Prisc. ars

Prisc. ars 18, 74, 1 - 18, 77, 1

Inveniuntur tamen auctores et indicativis et optativis et subiunctivis usi pro imperativis, quomodo supra ostendimus. Et Graeci quidem habent imperativa praeteriti temporis, nos autem in activis vel neutralibus verbis penitus ea habere 10non possumus; in passivis vero et omnibus quae habent participia praeteriti temporis per circumlocutionem possumus habere, ut doctus es vel esto, δεδδαξο, doctus sit vel esto, δεδιδχθω; ornatus es vel esto, κεκσμησο, ornatus sit vel esto, κεκοσμσθω, ornati sint vel sunto, κεκοσμσθωσαν; similiter 15veneratus sit vel esto; placitus sit vel esto, ausus sit vel esto, secutus sit vel esto; et per omnes sic personas secuti simus, sitis, sint imperative dicta inveniuntur, cum sint praeteriti temporis. Sed hanc vim habent ut imperemus ut in futuro sint transacta, ut, si dicam clausa sit mox fenestra, impero ut statim claudatur et mox sit clausa, vel si dicam post horam primam finitam sit iuratus, ostendo me imperare ut iuret ante horam 18, 5primam finitam. Illud etiam monendum, quod imperativa verba vocativis adiuncta nominum perfectionem orationis habent, ut Apolloni, 18, 5doce; Trypho, disce. Nominativi enim egent plerumque substantivis verbis et nominibus similiter substantiam significantibus relativis, ut qui es Apollonius doces, qui es Trypho discis. Graeci autem participio utuntur substantivo: πολλνιος ν διδσκεις, Τρ́φων ν μανθνεις, quo nos quoque secundum 10analogiam possemus uti, nisi usus deficeret participii frequens; quamvis Caesar non incongrue protulit ens a verbo sum, es, quomodo a verbo possum, potes: potens. Et per ellipsin tamen supra dictorum invenimus nominativos, ut laetus cogito, paratissimus cogitas, Cicero iustus defendit 15et similia. DE OPTATIVIS Optativa verba indicant per se, cum re, et votum, adverbium vero utinam tantum votum signifIcat; ad ampliorem igitur demonstrationem additur verbis optativis, quomodo et confirmativa 18, 5adverbia indicativo, ut profecto facio, certe lego, scilicet intellego. Et apud Graecos quidem αθε, id est utinam, non solum optativo, sed etiam indicativo adiungitur modo et 18, 5facit id loco optativi accipi, ut Homerus: αθ φελες παρ νηυσν δκρυτος κα πμων / σθαι; idem: αθ οτως π πσι χλον τελσει γαμμνων; apud nos tamen utinam indicativo non adiungitur. Et Graeci quidem, maxime Attici, etiam sine deprecatione 10solent hoc modo uti pro indicativo; nos vero minime, quamvis similes sint eius voces subiunctivi vocibus, quibus frequentissime pro indicativis utuntur auctores nostri.

Critical apparatus

δεδίδαξο] vd. M. Rosellini, Tradizione e testo nel libro 18 dell’Ars di Prisciano, «Segno e Testo» 18, 2020, pp. 195 om. ψδεδιδάχθω] vd. M. Rosellini, Tradizione e testo nel libro 18 dell’Ars di Prisciano, «Segno e Testo» 18, 2020, pp. 195 om. ψornatus es’ vel ‘esto, κεκόσμησο, ornatus sit’ vel ‘esto] om. Z; om. P; sis ante corr. E Pκεκοσμήσθω] ΚεΚΟCΜεCεΑ L; ΚεΚΟCΜΗCεω Q; om. cett.κεκοσμήσθωσαν suppl. in mg. L: vd. M. Rosellini, Tradizione e testo nel libro 18 dell’Ars di Prisciano, «Segno e Testo» 18, 2020, pp. 194-196 om. vel χ α; κεκοσμήσθωσαν ornati sint vel sunto M; ornati sint vel sunt κεκοσμήσθωσαν L; ornatus sin vel sunt Q; ΚεΚΟCMεΙCΘωCΑΝ vel χ α; om. Lplacitus cf. Prisc. ars 11, 38, 5 (II 573, 22) D E F I J O Q R T W X Y: et cetera ψ; om. ψ U; placatus L M edd.; a[.]sus cf. 11, 39, 1 (II 573, 23) ante corr. T; clausus post. corr. R post corr. T F J U X Y edd.; casus ante corr. F; causus E I Msit iuratus’, ostendo me imperare ut iuret ante horam primam finitam suppl. al. m. Z: om. Zdoce] docte P; dice corr. in disce; iterum corr. in doce Zplerumque in t. L O Q in mg. Y s. l. R T: vd. Prisc. ars 18, 75, 4 om. cett.dscis J L add. in t. vel disce M O Q R corr. in disce et iterum in discis T W in mg. Y: dicis corr. D; disces corr. F I P Z fort. erat disces in ω Rosellini 2023; disce E U vel discet, ut vid. s. l. add. al. m. X‘Ἀπολλώνιος ὢν διδάσκεις, Τρ́ύφων ὢν μανθάνεις’ suppl. in mg. D: om. ψ D J; ut Apollonios GREC in -us corr. Q; ΜΑΝεΑΝΑειC α χ; ΜΑΝΘΑΝΑΗιC Uens suppl. s. l. al. m. Z: om. ψEt ~ similia del. D ubi in mg. adn. Non est de libro O Y: Et ~ similia F Q R T W; vd. 17, 75, 2 plerumque in LOQRTY add. om. cett. resp. KrehlDE OPTATIVIS U Z: DE OPTATIV( ) M; om. D E F I in mg. habet J L O P Q R T W Y; DE ADOPTATIVIS VERBIS corr. in OPT- Xcum re s. l. vel secum rei motum J post. corr. T corr. in re(m) Z: cum rem L P R ante corr. T; ÷cum: rem fort. cum del. Q; cura(m) rei ut vid. U; rem D E cum s. l. add. F I O W X Y Alcuin. exc. Prisc. 2, 17, 7‘utinam’] adverbium α χoptativo] optativis ψadiungitur] additur ψNHYCIN L: om. ψ; om. D J Q; NHYCHN α χ; τελέσει’ Hertz

Quotation layer

Hom. Il. 1, 415-416 Apoll. Dysc. 3, 97 Hom. Il. 4, 178 τελέσει] τελέσει’