Prisc. ars

Prisc. ars 18, 99, 5 - 18, 104, 1

idem in Theage: ο γρ οδα πρ του ν τις νον χων μλλον σπουδζοι πρ έος ατο πως ς βέλτιστος σται· πθεν δέ σοι δοξε τοτο, ς γ̂ ν μλλον τν σν ν ος τε εην φελσαι. Invenis tamen et per ellipsin ρα et ν 10apud illos proferri: 10optativa verba in simili sensu quomodo apud Latinos proferuntur, ut idem in Charmide: μως δ ατο ρωτσαντος ε πισταμην τ τς κεφαλς φρμακον, μγις πως πεκρινμην τι πισταμην. Τ ον, δ ς, στν; Κα γ̂ μν επον τι ατ μν εη φλλον τι, πδ δ τις π τ 15φαρμκ εη, ν ε μν τις πδοι μα κα χρτο, παντπασιν γι ποιο τ φρμακον· νευ δ τς πδς οδν φελος εη το φλλου; ecce more Romano sine ρα vel ν hoc totum protulit. Elective quoque saepissime hoc modo utimur, ut imperem quam moneam; discam quam doceam, quae et confirmative 20dicuntur. Tamen et praeterito plusquamperfecto praeteritum imperfectum coniungere et praesenti praesens vel futuro solent vel praeterito, ut fecissem, nisi impedires et contra facerem, nisi impedisses et faciam, nisi impedias et nisi impedieris et 18, 5fecero, nisi impedias et nisi impedieris Vergilius in II Aeneidos: non prius aspicies ubi fessum aetate parentem / liqueris Anchisen? Superest coniunxne Creusa / Ascaniusque 18, 5puer? Quos omnis undique Graiae / circum errant acies et, ni mea cura resistat, / iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis, pro poterant tulisse, poterant hausisse; Horatius de arte poetica: dixeris egregie, notum si callida verbum / reddiderit iunctura novum, id est potes dicere egregie. 10Frequentissime tamen utuntur auctores subiunctivis confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas. Et sciendum quod hanc vim habent ut ad cognitionem intellegantur futuram, quippe cum subiunctiva etiam praeteriti temporis, quomodo optativa, vim habent futuri. Potest enim initium 15Verrinarum, quod supra quoque posuimus, si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt forte mira|tur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, sic quoque intellegi: ita sim pro ita inveniar vel cognoscar; nec mirum, cum etiam 20indicativo utuntur saepe futuro de rebus iam dudum praeteritis in supra dicta significatione Lucanus in I: non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor / Poenus erit, erit dixit pro cognoscetur vel dicetur. Ut causalis coniunctio omnibus temporibus et quaecumque pro ea ponuntur causali, id est να significanti, subiunctivo adiunguntur. Licet autem et indicativa et subiunctiva eis anteponere vel subiungere, ut doces ut proficias et doceas ut 18, 5proficias; docebas ut proficeres et doceres ut proficeres; docuisti ut profeceris et docueris ut profeceris; docueras ut profecisses et docuisses ut profecisses; docebis ut profeceris et docueris ut profeceris. Sed indicativis utimur rem quae fit indicantes, subiunctivis vero quod debuit fieri ostendentes 10magis suasorie.

Critical apparatus

ΓΑΡ λ: TAP cett.YEOC β post corr. E: IεOC ante corr., ut vid. E; YIεOC λ M post corr. W; IIεOC ante corr., fort. in ras. W; IYεOC O; om. cett.YON β E M: XON L; YION W; YIωN O; om. cett.ὅμω‹ς›] OMω vel α χ corr. ed. Ald. a. 1527H tantum O: ε cett.ὅτι] OΠ β λπαντά] χρῷτο αὐτῷ Plato edd. inde ab Ald. 1527ὑγιᾶ] YTIA vel α χElective] K. i. e. signum novi capitis α E del. F J M T V X Y ab hoc verbo rursus inc. ψhoc modo] optativo P; optativo hoc modo cu(m) ante optativo s. l. add. al. m. Znisi Z: om. P; ni vel α χ β L M corr. Q R T e corr. J codd. A ante corr.B; nisi C, A ante corr. Alcuin. exc. Prisc. 2, 22, 17et ‘nisi impedieris’] om. Z; inpediri Pin II Aeneidos] om. habet Z PSuperest ω codd. AC; superet B Alcuin. exc. Prisc. 2, 22, 20 Priscianus ipse ut putat Rosellini: omnis] omnes L ZGraiae] grage P; gra II Zni mea] nimia ψ corr. Tcallida] callide ψ Jreddid‹er›it] reddiderit U post corr. ex Hor F I L Q R T Y X; reddiderat ante corr. Q; reddidit ωPotest] Potest ~ 103, 1 (p.11, 23) dicetur om. Peorum] om. Zetiam] etim corr. Ztantis] tis Zet ‘doceas ut proficias] om. ψprofeceris E corr. in proficeres F J L O Q R T V Y: proficeres I M corr. in proficeris U; proficeris corr. in profeceris D P W X Z; docueris ut profeceris vd. infra Tdocueris J: docuisses ω Al.a.alcuin.exc-prisc 2, 22, 38; docueris ut profeceris R; docueris ut profeceris (et T vd. supra) Fprofeceris D E F J L O Q R post corr. V Y: proficeris I M T corr. in profeceris W Z; proficeres P U; profecisses corr. al. m. in profeceris Xdocueras ut profecisses’ et ‘docuisses ut profecisses; docebis ut profeceris’ et ‘docueris ut profeceris’] om. J P

Quotation layer

g.p.plat.theag. 127d σοι ἔδοξε] ἔδοξέ σοι
τε εἴην] τε τ’ ἦν _vel_ τε ἦν codd.

Plat. Charm. 155e Καὶ ἐγ̂ὼ μὲν εἶπον] καὶ ἐγὼ εἶπον
ἅμα καὶ χρῷτο, παντάπασιν] ἅμα καὶ χρῷτο αὐτῷ, παντάπασιν

Hor. ars 47-48Verg. Aen. 596-600 superest] superet

Lucan. 1, 30-31