Ps. Palaem. reg. / Ps. Palaem. reg.

Ps. Palaem. reg. 1 tit. (p. 4, 1) - 6, 4 (p. 68, 3-4)

PALAEMON
Omnia nomina quinque vocalibus ablativo casu terminantur, ‘a’ ‘e’ ‘i’ ‘o’ ‘u’, id est quicquid declinaveris de nomine ablativum casum in has litteras ducit, ut puta ‘haec Iulia 5ab hac Iulia’, ‘hic paries ab hoc pariete’, ‘hic’ et ‘haec agilis ab hoc’ et ‘ab hac agili’, ‘hic doctus ab hoc docto’, ‘hic versus ab hoc versu’;
praeter pauca aptota, quae nos turbare non debent quia pauca sunt, ut puta ‘nequam homo ab hoc nequam’, ‘nugas ab hoc nugas’ dicimus: hic videtur ablativus suscepisse 10‘m’ et ‘s’, sed in aptotis, non in legitimis et regularibus nominibus quae certo ordine declinantur.
Ergo ablativus casus singularis dat nobis regulam ad declinationem pluralis numeri, id est ad genetivum, dativum et ablativum casum, quomodo recte inveniantur: unde si ablativus habuerit ‘a’ et ‘o’ parem regulam dant, id est ut genetivum 1, 5pluralem in ‘rum’ mittant, dativum et ablativum pluralem in ‘is’,
ut ‘ab hoc docto horum doctorum’, ‘ab hac docta harum doctarum’, sic dativum in ‘is’, ‘ab his doctis viris’, ‘ab his doctis 1, 5mulieribus’, praeter haec pauca quae contra artem suscepta sunt, ut ‘mulabus’, ‘libertabus’, ‘deabus’, ‘natabus’, ‘filiabus’, ‘equabus’, ‘asinabus’ eodemque modo ‘ambabus’ et ‘duabus’.
Diximus de duabus vocalibus, id est ‘a’ et ‘o’, quia parem regulam habent. Restant tres vocales ‘i’ ‘e’ ‘u’, quae similiter 10disparem regulam habent: nam si ablativus ‘i’ vel ‘e’ vel ‘u’ habuerit, si ‘e’ correpta fuerit in ‘um’, si producta in ‘rum’, si ‘i’ in ‘ium’, si ‘u’ in ‘uum’ genetivum pluralem mittunt, dativum et ablativum pluralem in ‘bus’, ut puta ‘ab hoc forti horum fortium his’ et ‘ab his fortibus’, ‘ab hoc homine horum hominum 15his’ et ‘ab his hominibus’, ‘ab hoc versu horum versuum his’ et ‘ab his versibus’, ‘ab hac re harum rerum his’ et ‘ab his rebus’.
Sed ut colligas ablativus quando exeat in has litteras, regulam genetivi singularis attende. Si in ‘ae’ exierit genetivus 20ablativum in ‘a’ mittit, ut ‘huius Iuliae ab hac Iulia’, ‘huius Musae ab hac Musa’.
Si genetivus in ‘is’ exierit plerumque in ‘e’, aliquando in ‘i’, numquam in ‘o’ mittit ablativum, ut puta ‘huius parietis ab hoc pariete’, ‘huius hominis ab hoc homine’. In genere communi nominativus et genetivus 1, 5si habuerint ‘is’ ablativum in ‘i’ mittunt, ut ‘hic’ et ‘haec agilis’, ‘hic’ et ‘haec facilis ab hoc’ et ‘ab hac agili’ vel ‘facili’.
Si qua sunt quae differant ab hac regula magis usu quam ratione factum est, ut puta ‘haec ovis huius ovis’: ablativum in ‘i’ mittere debuit et tamen in ‘e’ mittit, ut ‘ab hac ove’, non ‘ovi’. Sed 1, 5hoc, ut diximus, usu factum est.
Quodcumque nomen in nominativo ‘er’ syllabam habet, tunc exit in ‘o’ ablativus ipsius quando secundae est declinationis et non crescit una syllaba in genetivo singulari, quando genetivus ‘i’ habueri, non ‘is’, ut puta ‘hic aper’ facit ablativo ‘ab 1, 5hoc apro’, quia genetivus ‘huius apri’ facit.
5Si vero nominativus ‘er’ habuerit et genetivus ‘is’, ablativum non mittit in ‘o’, sed in ‘e’, ut puta ‘hic pater’ ablativum in ‘e’ ut ‘ab hoc patre’, quia genetivus singularis ‘is’ habet; sic ‘hic’ et ‘haec pauper ab hoc’ et ‘ab hac paupere’, quia genetivus ‘is’ habet, ut 10‘huius pauperis’.
Genus omne per has syllabas comparatur: per ‘ax’, ‘ex’, ‘ix’, ‘ox’, ‘ux’, ‘ans’, ‘ens’, ‘ons’, ‘ers’, ‘ors’, ‘am’, ‘us’. ‘Ax’ positivo, ut ‘efficax’, comparativo ‘efficacior’ superlativo ‘efficacissimus’; sic ‘fallax fallacior fallacissimus’; ‘ex’, ut ‘simplex simplicior 1, 5simplicissimus’; ‘ix’, ut ‘felix felicior felicissimus’, ‘pernix pernicior pernicissimus’; ‘ox’, ut ‘velox velocior velocissimus’, ‘ferox ferocior ferocissimus’; ‘ux’, ut ‘trux trucior trucissimus’,
‘ans’, ut ‘amans amantior amantissimus’, ‘ens’, ut ‘sapiens sapientior sapientissimus’, ‘ons’, ut ‘insons insontior insontissimus’, ‘ers’, ut 10‘iners inertior inertissimus’, ‘solers solertior solertissimus’; ‘ors’, ut ‘vecors vecordior vecordissimus’; ‘am’, ut ‘nequam’; ‘us’, ut ‘vetus’.
Nomina tertiae declinationis quae in ‘o’ exeunt nominativo singulari generis sunt feminini, exceptis paucis masculini generis, in quorum numero sunt ‘ordo’ et ‘ligo’, et iis quae communis generis sunt, ut ‘homo’, ‘nemo’, ‘bubo’ et ‘margo’. Nam cetera feminine 1, 5enuntiamus, ut ‘Carthago Carthaginis’, ‘virgo virginis’ ‘imago imaginis’, ‘indago indaginis’, ‘siligo siliginis’, ‘sartago sartaginis’, ‘ferrugo ferruginis’, ‘farrago farraginis’.
Est alia quaestio quare, cum dicamus in ablativo singulari ‘ab hoc arcu’ et plurali dativo et ablativo ‘his’ et ‘ab his arcubus’, et non sic facit in dativo et ablativo plurali, ablativo ‘ab hoc versu versubus’, sed ‘his’ et ‘ab his versibus’ et ‘fluctibus’. Ea ratione 1, 5fit, propter differentiam alterius similis nominis. Si enim ab eo quod est ‘arcus’ ‘arcibus’ diceremus, non ‘arcubus’, fieret nobis confusio illius nominis ab eo quod sunt ‘arces’, licet sine discretione aliqua ‘specubus’ et ‘tribubus’ dicamus ab eo quod sunt ‘specus’ et ‘tribus’; ab eo quod est ‘veru’ ‘verubus’ eodem modo.
