Prisc. ars

Prisc. ars 18, 89, 1 - 18, 92, 2

Est tamen quando etiam in dubiis utuntur indicativo cum si coniunctione, ut Vergilius in VIIII: aut si qua id fortuna vetabit, / absenti ferat inferias, vetabit 10pro vetet dixit metri causa; nam in eodem sensu subiunctivo est usus: si quis in adversum rapiat casusve deusve. Est tamen quando per defectionem si, quomodo etiam ut, subiunctiva proferuntur et subaudiuntur supra dictae coniunctiones, ut Iuvenalis in I: Graeculus esuriens in caelum, iusseris, 15ibit, pro si iusseris; Statius in II Thebaidos: mutatosque velint transumere cultus, / et Pallas deceat pharetras et Delia cristas, pro si velint; Vergilius in VI: tu quoque magnam / partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes, deest si; Horatius in I carminum: sapias, vina liques, pro si sapias. Et sciendum quod, quomodo apud Graecos τάν subiunctivo, τ ε vero et indicativo et optativo et subiunctivo invenitur coniunctum, sic et apud Latinos si coniunctio, quae utrumque demonstrat, quando consequentiam significat, sine 18, 5dubio indicativo adiungitur, ut si ambulat, movetur; si vivit, spirat; quando autem causalis est, magis subiunctivo (est tamen quando et indicativo consociatur), ut si doceam, disce vel discis vel discas et disces (et si prodest tibi, fac et facis et faciaset facies). 10Iste igitur modus, id est subiunctivus, ut breviter vim eius colligam, apud Latinos est quando dubitationem, est quando comprobationem, est quando possibilitatem significat, in qua sunt etiam illa quae ποθετικς, suppositive inducuntur. Dubitationem, ut Vergilius in III Aeneidos: eloquar an sileam? 15Gemitus lacrimabilis imo / auditur tumulo; idem in I: o quam te memorem, virgo? Namque haut tibi vultus / m. (εποιμι ρα); et Terentius in eunucho: quid igitur faciam? Non eam, ne nunc quidem / cum accersor ultro? An potius ita me comparem / non perpeti meretricum contumelias? Approbationem, ut Vergilius in IIII Aeneidos: si mihi non animo fixum immotumque sederet / ne cui me vinclo vellem sociare iugali, / postquam primus amor deceptam morte fefellit, / si non 18, 5pertaesum thalami taedaeque fuisse[n]t, / huic uni forsan potui succumbere culpae (fuisset: γεγνει ρα; et notandum 18, 5quod et forsan dubitationis adverbium et potui possibilitatis verbum cum infinito posuit, pro quibus sufficeret si subiunctivum posuisset, huic uni succubuissem culpae: docuit igitur poeta quae sit vis subiunctivi possibilitatem signifcantis); idem in eodem: sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat / 10ante, pudor, quam te violo (optem: εχομην ν), affirmative dixit; in eodem: sese interea quando optima Dido / nesciat et tantos rumpi non speret amores, nesciat et non speret affirmative dixit;

Critical apparatus

etiam] om. ψ J U s. l. add. X; etiam fort. recte Alcuin. exc. Prisc. 2, 19, 43indicativo] indicativis ψin VIIII] om. ψin I] om. ψGraeculus] graculus ψ corr. Zesuriens] esu ψ s. l. riens add. al. m. Zsi suppl. s. l. Z: om. ψin in hoc vb. des. frg. f. 1 v V: Item statius thebaidos ψdeceat ω: doceat fort. ex corruptis codd. Statianis post corr. F Q T X D L M O R U; deiciat EVergilius in VI] Item vergilius ψHoratius in I carminum] Item oratius ψvina ex Hor. post corr. J U: bina ωliques] liques ω; linques D F I O W X Y post corr. Q Rquod] om. ψsubiunctivo] subiunctivo ab hoc vb. inc. frg. f. 2r Vconiunctum] subiunctivum P; subiuncta Zconsociatur] sociatur ψ Uid est] om. ψ s. l. add. ·i· Zest quando dubitationem, est quando comprobationem suppl. al. m. Z: om. Z; id est confirmationem supra compr. Zὑποθετικῶς] om. ψut] om. ψin III Aeneidos] om. ψlacrimabilis] Iam criminabilis P; crimabilis la- s. l. add. Zin I] om. ψhaut (sed haut ibi corr. in haud tibi) D W post corr. ut vid. J: aut J L M P corr. in haud R T V Z; haud E F I O U X; aud corr. in haud Qm. sine dubio ω: om. ψ s. l. add. mortalis M Z; m linea superp. L Q R T V(‘εἴποιμι ἄρα’)] om. ψne] ne in hoc vb. des. frg. f. 2r Vaccersor] accessor ω corr. D R; accensor M; arcessor Oin IIII Aeneidos] om. ψvinclo] vinculo ψvellem suppl. s. l. al. m. Z: om. ψfefellit] fefellit ab hoc vb. inc. frg. f. 2 v Vfuisset e coni. β ζ J corr. in fuissent X Alcuin. exc. Prisc. 2, 21, 10: fuissent quod etiam praebent aliqui codd. Verg.; sed cf. infra § 92, 1 fuisset: ἐγεγόνει ἄρα ω D E I L O P Q Y Zuni] om. ψ ‘fui] om. ψ; fuissent corr. D O Z; εTεTONεI α χigitur ] enim ψvis] vim ψ corr. Zsignifcantis] habentis ψsed] set tantum V Hertzεὐχοίμην edd.: om. ψ; εYXOIMI e corr. Q ante corr. L; εYXOINI cf. ad 18, 85, 1 βουλοίμην α χ

Quotation layer

Verg. Aen. 9, 214-215Verg. Aen. 9, 211 Prisc. ars 18, 87, 1

Iuv. 3, 78Stat. Theb. 2, 242-243

Hor. carm. 1, 11, 6Verg. Aen. 6, 30-31

Ter. Eun. 46-48Verg. Aen. 1, 327-328Verg. Aen. 3, 39-40 Prisc. ars 16, 12, 3 et 18, 94, 1

Verg. Aen. 4, 15-19 fuisse[n]t] fuissent
cf. Serv. auct. Aen. 4, 55

Verg. Aen. 4, 24 et 27Verg. Aen. 4, 291-292