Prisc. ars

Prisc. ars 18, 108, 3 - 18, 111, 3

similiter Vergilius in I Aeneidos: certe hinc Romanos olim volventibus annis, / hinc fore ductores revocato a sanguine Teucri, / qui mare, qui terras omni dicione tenerent, / pollicitus, κρατσοιεν ν); Cicero de praetura urbana: qui 15etiam ad extremum adscripserit REDIVIVA SIBI HABETO, quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non opus totum ex redivivis constitueretur (pro παροιτο ν κα κατατττοιτο ρα); in eodem: atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint, dico esse ex qua tantum 20tectorium vetus deiectum sit et novum inductum (affirmative hic quoque usus est subiunctivis); quod si tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petissem (hic quoque confirmative dixit, οκ ν τησα; et nota quod si praeposita subiunctivum subiunctivo coniunxit). Similiter in eodem: nemo dubitat quin multo maius sit (μεζον ρα εη) novam facere; similiter in eodem: cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum 18, 5codicem obsignassem (σφργισα ν τοι σφραγικς εην ρα, affirmative); idem in eodem: hac condicione: si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus (confirmative dixit non esset usus, οκ ν χρσατο; nam si quis accessisset dubitative protulit); in eodem: quid iste in hostium praeda 10molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locarit ecce hic quoque omnia affirmative dicuntur); idem in eodem: quis a signo Vertumni in circum maximum | venit quin is unoquoque gradu de avaritia tua commoveretur? Quam tu viam thensa[u]rum atque pompae eiusmodi exegisti ut ipse illa ire non audeas 18, 5(οκ ν τολμσοις, id est prorsus non audes); in eodem: qui aedem Castoris testem furtorum tuorum esse volueris (θελκοις ρα), quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententias ferrent, viderent (ρεν ρα pro omnimodo aspicerent); in eodem: qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus, intercessisset contra legem Corneliam, re vera quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem (dixisset, ερκει ρα);

Critical apparatus

pollicitus] abhinc usque ad 18, 125, 3 quod deest Pκρατήσοιεν] KPATHCOIεN fort. χ; KPATεHCOIεN L; KPATHCOεIεN O; KPATεCOIεN U; KAPATεCOIAN Y; KPATεHCOIεN α; KPITICOIεN Zἐπαίροιτο] εΠεIPOITO Zκαὶ] KεI Zin eodem] Idem corr. Zᾔτησα] HTHCA vel χ α; ITICA Z‘si’ praeposita subiunctivum subiunctivo coniunxit] om. Zmaius] mul s Z(‘μεῖζον ἄρα εἴη’)] om. Z; ΜεΙζΟ vel α χ; ΜεΙζŌ Jcausam] causa Zἄν suppl. ed. Ven. 1472: om. Z; εCΦPAΓKωC vel α χοὐκ ἂν ἐχρήσατο] OYKPAN/εXPH/CATO Ztantas] tanta corr. Zlocarit corr. ex locorit ut vid. L: locarat ω fort. Priscianus; locaret Alcuin. exc. Prisc. 2, 22, 62; locaverit Cic.the‹n›sa[u]rum ] thensarum e Cic. E M Q R T ante corr. W X; thesaurum post corr. W O Y Z ante corr. ut vid. F; thensuram corr. in thesaurum D; thensaurum I U V; thesaru(m) J; tesa/r(um) Leiusmodi] eius/ /modi Z ‘οὐκ] om. Z(‘ἐθελήκοις ἄρα’)] om. Ztum] om. U Zte] om. Z‘ὁρῷεν] om. Z; OPOIεNAPA β L; OPOTεNAPA post corr. R T; OPOTεNAPA γ δtribunus] trinus Zalicuius] ali/cuius ZεIPHKεI Z: om. P; εIPHKOI α χ

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 234-237 omni] omnis F
omnes F1 V c
Prisc. ars 8, 68, 5 et 18, 153, 1

Cic. Verr. II 1, 148 opus totum] totum opus

Cic. Verr. II 1, 145Cic. Verr. II 1, 145 petissem] petivissem

Cic. Verr. II 1, 147Cic. Verr. II 1, 147Cic. Verr. II 1, 149

Cic. Verr. II 1, 150

Cic. Verr. II 1, 154 locarit] locaverit

Cic. Verr. II 1, 154 Vertumni] Vortumni Ps. Ascon. Verr. II 1, 154
is] in
commoveretur] commoneretur
the‹n›sa[u]rum] tensarum
ut ipse] ut tu ipse
Cic. Verr. II 1, 154 testem furtorum] tuorum furtorum
Cic. Verr. II 1, 154 sententias ferrent viderent] sententiam ferent videbunt

Cic. Verr. II 1, 155 tribunus] tribunus plebis
re vera]