‘Versus’ vero et ‘fluctus’ et cetera in dativis et ablativis pluralibus ‘i’ habent ideo quia haec nomina non conturbat similium nominum confusio vel similitudo. Ergo quomodo ‘arcubus’ 1, 5dicimus ab eo quod sunt ‘arcus’, sic ‘artubus’ ab eo quod sunt ‘artus’ propter ‘artes’; ‘hic vitus’ ‘ab hoc vitu vitubus’ facit, nam ‘vitibus’ ab eo quod sunt ‘vites’. Sic ergo observabis cum similia nomina inveneris.
Quaestio est unde intellegitur ‘e’ productum in ablativo, 10unde correptum. Si acceperit ‘rum’ genetivus pluralis facit in ablativo singulari ‘e’ productum, et si non correptum est.
Sed melior regula est ut de dativo plurali cognoscamus utrum productum est an correptum. Unde si productum est ‘e’ in ablativo singulari, accipiet ‘bus’ et facit dativum 15pluralem; nam, si correptum est, mutat in ‘i’ ut faciat dativum;
ut puta ‘ab hac re’, adice ‘bus’ et facit ‘rebus’, ‘ab hac specie’, adice ‘bus’ et facit ‘speciebus’; ergo sic intellegis productum esse ab hoc verbo ‘pariete’, cui si adicias ‘bus’ non facit ‘parietebus’, sic et ‘ab hoc homine’ ‘hominebus’, 20sed mutat ‘e’ in ‘i’ et accipit ‘bus’ et sic erit Latinum et ‘e’ correptum erit.
Omnes litterae generis neutri sunt, numeri tantum singularis: aptotae dicuntur, ut puta ‘hoc a huius a huic a hoc a o a ab hoc a’; sic ‘b’, sic ‘c’, sic ‘d’, sic omnes. Si vero adicias ‘littera’ fiunt generis feminini, ut dicas ‘a littera’, ‘c 1, 5littera’.
Et multa alia nomina quae ad pondus et mensuram veniunt numeri sunt tantum singularis, ut puta ‘aurum’, ‘argentum’, ‘triticum’, ‘oleum’; sed multa alia diximus, non omnia.
Nomina quae in ‘al’ exeunt, in ‘el’, in ‘il’, in ‘ol’, in 10‘ul’, in ‘ar’, in ‘er’, in ‘ir’, in ‘or’, in ‘ur’, in ‘an’, in ‘en’, in ‘in’, in ‘on’, in ‘un’, et habent nominativum, ut puta, in ‘al’, ‘Hannibal’, ablativo ‘ab hoc Hannibale’; nominativo ‘el’, ut ‘fel’, ‘mel’, ablativo ‘ab hoc felle’, ‘melle’; nominativo ‘il’, ut ‘vigil’, ‘pugil’, ablativo ‘a vigile’, ‘a pugile’; nominativo ‘ol’, ut ‘sol’, ablativo ‘a 15sole’; nominativo ‘ul’, ut ‘exul’, ablativo ‘ab exule’;
nominativo ‘ar’, ut ‘far’, ablativo ‘a farre’, nominativo ‘nectar’, ablativo ‘a nectare’; quae vero in ‘ar’ exeunt neutri generis et ‘a’ ante ‘ris’ in genetivo producunt, ablativum in ‘i’ mittunt, ut ‘hoc calcar 1, 5huius calcaris ab hoc calcari’, ‘hoc lacunar huius lacunaris ab hoc lacunari’; ab eo quod est ‘par’, ‘pare’ vel ‘pari’ dicimus; ‘er’ si habuerit nominativus, attende genetivum: si ‘is’ habuerit, tunc mittit in ‘e’, ut ‘hic pater huius patris ab hoc patre’; quamvis ‘ab imbri’, ‘a Septembri’ dicamus, sicque in aliis quibusquam quae nota sunt 10et mensium tantum nomina; in ‘ir’, praeter ‘vir’, cetera in ‘e’ mittunt, si inveniuntur; nominativo ‘or’, ut ‘marmor’, ‘ab hoc marmore’; nominativo ‘ur’, ut ‘fur’, ablativo ‘a fure’, ‘augur’, ‘ab augure’;
Nominativo ‘an’, ut ‘Paean’, ‘Paeane’; nominativo ‘en’, ut ‘hic pecten’, ablativo ‘a pectine’, ‘flamen’, ‘a flamine’, ‘lien’, 1, 10‘a liene’, ‘rien’, ‘a riene’, in feminino ‘haec Siren’, ablativo ‘a Sirene’, in neutro in ‘en’, ut ‘carmen’, ‘a carmine’, sic in masculino a ‘cano’, ut ‘tibicen’, ‘tibicine’, ‘fidicen’, ‘fidicine’, in epiceno, ut ‘oscen’, ‘ab oscine’.
Et nomina quae in ‘en’ vel in ‘in’ desinunt necesse est ut in ablativo ‘e’ habeant, ut puta nominativo 15‘hic delphin’ ablativo ‘ab hoc delphine’. Sic etiam quae in ‘on’, ut ‘hic Memnon’, ‘hic Orion’, ‘ab hoc Memnone’, ‘ab hoc Orione’. Et quaecumque huiusmodi inveniuntur necesse est ut in ‘e’ mittant ablativum.
Sane quia dixi, quae exeunt in ‘al’ nominativo in ‘e’ exire ablativo, verum est. Sed ne occurrat quaestio nominis illius quod est ‘tribunal’ – facit enim ablativo ‘ab hoc tribunali’, non ‘tribunale’, et ‘cervicali’, non ‘cervicale’ –, debes scire 1, 5quia magis secundum rationem ablativo ‘ab hoc tribunali’ et ‘ab hoc cervicali’ facere debet quam ‘cervicale’ et ‘tribunale’, quia nominativus singularis debet esse minor nominativo plurali duabus syllabis. Sed in his nominibus, quae perpauca sunt, usus magis obtinuit.
Nomina quae in ‘as’ exeunt tunc exeunt in ‘e’ ablativo singulari si genetivus ‘is’ habuerit, ut ‘Maecenas Maecenatis ab hoc Maecenate’. Ideo dixi attendendum esse genetivum singularem quia inveniuntur nomina quae in ‘as’ exeunt et tamen 1, 5non in ‘e’ mittunt ablativum, sed in ‘a’, ut puta ‘Aeneas ab hoc Aenea’, ‘Menalcas ab hoc Menalca’.
Ergo, cum inveneris in nominativo ‘as’, genetivum attende si habuerit ‘is’ et sic pronuntia de ablativo, quod in ‘e’ exit. Sed si tibi ablativus notus est et de genetivo dubitas, scito quia in ‘is’ exit cum 10in ‘e’ fuerit ablativus terminatus. Gentilia quoque ablativum in ‘i’ mittunt, ut ‘Arpinas Arpinati’, ‘Capenas Capenati’. Sed veteres haec nomina magis in ‘is’ et in ‘e’ nominativo pronuntiabant, ut ‘hic’ et ‘haec Arpinatis’ et ‘hoc Arpinate’.
