Prisc. ars

Prisc. ars 18, 105, 1 - 18, 108, 2

10Imperativa quoque et optativa bene possunt his adiungi, ut lege ut discas; utinam discas ut doceas. Pro imperativis quoque subiunctiva frequenter ponunt auctores, ut Terentius in Andria: quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, / id velis quod possit; idem in 15Phormione: desinas, / sic est ingenium mulierum, pro desine. Quod autem in plerisque intellectae supra dictae coniunctiones Graecae, id est ν et ρα, faciunt poni subiunctivos etiam aliis coniunctioni|bus positis, usibus auctorum iterum aliis quoque comprobabimus. 18, 5Vergilius georgicon II: tamen haec quoque si quis / inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, / exuerint silvestrem animam (κδύσοιντο ν); idem in eodem: non alios prima crescentis origine mundi / inluxisse dies aliumve habuisse tenorem / crediderim (πιστεσοιμι ν); idem Aeneidos I: at pius Aeneas per noctem plurima volvens, / ut primum lux alma data est, exire locosque / explorare novos, quas vento 18, 5accesserit oras (προσεληλυθς ρα εη ϊόνας), / qui teneant (τνες ρα κρατοεν), ... hominesne feraene, / quaerere constituit; Horatius carminum libro II: illum et patris crediderim sui / fregisse cervicem, confirmative (πεπιστευκς εην ν) dixit; Vergilius in VIII: similis sicura fuisset, / tum quoque fas 10nobis Teucros armare fuisset (γεγνει ν); 10Cicero de praetura urbana: Voconia lex videlicet te delectabat. Imitatus esses illum ipsum G. Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli, imitatus esses pro imitari potuisses (μιμσω ν); idem in eodem: M. Iunius tutor et patruus; Mustius 15dixisset, si viveret (ερκει ν, ε ζη). 15Et frequentissime apud omnes auctores hunc sensum hac ordinatione proferri invenis, quomodo etiam Graeci ρα coniunctionem confirmativam sive dubitativam, ut supra dictum est, ponunt Terentius in Phormione: quid fit denique? / Quid fiat? (τ ρα γ[ι]νοιτο;: 20subiunctivo est usus, ut intellegatur etiam ρα); idem in Andria: quin tu uno verbo dic: quid est quod me velis (επέ: τ στιν περ ρα βολοιό με); idem in eadem: consilium meum / cognosces et quid facere in hac re te velim (κα τ 18, 5ποιεν ν τοτ τ πργματ σε ρα βουλομην: ecce hic affirmativum est, in superioribus vero interrogativum); Cicero de 18, 5praetura urbana: quid ageret cogitare coepit, si opus pupillo redimeretur (quid ageret dubitanter dixit, τ ρα πρξοι: et notandum quod Latini, quando de rebus transacto tempore promissis vel cogitatis loquuntur, pro futuro vel praesenti Graeco praeterito imperfecto subiunctivi utuntur, quomodo in 10supra dictis: quid ageret cogitare coepit, τ πρξειεν πρξοι;

Quotation layer

Ter. Andr. 305-306Ter. Phorm. 69-70 mulierum]

Verg. georg. 2, 49-51 animam] animum
Verg. georg. 2, 336-338

Verg. Aen. 1, 305-307Verg. Aen. 1, 308Verg. Aen. 1, 308-309

Hor. carm. 2, 13, 5-6 patris] parentis
Verg. Aen. 8, 396-397 Prisc. ars 18, 88, 4

Cic. Verr. II 1, 107 lex videlicet] te videlicet
illum ipsum] ipsum illum
G.] C.
Cic. Verr. II 1, 139

Ter. Phorm. 121-122 cf. Don. Ter. Phorm. 121-122

Ter. Andr. 45Ter. Andr. 50

Cic. Verr. II 1, 141 cogitare coepit] coepit cogitare
Prisc. ars 18, 108, 2

Cic. Verr. II 1, 141 Prisc. ars 18, 108, 1

Critical apparatus

Quod] Quod ~ 108, 2 (p. 117, 6) πράξοι om. Ppositis] vel non D L O Q s. l. Wcomprobabimus cett.: comprobavimus ω L M corr. R T V Zanimam (JLMRTVZ, corr. in -um RTZ) ω: anima Q; animum cett.habuisse ] habuisses Znoctem] nocte Zvolvens] volens Z(‘προσεληλυθὼς ἄρα εἴη ἠϊόνας’)] om. D Zteneant ] teant Z(‘τίνες ἄρα κρατοῖεν’)] om. Zpatris] parentis fort. recte scripsit Prisc. (‘πεπιστευκὼς εἴην ἄν’) ] om. Z(‘ἐγεγόνει ἄν’)] om. Z; εΤεΤΟΝεΙ ΑΝ vel α χVoconia] vocania Zdelectabat] delectat Zillum] illam Zhereditatem ] l sua post hereditatem iterum scr., del. Z(‘εἰρήκει ἄν, εἰ ἔζη’)] om. Z; εIPHKHI vel α χ corr. Scaliger van Putschen; εζΗΙ vel εζεΙ vel α χ; εζΗεI δQuid] quod Zγέ[ι]νοιτο] ΓεΙΝΟΙΤΟ ω habet Zsubiunctivo] subuntio corr. in subiuntio Z(‘εἰπέ: τί ἐστιν ὅπερ ἄρα βούλοιό με’)] om. D Z(‘καὶ τί ποιεῖν ἐν τούτῳ τῷ πράγματί σε ἄρα βουλοίμην’] om. J Z; ΠΟΙεΝ α χcogitare] cogitaret corr. Zsi] ut Z‘τί ἄρα πράξοι’] om. Z‘τί πράξειεν’ ἢ ‘πράξοι’] om. D P; ΠΑΖΟΙ Z