Prisc. ars

Prisc. ars 18, 112, 1 - 18, 115, 1

in 5eodem: hic etiam queritur quod a nobis novem solis diebus prima actio sui iudicii transacta sit, cum apud istum ipsum tribus horis Quintus Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? (hic quoque affirmative ponuntur subiunctiva verba); in eodem: cuius propter 10indignitatem iudicii saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eiusmodi iudiciorum tolleretur (ut, quia pro να accipitur, subiunctivum attraxit); in eodem: iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias 15detrahere conatus sit, is ullam calamitatem a sese poterit deprecari? (ecce hic quoque de re indubitabili posuit subiunctivum conatus sit, πεχερησεν ρα); in eodem: multos a te viros primarios audisse cum diceres ignosci tibi | oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia Gaius Iunius 20conflagrarit, ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset; in eodem: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit (hic quoque confirmativam habet vim subiunctivum verbum); in eodem: in quibus non dubito quin offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim (οκ ν δυναμην) ... quapropter ita me de praeturae criminibus audite ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum tectorum exigendorum, 18, 5ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum aut mediocre obici nihil oporteat (οκ ρα χρ). 5Nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae; ... docet hominem quid posset fieri; ... tutores pecuniam praetori si dedissent, quemadmodum in rationem inducerent, quemadmodum sine periculo suo dare possent (δναιντο ν δοναι) non videbant; 18, 10in eodem: iste ad arbitrium eius cui condonabat hereditatem ereptam liberis quam aequum edictum conscripserit (συνγραψεν ρα συγεγράφοι ρα) quaeso cognoscite; ... QUI TESTAMENTUM FECIT FECERIT (praeterito indicativo est usus quasi indubitabili, futuro vero subiunctivo, in quo est aliqua dubitatio 15utrum fiat necne); 15... de iure vero civili si quis novi quid instituerit (διατυπσειεν ρα), is non omnia quae ante acta sunt rata esse patiatur? (id est non debet pati rata esse?; ergo hic quoque confirmative posita sunt subiunctiva); in eodem: ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius 20composuisses (συνθηκες ν, quod est confirmativum); in eodem: quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat?;

Critical apparatus

ornamenta] ormenta Zsenatu] sen/tu a s. l. add. Zeiusmodi] eiusmodi ~ 114, 1 (p.123, 12) om. Z Pliberis] a liberis e Cic. cod.? δ LFECERIT] pro fecerit Z; pro D F Xest usus Z: usus est vel α χδιατυπώσειεν] διατυπώσειεν ~ 1125, 2 (p. 125, 2) ἄρα om. qui tamen illis Est quando coniunctivo modo confirmando utimur, ut est hoc substituit Z; ΔΙΑΤΥΠωCCIεN vel α χcausa edixisses] causa est dixisses vel α χ corr. Rσυνέθηκες vd. supra 18, 30, 1 ἔτυψες vel α χ: legarit] legerit vel α χ corr. ed. Iunt. 1525; legaverit post corr. Q

Quotation layer

Cic. Verr. II 1, 156 hic] is mihi
istum]

Cic. Verr. II 1, 156

Cic. Verr. II 1, 157 calamitatem a sese] ab sese calamitatem
sit] est

Cic. Verr. 1, 90 sit] est Prisc. ars 17, 162, 2
Prisc. ars 17, 162, 1

Cic. Verr. II 1, 103Cic. Verr. II 1, 103 audite] auditote
parvum aut mediocre] parvum ac mediocre

Cic. Verr. II 1, 104-106 posset] possit
si dedissent] si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim
Cic. Verr. II 1, 106

Cic. Verr. II 1, 106 ereptam liberis] ereptam a liberis
Cic. Verr. II 1, 106

Cic. Verr. II 1, 109 instituerit] instituit
Cic. Verr. II 1, 109 patiatur] patietur

Cic. Verr. II 1, 110Cic. Verr. II 1, 110