Et si fuerit nominativus in ‘es’, ablativum in ‘e’ mittit, 15ut ‘heres herede’, nisi genetivus in ‘ae’ exierit, ut ‘Anchises Anchisae’ (tunc enim ablativus etiam in ‘a’ exit) et ‘locuples’ quod est omnis generis ‘a locuplete’ vel ‘locupleti’.
Nominativus ‘isʼ si fuerit in genere masculino vel foeminino ablativum in ‘eʼ mittit, ut ‘hic collis’, ‘hic vomisʼ, ‘hic lapisʼ, ‘ab hoc colleʼ, ‘ab hoc vomereʼ, ‘ab hoc lapideʼ, ‘haec lis ab hac lite’, ‘haec vitis ab hac vite’, ‘haec 1, 5cutis ab hac cuteʼ; pauca adeo masculina in ‘eʼ vel in ‘iʼ mittunt, ut ‘ignisʼ, ‘vectisʼ, ‘amnisʼ, ‘anguisʼ, ‘postisʼ. Illa quoque feminina in ‘iʼ etiam exeunt, quae accusativos in ‘imʼ mittunt, ut ‘puppim puppiʼ, ‘restim restiʼ, et ab iis quae sunt ‘visʼ et ‘strigilisʼ ‘ab hac viʼ, ‘ab hac strigiliʼ ablativum dicimus, et ab eo quod est ‘avisʼ ‘ab aveʼ vel 10‘aviʼ. In communi quoque genere ‘isʼ in nominativo ablativum in ‘eʼ mittit, nisi neutrum genus sit in ‘eʼ, ut puta ‘hicʼ et ‘haec hostisʼ, ‘ab hosteʼ, licet ‘civisʼ ‘a civeʼ vel ‘civiʼ faciat.
10‘Osʼ si fuerit nominativus in ‘eʼ mittit ablativum, ut ‘haec dos ab hac doteʼ, ‘hic mos ab hoc moreʼ, ‘hoc os ab hoc osseʼ.
In genere neutro si nominativus ‘usʼ habuerit ablativum in ‘eʼ mittit, ut ‘hoc vulnus huius vulneris ab hoc vulnereʼ; praeter ‘vulgusʼ et ‘pelagusʼ. ‘Vetusʼ autem, quod est omnis generis, ‘a vetereʼ vel ‘veteriʼ ablativum ex se mittit. 1, 5In genere masculino ‘usʼ si fuerit in nominativo, genetivum in ‘iʼ mittit, ablativum in ‘oʼ, ut ‘hic doctus huius docti ab hoc doctoʼ; sic in femininis quae exeunt in ‘usʼ, si in genetivo ‘iʼ habuerit, in ‘oʼ mittit ablativum, ut ‘haec laurus huius lauri ab hac lauroʼ, ‘haec cupressus huius cupressi ab hac cupressoʼ. 10Quod si genetivus in ‘isʼ exierit ablativum in ‘eʼ mittit, ut ‘haec virtus huius virtutis ab hac virtuteʼ.
‘Is’ pronomen sic declinabis: ‘is homo eius ei eum ab eo’, et pluraliter ‘ii eorum eis’ vel ‘iis eos ab iis’ vel ‘eis’; feminino ‘ea eius ei eam ab eaʼ, et pluraliter ‘eae earum eisʼ vel ‘iis eas ab iisʼ vel ‘eisʼ; neutro ‘id eius ei id ab eoʼ, et pluraliter 2, 5‘ea eorum eisʼ vel ‘iis ea ab iisʼ vel ‘eisʼ. Ideo volui hoc pronomen declinatum esse quia facit aliquibus dubietatem, praecipue in accusativo casu. Unde, si tibi mentio fuerit nominis neutralis in accusativo singulari, sic dices, ut puta, ‘per idem templum transeamusʼ, ‘per id pelagus navigemusʼ, ‘per id iter 10gradiamurʼ.
Cui ad ornatum adiecta est et ‘emʼ syllaba et facit ‘idemʼ, non quia aliud significat ‘idʼ et aliud ‘idemʼ, sed ‘idem’ ornatius dicimus; quomodo ‘quidam cuiusdamʼ ‘damʼ syllaba ad ornatum accessit, non quia aliud significat ‘quiʼ et 2, 5aliud ‘quidamʼ, sic ‘eisdemʼ, sic ‘eademʼ acceperunt ‘demʼ syllabam, non ut aliud significarent, sed ut euphonia esset.
Etenim studium fuit omnibus eruditis musicare Latinitatem et id addere quo in aures dulcius laberetur, id demere quod rancidius offendisset auditum.
10Dicta sunt de pronomine illa quae paulo obscura videntur. Cetera enim a diligentibus artigraphis plene declinata sunt, quae facile reperias.
DE VERBO
Verborum ratio ita lata est ut nominis, ita quoque 15musicata est ut in nominibus demonstravi. Namque plurima in verbis quae rancidule audiebantur polita sunt, ut per anomaliam mollius sonarent quam per rectam regulam, quam postea dicemus.
Verba tribus modis accipimus: dicimus verba pro fallacia, ut puta ‘dedit mihi verba’; dicimus pro sermonibus quibusque, ut puta ‘fecit verba Cicero’; dicimus verba et haec quae per modos et tempora et personas declinamus.
3, 5Sunt autem principalia verba activa, passiva, neutra, communia, deponentia. De ceteris vero dicemus istis catholicis et generalibus explicatis. Activa sunt quibus nos aliquid agere significamus, ut ‘lego legis legit’, ‘scribo scribis scribit’. Passiva sunt quae de activis nascuntur, quibus nos pati aliquid 10enuntiamus, ut ‘legor legeris legitur’, ‘scribor scriberis scribitur’. Neutralia sunt quibus nos nec agere nec pati aliquid demonstramus, ut ‘sedeo’, ‘iaceo’, ‘sto’ et alia, in quibus nullum negotium est nec agendi nec patiendi.
Communia sunt quae in ‘or’ exeunt, numquam in ‘o’, et tam agere quam pati 15significant, ut ‘criminor illum’ ‘criminor ab illo’, nec enim dicimus ‘crimino illum’. Deponentia sunt quod deponant speciem passivitatis et sumant activitatis et cum passive enuntientur, id est ‘r’ littera, nihil tamen patiuntur, sed agunt solum, ut ‘luctor luctaris luctatur’, ‘convivor’, ‘loquor’, ‘nanciscor’ 20et cetera talia.
Ergo redeamus ad primam coniugationem et de eadem lucidius tractemus. Prima coniugatio, quae est ‘aʼ, quaeritur in activis et neutralibus verbis, ut diximus, ante novissimam litteram in secunda persona; venit ab his quattuor modis: 3, 5ab ‘oʼ, ut ‘clamo clamas clamatʼ, ab ‘eoʼ, ut ‘commeo commeas commeatʼ, ab ‘ioʼ, ut ‘lanio lanias laniatʼ, ab ‘uoʼ, ut ‘fluctuo fluctuas fluctuatʼ. Ergo, si videris secundam personam per ‘asʼ exire, intellege primam coniugationem esse, ut ‘clamo clamasʼ, ‘commeo commeas, ‘lanio laniasʼ, ‘fluctuo fluctuasʼ.
