. al. m. Z‘Musa, mihi causas memora’] inclina d(omi)ne aure (sic) tuam ad me vd. Rosellini 2023, praef. p. XIX Z; causa P‘pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete’] d(omi)ne exaudi orationem meam vd. Rosellini 2023, praef. p. XIX Z; heliana Pimperat] ad efficiendum vel χ (ad del. W) α; efficiendum D M O Q Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 29ut] om. ψ suppl. al. m. ante efficiatur Zadiungunt D E F J O P Q R T U W X Y codd. ABC Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 32: adiungunt(ur) L M post corr. D post. corr. Y; adiunguntur corr. in adiungunt al. m. Z; adiungit(ur) corr. in adiungunt(ur) ICicero in III invectivarum] et ψ suppl. s. l. al. m. Zin Andria] om. ψ suppl. s. l. al. m. ZVergilius in IIII Aeneidos] ut vergilius ψfemina] om. ψ suppl. s. l. al. m. ZVI] om. ψsequetur] sequatur Q post. corr. J Verg. Aen. 6, 756-757facta] fata D F I O U W X Y Verg. Aen. 6, 759

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 325-327 Dardanidum] Teucrorum

Iuv. 1, 168-169 anime] animo
Ter. Ad. 763 Prisc. ars 13, 24, 3

Verg. Aen. 1, 8 Alcuin. gramm. 876D-877A Prisc. ars 8, 67, 4; 8, 103, 1 et 18, 49, 2 Verg. Aen. 7, 641 vel 10, 163

Cic. Catil. 3, 12Ter. Andr. 712 fac ut ad me venias] huc face ad me ut venias CP

Verg. Aen. 4, 569-570 eia] heia
Sacerd. 1, 9, 2 Char. 248, 25 Cledon. 90, 3-4 Iul. Tol. ars 1, 4, 26 p. 82, 85-88
Verg. Aen. 756-757 et 759 sequetur] sequatur
facta] fata