Cognoscis utique primam esse; iam quid te doceat hinc attentius considera, ut, talia cum inveneris, in ‘boʼ mittas futurum tempus ipsorum, ut ‘clamaboʼ dicas, ‘laniaboʼ, ‘aestuaboʼ, ‘commeaboʼ. Ecce docui te de promissivo tempore; doceo 3, 5te et quia producere debes cum dicis ‘clamareʼ, ‘laniareʼ, ‘aestuareʼ, ‘commeareʼ, ut ante ‘reʼ novissimam ‘aʼ littera produci possit semper.
Diximus de prima: dicendum et de secunda, quae dicitur ‘eʼ, quae venit ab uno modo, id est ab ‘eoʼ tantum, ut 10‘terreo terresʼ, ‘doceo docesʼ, ‘praebeo praebesʼ, ‘sedeo sedesʼ, ‘habeo habesʼ. Ergo et haec quomodo superior parem regulam dat, ut promissivum modum in ‘boʼ mittat, ‘terreboʼ, ‘doceboʼ, ‘praebeboʼ, ‘sedebo’, ‘habeboʼ, et sic omnia huius regulae observabis. Sic etiam inifinitum producit quomodo prima 15coniugatio, ut dicamus ‘terrereʼ, ‘docereʼ, ‘monereʼ, ‘sedereʼ. Ergo duae istae parem regulam habent.
Remanet tertia coniugatio, quae tam producta est quam correpta, quae et ipsa quaeritur ubi et superiores, sed in activis, ut diximus, et neutralibus verbis. Venit autem ab his modis: ab ‘o’, ut ‘lego legis’, ‘scribo scribis’, ab ‘io’ , ut ‘rapio 3, 5rapis’, ‘facio facis’, ab ‘uo’, ut ‘ruo ruis’, ‘fluo fluis’.
Ergo et haec te docet ut futurum tempus mittas in ‘am’, non in ‘bo’ quomodo superiores; et facit futurum ‘am’, ut ‘faciam’, ‘scribam’, ‘legam’, ne dicas ‘faciebo’, ‘scribebo’, ‘legebo’, quia tertia 3, 5coniugatio in ‘am’ semper promissivum tempus mittit. Quam coniugationem, ut dixi, quaeris in secunda persona ante novissimam litteram.
Infinitum vero modum corripit, ut ‘legere’, ‘scribere’, ‘facere’, ‘ruere’, non quomodo superiores producant. Quantum aestimo aptius dictum est de tertia 10correpta.
Nunc attende quae sit ratio tertiae productae vel quomodo potest discerni a tertia correpta, cum utraque in uno ‘i’ constent, quod ante novissimam litteram inventurus est, ut puta exempli gratia dicimus ‘fugio fugis’ et ‘sentio sentis’: secunda 15persona ambarum formarum per ‘i’ exit quia et ‘fugis’ per ‘is’ et ‘sentis’ per ‘is’; unde habet intellegi utrum correpta an producta sit? Sed intellegatur sic, id est de imperativo modo:
si exit in ‘i’ a tertia producta venit, ut ‘sentio sentis’ imperativo ‘senti’ facit, ‘haurio hauris’ imperativo ‘hauri’ facit, ‘servio servis’ imperativo ‘servi’ facit; tertia vero correpta, licet simili forma exeat, tamen et haec discernitur de ipso imperativo 3, 5quem semper in ‘e’ mittit, ut ‘fugio fugis’ ‘fuge’ facit, ‘ruo ruis’ ‘rue’ facit. Ergo discernuntur sic, quia correpta in ‘e’ mittit imperativum, producta in ‘i’.
5Sed quid docet ipsa tertia producta? Attende futurum tempus: etiam et in ‘bo’ sed magis in ‘am’, ut puta de futuro sic dicimus ‘servio serviam’ et ‘servibo’ et ‘nesciam nescibo’; sed magis in ‘am’ mittit, ut dixi, quam in ‘bo’. Infinitivum vero producit semper, ut puta 3, 10‘haurire’, ‘sentire’, ‘servire’, ‘nescire’.
Nam regula est activorum et neutralium verborum, in quacumque coniugatione, addas ‘re’ syllabam ad imperativum modum, ut puta a prima coniugatione exit imperativus in ‘a’, ut ‘clama’, ‘voca’, 3, 5‘lania’, adice ‘re’ et facit infinitivum ‘clamare’, ‘laniare’, ‘vocare’; a secunda coniugatione exit imperativus productus in ‘e’, huic adicis ‘re’ et facit infinitivum, ut ‘mone monere’, ‘doce docere’, ‘praebe praebere’; a tertia coniugatione correpta exit imperativus in ‘e’ correptum, huic adice ‘re’ et facit infinitivum, 10ut ‘scribe scribere’, ‘lege legere’, ‘tolle tollere’; a tertia coniugatione producta imperativus exit in ‘i’, huic adice ‘re’ et facit infinitivum, ‘servi servire’, ‘audi audire’, ‘hauri haurire’.
Sed quaestio est de ‘dic’, ‘duc’ et ‘fac’, numquid adiecta ‘re’ integre sonaverit infinitivus: sed in hoc uso plurimum valuit. 3, 5Nam Vergilius dixit ‘dice’ et Terentius ‘face’, quibus si adicias ‘re’ faciunt integre sonare infinitivum modum ‘dicere’, ‘facere’, ‘ducere’.
Diximus de prima coniugatione passivorum et communium deponentiumque verborum, quae ante novissimam syllabam quaeruntur. Nunc dicendum et de secunda coniugatione ipsorum verborum, quae similiter illic quaeruntur ubi et 3, 5prima. In passivis, ut ‘moneor moneris’: ante ‘ris’ ‘e’ invenimus, quae est secunda coniugatio, quae in promissivo tempore exit in ‘bor’, ut ‘monebor moneberis monebitur monebimur monebimini monebuntur’;
in communibus, ‘vereor vereris’: ante ‘ris’ ‘e’ invenies, quae mittit futurum tempus in ‘bor’, ut ‘verebor vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur’ 3, 5(commune est enim ut dicimus ‘vereor te’ et ‘vereor a te’); in deponentibus, ut ‘medeor mederis’: ante ‘ris’ ‘e’ invenies, quae mittit futurum tempus in ‘bor’, ut ‘medebor medeberis medebitur medebimur medebimini medebuntur’.
Remanet tertia coniugatio, cuius locum implevit ‘e’ 10littera correpta, ut in passivis ‘legor legeris legitur’: ante ‘ris’ ‘e’ est, sed quia correptum est locum tenet pro ‘i’, at per hoc, quoniam ‘e’ correptum est, quod cedet pro ‘i’, quoniam in activis promissivum modum in ‘am’ mittit, non in ‘bo’, sic in passivis in ‘ar’ mittit, non in ‘bor’; sic in communibus ac deponentibus, 15ut puta ‘sequor sequeris’: ante ‘ris’ ‘e’ correptum est pro ‘i’ correpto, mittit promissivum in ‘ar’, ut ‘sequar’ dicas, non ‘sequebor’.
Remanet tertia coniugatio producta, ut puta in passivis, ut ‘nutrior nutriris’: ante ‘ris’ ‘i’ productum habet, ergo, 20quia tertia est, exit in ‘ar’, ut dicamus de futuro ‘nutriar’, et, quia producta, exit etiam in ‘bor’, ut dicamus et ‘nutribor’. Ergo sic observabis in communibus et deponentibus.
Infinitivus vero modus ipsorum verborum, a prima coniugatione et secunda et tertia producta, in ‘ri’ exit, ut puta a prima ut ‘clamari’, a secunda ‘moneri’, a tertia producta ‘nutriri’; a tertia 3, 5vero correpta numquam exit in ‘ri’, sed in ‘i’, ut puta ‘legi’ dicimus infinitivo et ‘scribi’, non ‘legeri’ et ‘scriberi’. Sic et ‘ungi’, non ‘ungeri’, quia ‘ungo’ dicimus, non ‘ungeo’.
Nam quomodo de ‘ungeri’ et ‘ungi’ habita quaestio est, quid, dicemusne 3, 5sic de ‘tergeri’ et de ‘tergi’? Sed infinitivo ‘tergeri’ dicimus, non ‘tergi’, quia indicativo ‘tergeo’ facit, non ‘tergo’. Sic in ceteris observabis, ut, ubi inveneris secundam coniugationem ‘ri’ habere infinitivo modo, ‘eo’ dicas indicativo activae significationis, ut ‘caveo’, infinitivo etiam passivae significationis ‘caveri’, 10‘doceo doceri’, ‘terreo terreri’, ‘coerceo coerceri’; licet pauca primae coniugationis in ‘eo’ exeant indicativo activae significationis, ut puta ‘meo meas’, ‘veo veas’, ‘laqueo laqueas’, ‘nauseo nauseas’, ‘enucleo enucleas’, ‘creo creas’, ‘excreo excreas’, eodem modo ‘eo’ et ‘queo’, quae duo tamen tertiae coniugationis cesserunt ad ‘i’ 15productam. Sunt autem pauca verba quae magis per anomaliam dicuntur, ut ‘fero fers’, ‘volo vis’, ‘sum es’, ‘edo es’.
Quantum ratio postulavit de coniugationum ordine tractavimus. Nunc de participiis pauca dicenda sunt.
Sane omnia participia in praesenti tempore aut in ‘ans’ exeunt, et veniunt a prima coniugatione, ut ‘amans’, ‘clamans’, aut in ‘ens’, et veniunt a secunda vel tertia correpta vel producta, ut ‘monens’, ‘legens’, ‘serviens’: nam ‘monens’ 4, 5a secunda coniugatione est, ‘legens’ a tertia correpta, ‘serviens’ a tertia producta.
Futuri temporis participia semper in ‘rus’ 4, 5exeunt ab omnibus verbis nisi a passivis. Praeteriti temporis semper aut in ‘tus’, aut in ‘sus’, aut in ‘xus’: in ‘tus’, ut ‘scriptus’, ‘amatus’, ‘lectus’, in ‘sus’, ut ‘falsus’, ‘lapsus’, in ‘xus’, ut ‘nexus’; est et unum in ‘uus’, ‘mortuus’. Futuri temporis participia a passivis vel communibus semper in ‘dus’: nam deponens 10numquam habet duo futura (nec enim dicimus ‘luctandus est ille’ aut ‘nascendus est’), sed habetur unum, ut ‘luctaturus’, ‘nasciturus’, ‘locuturus’.
Licet apud veteres talia quoque communis generis reperiantur, sane regula est participia omnia praesentis temporis generis esse omnis, id est quaeque 15exeunt in ‘ans’ et quaeque in ‘ens’, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc amans’, ‘legens’, ‘serviens’.
Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae, ut puta ‘ad’ praepositio: in masculinis ut ‘ad illum vado’, in femininis ‘ad illam vado’, in neutris ‘ad illud vado templum’ vel ‘theatrum’; et pluraliter in masculinis ‘ad illos’, in femininis 6, 5‘ad illas’, in neutris ‘ad illa templa’.
5Sane si tibi per hoc nomen interrogatio fit, ut si dicis puta ‘ad quem vadis’, vel ‘ad quam vadis’, vel ‘ad quod’, in plurali vero vide ne dicas ‘ad templa vadis’, sed ‘ad quae templa’, sic ‘ad quae loca pergis’, sic ‘ad quae palatia’, sic ‘ad quae spatia’ et alia similia. In ablativis 10autem dicimus ‘a te venio’, sic ‘ab illo’, sic ‘a templo’, ‘a theatro’, ‘ab illa’, ‘a vobis’, ‘ab aedibus’, ‘ab illis venio’.
Remanent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ. De motu, ut puta: ‘quo is?’ Vides quia movet. Sed quid ergo respondebis? Ad accusativum casum, ut dicas ‘in forum’, ‘in 6, 5templum’, ‘in balneum’. Si vero situs est, et significat se fuisse alicubi, ablativo respondebis, ut dicas ‘in foro fui’, sic ‘in thermis fui’. Ergo tu sic attende ut, si fuit iam alicubi, ablativo respondeas, si adhuc velis ire, accusativo.
Abunde dictum sit de praepositionibus. Iam cetera habes in artibus plenissime dicta.

Ps. Palaem. reg. 1 tit. (p. 5, 1-2) - 6, 4 (p. 69, 1-2)

REGVLAE I. DE NOMINE
Omnia nomina quinque vocalibus ablativo casu terminantur, ‘a’ ‘e’ ‘i’ ‘o’ ‘u’, id est quicquid declinaveris de nomine 5ablativum casum in has litteras ducit, ut puta ‘haec Iulia ab hac Iulia’, ‘hic paries ab hoc pariete’, ‘agilis ab agili’, ‘doctus a docto’, ‘hic versus ab hoc versu’;
praeter pauca aptota, quae nos turbare non debent quia pauca sunt , ut puta ‘nequam homo’ ‘a nequam’ dicimus, ‘nugas homo’ ‘a nugas’ 10dicimus: hic videtur ablativus suscepisse ‘m’ et ‘s’, sed in aptotis, non in legitimis et regularibus nominibus quae certo ordine declinantur.
Ergo ablativus casus singularis dat nobis regulam ad declinationem pluralis numeri, id est ad genetivum, dativum et ablativum casum, quomodo recte inveniantur: unde si ablativus habuerit aut ‘a’ ‹aut› ‘o’ parem regulam dant, id est ut 1, 5genetivum pluralem in ‘rum’ mittant, dativum et ablativum in ‘is’,
ut ‘a docto doctorum’, ‘a docta doctarum’, sic dativum ‹et ablativum› in ‘is’, ‘a doctis viris’, ‘a doctis mulieribus’, 1, 5praeter illa pauca quae discernendi sexus gratia in ‘bus’ mittunt dativum et ablativum, ut ‘his’ et ‘ab his deabus’, ‘filiabus’.
Diximus de duabus vocalibus, id est de ‘a’ et ‘o’, quia parem regulam habent. Restant tres vocales ‘i’ ‘e’ ‘u’, quae 10similiter et ipsae parem regulam habent: nam si ablativus ‘i’ vel ‘e’ vel ‘u’ habuerit, genetivum in ‘um’ mittit, dativum et ablativum in ‘bus’, ut puta ‘ab hoc forti fortium fortibus’, ‘ab hoc homine hominum hominibus’, ‘ab hoc versu versuum versibus’.
15Sed ut colligas ablativus quando exeat in has litteras, regulam genetivi singularis attende. Si in ‘ae’ exierit genetivus ablativum in ‘a’ mittit, ut ‘huius Iuliae ab hac Iulia’, ‘huius Musae ab hac Musa’.
Genetivus si in ‘is’ exierit plerumque in ‘e’, aliquando in ‘i’, numquam in ‘o’ mittit ablativum, ut puta ‘huius parietis ab hoc pariete’, ‘huius hominis ab hoc homine’. Genetivus et nominativus si habuerint ‘is’ 1, 5ablativum in ‘i’ mittunt, ut ‘agilis’, ‘facilis’, ‘ab agili, ‘facili’.
5Si qua sunt quae defecerunt ab hac regula magis usu quam ratione factum est, ut puta ‘haec ovis huius ovis’: ergo ablativum in ‘i’ mittere debuit et tamen in ‘e’ mittit, ut ‘ab hac ove’, non ‘ovi’. Sed hoc, ut diximus, usu factum est.
Genetivus si habuerit ‘i’ in genere masculino ablativum in ‘o’ mittit, ut 10‘huius docti’, ‘huius iusti’, ‘ab hoc docto’, ‘ab hoc iusto’. Sed ideo dixi in genere masculino hoc observari debere, quia in genere feminino invenitur genetivus ‘i’ habere et in ‘e’ exire, non in ‘o’, ut puta ‘huius rei ab hac re’, ‘huius speciei ab hac specie’.
Genetivus si habuerit ‘us’ ablativum in ‘u’ mittit, 15ut ‘huius versus’, ‘fluctus’, ‘ab hoc versu’, ‘fluctu’. Si ergo de genetivo trahis regulam ad ablativum singularem, ablativus dat regulam ad genetivum et dativum pluralem quam supra memoravi.
Nominativus si ‘is’ habuerit aut parem habebit 20genetivum, ut ‘hic ignis huius ignis’, ‘haec puppis huius puppis’, aut si crescit genetivus per has litteras crescit, per ‘n’ ‘r’ ‘t’ ‘d’; per ‘n’, ut puta ‘sanguis sanguinis’, per ‘r’, ʻcinis cineris’, ‘pulvis pulveris’, per ‘t’, ‘Samnis Samnitis’, per ‘d’, ‘cuspis cuspidis’.
Ablativus cum habuerit ‘e’ nunquam ‹ad›mittit in nominativo ‘um’, ut puta legimus ‘verbere’ in ablativo: quaeritur utrum in nominativo ‘um’ habeat, ut dicas ‘hoc verberum’; sed prohibemur regula: ablativus cum habuerit ‘e’ numquam 1, 5a‹d›mittit in nominativo ‘um’.
5Ergo, si ‘hoc verberum’ non dicimus, quomodo dicendum est? ‘Hoc verber’, quomodo ac ‘uber’, et pluraliter ‘verbera’, ‘ubera’. Huic regulae contrarius venit nominativus ‘um’: nam si nominativus ‘um’ habuerit numquam admittit ablativum in ‘e’; hoc observabis 10perpetuo.
Genetivus cum habuerit ‘is’ numquam mittit ablativum in ‘o’, ut puta ne dicas ‘paupero patre natus sum’. Genetivus enim singularis ‘is’ habet (dicimus enim ‘huius pauperis’), ergo ablativus non potest exire in ‘o’, sed aut in ‘e’ aut 15in ‘i’.
Genus neutrum in nominativo si habuerit ‘e’, in ‘i’ terminatur ablativus, ne dicas ‘ab hoc monile’, sed ‘ab hoc monili’, et ‘hoc mare ab hoc mari’, non ‘ab hoc mare’: numquam enim genus neutrum quattuor casus similes habet, ut in nominativo 1, 5‘e’, sic in accusativo, sic in vocativo, sic in ablativo,
deinde quia in his nominibus generis neutri ablativo casui adici debet ‘a’ littera et statim fieri nominativus pluralis, ut puta ‘ab hoc monili’, adice ‘a’, ‘monilia’, ‘ab hoc sedili’, adice 1, 5‘a’, ‘sedilia’, ‘ab hoc facili’, adice ‘a’, ‘facilia’. Sic ergo per omnia observabis, in talibus dumtaxat nominibus.
Genus neutrum numquam in nominativo habet ‘a’ nisi in Graecis, ut puta ‘schema’, ‘thema’, ‘huius schematis’, ‘thematis’, quomodo genus femininum in nominativo numquam 10exit in ‘e’ nisi in Graecis, ut ‘Andromache’, ‘Hecabe’, nec in ‘um’ exit generis feminini nominativo, ut puta in Terentio ‘haec Glycerium’, ‘Phanium’, et alia.
Genus neutrum, cum in ‘us’ exit nominativo, necesse est ut crescat una syllaba in genetivo; et ablativum in ‘e’ mittit, 15ut puta ‘hoc pecus huius pecoris ab hoc pecore’, ‘hoc pectus huius pectoris ab hoc pectore’, ‘hoc facinus huius facinoris ab hoc facinore’; praeter ‘vulgus’ et ‘pelagus', quia ‘vulgus’ plus apud antiquos masculino genere dictum est quam neutro; ‘pelagus’ vero ideo ad hanc regulam non pertinet quia nomen 20de Graeco est.
Genus neutrum, quando in nominativo habet ‘um’, genetivo pares syllabas dat, ut puta ‘hoc templum huius templi’, ‘hoc telum huius teli’. Genus neutrum, quando in nominativo ‘ium’ habet, in genetivo geminat ‘i’ litteram, ut puta 1, 5‘hoc gaudium huius gaudii’, ‘hoc imperium huius imperii’, ‘hoc ingenium huius ingenii’. Sic observabis in ceteris, quia genetivus minor esse non debet nominativo.
5Nam et in genere masculino si nominativus ‘ius’ habuerit necesse est in genetivo geminet ‘i’, ut puta ‘hic filius huius filii’ dicimus per duo ‘i’, ‘hic Mercurius huius Mercurii’, ‘hic genius huius genii’, ‘hic Iulius huius Iulii’. Si vero nominativus ‘us’ 1, 10habuerit, non ‘ius’, non geminat ‘i’ in genetivo, ut puta ‘hic Coronatus huius Coronati’, ‘hic Honoratus huius Honorati’, non ‘Honoratii’.
Genus neutrum, si habuerit in nominativo ‘e’, ut puta ‘hoc monile’, ‘hoc sedile’, necesse est genetivo ‘is’ habeat, 15ut ‘monilis’, ‘sedilis’, ablativo ‘i’, ut ‘monili’, ‘sedili’.
Quodcumque nomen in nominativo ‘er’ syllabam habet, tunc exit in ‘o’ ablativus ipsius quando genetivus ‘i’ habuerit, non ‘is’, ut puta ‘hic aper’ facit ablativum ‘ab hoc apro’, quia genetivus ‘huius apri’ facit.
Si vero nominativus ‘er’ 20habuerit et genetivus ‘is’, ablativum non mittit in ‘o’, ut puta ‘hic pater’ ablativum in ‘e’ ‘ab hoc patre’, quia genetivus ‘is’ habet; sic ‘hic et haec pauper ab hoc et ab hac paupere’, quia genetivus ‘is’ habet, ‘huius pauperis’.
Omnia monosyllaba generis masculini et feminini accusativum in ‘em’ mittunt excepto uno nomine, id est ‘vir virum’. Nam cetera in 'em' mittunt, ut diximus, ut puta 'sol solem', ‘Mars Martem’, ‘ars artem’, ‘sors sortem’, ‘mors mortem’, 1, 5‘frons frontem’, ‘ros rorem’, ‘lex legem’, ‘mas marem’, ‘mos morem’, ‘lar larem’, ‘par parem‘, ‘fur furem’. Vides omnia monosyllaba, ut diximus, in ‘em’ exire accusativo casu.
Genus neutrum tres casus habet similes, nominativum, 1, 5accusativum et vocativum. Ideo hoc monemus ut, si de ‘pelago’ tibi fit mentio, sic dicas: ‘per medium pelagus navigavi’, ideo quia accusativus similis est nominativo, sed in genere neutro.
Nunc regulam comparationis accipe. 10Masculinum genus comparatur per has syllabas: per ‘us’, per ‘er’, per ‘ex’; per ‘us’, ut ‘doctus doctior doctissimus’; per ‘er’, ut ‘asper asperior asperrimus’, sic ‘niger nigrior nigerrimus’ et cetera talia; per ‘ex’ in genere masculino unum nomen est quod vadit per gradus, ut ‘senex senior’; superlativum non habet, 15nec enim dicimus ‘senissimus’.
Commune genus quod comparari potest per has syllabas exit, per ‘is’ et ‘er’. Per ‘is’, ut ‘agilis agilior agilissimus’ vel ‘agilissima’, ‘levis levior levissimus’ vel ‘levissima’; sed ab hac regula defecerunt pauca euphoniae gratia, ut ‘facillimus’ 20dicatur, non ‘facilissimus’ quomodo ‘fortissimus’, et ‘simillimus’, non ‘similissimus’: sed haec perpauca sunt, turbare nos non debent.
Per ‘er’ vero comparatur genus commune, sed in paucis nominibus, ut ‘hic et haec acer acrior acerrimus’ vel ‘acerrima’, ‘hic’ et ‘haec pauper pauperior pauperrimus’ vel ‘pauperrima’.
Genus omne per has syllabas comparatur: per ‘ax’, ‘ex’, 1, 5‘ix’, ‘ox’, ‘ans’, ‘ens’, ‘ons’, ‘ers’, ‘ors’, ‘am’, ‘us’. ‘Ax’, ut ‘efficax’, ‘fallax’, ‘ex’, ut ‘simplex’, ‘ix’, ut ‘felix’, ‘pernix’, ‘ox’, ut ‘velox’, ‘ferox’,
‘ans’, ut ‘amans’, ‘ens’, ut ‘sapiens’, ‘ons’ ut ‘insons’, ‘ers’, ut ‘iners’, ‘sollers’, ‘ors’, ut ‘vecors’, ‘am’, ut ‘nequam’, ‘us’, ut ‘vetus’:
dativis ipsorum adicis ‘or’ et facis 10comparativum, genetivis adicis ‘simus’ et facis superlativum; praeter ‘nequam’ et ‘vetus’, quia, ut dicas ‘nequior’, de quovis casu tollis ‘am’, adicis ‘i’ et ‘or’ et facis ‘nequior’, adicis ‘issimus’ et facis ‘nequissimus’;
ab eo vero quod est ‘vetus’ dativo adicis ‘or’ et facis comparativum ‘veterior’, subducis 15huic dativo ‘i’, adicis ‘rimus’ et facis ‘veterrimus’; si observabis et in femininis et in neutris, ut faciat ‘veterrima veterrimum’. ‘Vetustissimus’ autem a ‘vetusto’ venit et facit ‘vetustus vetustior vetustissimus’, sic feminino ‘vetusta vetustior vetustissima’, sic neutro ‘vetustum vetustius vetustissimum’.
Sunt nomina generis neutri quae tres casus habent in plurali tantum, nominativum, accusativum, vocativum, ut ‘iura’, ‘haec iura’ in nominativo, ‘haec iura’ in accusativo, ‘o iura’ in vocativo; sic et ‘maria’ et ‘vina’ et ‘mella’ et ‘fella’ et ‘aera’. 1, 5Vocantur autem triptota in plurali, in singulari vero omnibus casibus declinantur.
5Genetivus aut par esse debet nominativo aut plus una syllaba excedere. Sed inventa sunt pauca nomina contra regulam venire, ut ‘anceps’, duarum syllabarum est, in genetivo duabus syllabis crevit, facit enim ‘ancipitis’, ‘praeceps praecipitis’, ‘supellex supellectilis’, ‘iter itineris’.
1, 10Quaestio est, si ‘princeps principis’ et ‘praeceps praecipitis’, quare non ‘praecipis’ quomodo ‘principis’. Sed ‘princeps’ quod primus capiat dictus est et venit a capiendo, ‘praeceps’ a capitis significatione dicitur, quod praebeat caput.
Quaestio est quando producimus ‘decoris’, quando 15corripimus. A genere neutro corripimus ab eo quod est ‘decus’; a genere masculino producimus ab eo quod est ‘decor’. Producitur enim ‘decoris’ quomodo ‘honoris’, ‘caloris’, ‘candoris’, ‘coloris’.
Omnia quae finem significant non diminuuntur, ut puta ipse ‘finis’: non dicimus ‘finiculus’, nec a ‘novissimo’ ‘novissimulus’, ea ratione, quia quae in fine sunt non habent quod imminuantur.
Sunt nomina in singulari numero neutro genere, in 1, 5plurali masculino, ut ‘caelum’: ‘caeli’ dicimus, non ‘caela’; quomodo sunt quae in singulari masculino genere dicuntur, in plurali neutro, ut ‘Tartarus’, ‘Tartara’ in plurali.
Omnia quae in ‘go’ exeunt generis sunt feminini, excepto uno, ut est ‘ligo’. Nam cetera feminine enuntiamus, ut 10‘Carthago Carthaginis’, ‘virgo virginis’, ‘imago imaginis’, ‘indago indaginis’, ‘siligo siliginis’, ‘sartago sartaginis’, ‘ferrugo ferruginis’, ‘farrago farraginis’ et talia.
Quaestio est quare, cum dicamus ‘ab hoc arcu arcubus’, non sic faciat ‘ab hoc versu versubus, ‹‘ab hoc fluctu fluctubus’›, sed ‘versibus’ et ‘fluctibus’. Ea ratione fit, propter differentiam alterius similis nominis. Si enim ab eo quod sunt 1, 5‘arcus’ ‘arcibus’ diceremus, non ‘arcubus’, fieret nobis confusio illius nominis ab eo quod sunt ‘arces’.
‘Versus’ vero et ‘fluctus’ et cetera [quae] in dativis vel ablativis pluralibus ‘i’ habent, non ‘u’, ideo quia haec nomina non conturbat similium 1, 5nominum confusio vel similtudo. Ergo quomodo ‘arcubus’ dicimus ab eo quod sunt ‘arcus’ ‹propter ‘arces’›, sic ‘artubus’ ab eo quod sunt ‘artus’ propter ‘artes’; ‘hic vitus’ ‘ab hoc vitu vitubus’ facit, nam ‘vitibus’ ab eo quod sunt ‘vites’. Sic ergo observabis cum similia nomina inveneris.
10Quaestio est unde intellegitur ‘e’ productum in ablativo, unde correptum. Si acceperit ‘rum’ et facit genetivum pluralem, ‘e’ productum est; si non, correptum est.
Sed melior regula est ut de dativo cognoscamus utrum productum est ‘e’ an correptum. Si productum est ‘e’ in ablativo singulari 15accipit ‘bus’ et facit dativum pluralem; nam, si correptum est ‘e’, mutat in ‘i’ ut faciat dativum;
ut puta ‘ab hac re’, adice ‘bus’, ‘rebus’, ‘ab hac facie’, adice ‘bus’, ‘faciebus’; ergo sic intellegis productum esse ‘e’; ‘ab hoc’ vero ‘pariete’ si adicias ‘bus’ non faciet ‘parietibus’, sed ‘parietebus’, nec ‘ab hoc 1, 5homine’ ‘hominibus’, sed ‘hominebus’; sed mutat ‘e’ in ‘i’ et accipit ‘bus’ et sic erit Latinum.
Omnes litterae generis neutri sunt, numeri tantum singularis: aptote declinantur ita: ‘hoc a huius a huic a hoc a 1, 5o a ab hoc a’; sic ‘b’, sic ‘c’, sic ‘d’, sic omnes; si vero adicias ‘littera’ fiunt generis feminini, ut dicas ‘a littera’, ‘b littera’, ‘c littera’.
Multa nomina quae ad pondus vel ad mensuram veniunt numeri sunt tantum singularis, ut puta ‘aurum’, ‘argentum’, 10‘triticum’, ‘oleum’; sed multa diximus, non omnia.
Nomina quae in ‘al’ exeunt, in ‘el’, in ‘il’, in ‘ol’, in ‘ul’, in ‘ar’, in ‘er’, in ‘ir’, in ‘or’, in ‘ur’, in ‘an’, in ‘en’, in ‘in’, in ‘on’, in ‘un’, ‘e’ habent in ablativo, ut puta, in ‘al’, ‘Hannibal, ‹ab› Hannibale’; ‘el’, ut ‘fel’, ‘mel’, ‘a felle’, ‘melle’; ‘il’, ut 15‘vigil’, ‘pugil’, ‘a vigile’, ‘pugile’; ‘ol’, ut ‘sol’, ‘a sole’; ‘ul’, ut ‘exul’, ‘ab exule’;
‘ar’, ut ‘far’, ‘a farre’, ‘nectar’, ‘a nectare’; ‘er’ si habuerit nominativus, attende genetivum: si ‘is’ habuerit, tunc demum mittit in ‘e’, ut ‘pater patris a patre’; in ‘ir’, praeter ‘vir’, cetera in ‘e’ mittunt, si inveniuntur; ‘or’, 20‘marmor’, ‘a marmore’; ‘ur’, ut ‘fur’, ‘a fure’, ‘augur’, ‘ab augure’
‘an’, ‘Paean’, ‹‘a Paeane’›; ‘en’ , in masculino, ‘pecten’, ‘a pectine’, ‘flamen’, ‘a flamine’, in feminino, ut ‘lien’, ‘a liene’, ‘rien’, ‘a riene’, in neutro, ut ‘carmen’, ‘a carmine’, in commune, ut ‘tibicen’, ‘fidicen’, ‹‘a› tibicine’, ‘fidicine’, in 1, 5epiceno[n], ut ‘oscen’, ‘ab oscine’.
5Et quae in ‘in’ syllaba exeunt, si inveniuntur, necesse est in ablativo casu ‘e’ habeant, ut puta ‘delphin ⟨a⟩ delphine’ et talia; in ‘on’, ut ‘Memnon’, ‘Orion’, ‘a Memnone’, ‘Orione’; in ‘un’, si inveniuntur aliqua, necesse est etiam haec in ‘e’ mittant ablativum.
Sane quia dixi, quae exeunt in ‘al’ nominativo in ‘eʼ exire ablativo, verum est. Sed ne occurrat quaestio nominis illius quod est ‘tribunalʼ – facit enim ‘tribunaliʼ, non ‘tribunaleʼ, et ‘cervicaliʼ, non ‘cervicaleʼ –, debes scire quia magis 1, 5ad rationem ‘hoc tribunaleʼ et ‘hoc cervicaleʼ facere quam ‘tribunalʼ, ‘cervicalʼ, quia nominativus singularis non debet esse minor nominativo plurali duabus syllabis. Sed in his nominibus, quae perpauca sunt, usus magis obtinuit.
Quaeritur utrum ‘hoc ossumʼ dicamus an ‘hoc osʼ. Sed, 1, 5si ‘hoc ossumʼ diceremus, numquam dativus pluralis in ‘busʼ exiret, sed in ‘isʼ. Ait enim Vergilius ‘atque ossibus implicat ignemʼ. Etenim nomina generis neutri in nominativo ‘umʼ habentia in ablativo ‘oʼ habent, ut ‘hoc templum ab hoc temploʼ, 10dativo plurali ‘templisʼ facit; unde, si ‘ossibusʼ legimus in Vergilio, non exiret dativus pluralis in ‘busʼ nisi ablativo singulari ‘eʼ terminato aut ‘uʼ aut ‘iʼ.
Sed quia nec ‘uʼ exit nec nominativus pluralis ‘ossuaʼ facit, nec ‘iʼ terminatur nec ‘ossiaʼ dicimus, remanet ‘ab osseʼ. Nec ablativus ergo singularis 15exiret in ‘eʼ nisi genetivus ‘isʼ haberet. Genetivus ideo exit in ‘isʼ quia nominativus ‘osʼ habet, non ‘umʼ. Unde declinamus sic: ‘hoc os huius ossis huic ossi hoc os o os ab hoc osseʼ, et pluraliter ‘haec ossa horum ossuum his ossibus haec ossa o ossa ab his ossibusʼ.
Sed hoc nomen corripimus in nominativo singulari; ab eo vero quod sunt ‘oraʼ, id est vultus, nominativo singulari producitur ‘osʼ et facit ‘hoc os huius oris huic ori hoc os o os ab hoc oreʼ, et pluraliter 1, 5‘haec ora horum orum his oribus haec ora o ora ab his oribusʼ.
Quomodo declines ‘terga’ et ‘tergora’? Sed ‘tergora’ 1, 5veniunt a genere neutro quod in ‘us’ exit in nominativo singulari, ut ‘tergus’, et declinabis hoc nomen sic quomodo ‘pecus’ et ‘vulnus’; ‘tergum’ autem declinabis quomodo ‘templum’.
Nomina semper generis masculini femininique, si in 10nominativo habuerint ‘a’, genetivum et dativum in ‘ae’ mittunt, ut puta ‘hic Seneca huius Senecae huic Senecae’, ‘haec Iulia huius Iuliae huic Iuliae’.
Sed inveniuntur pauca nomina vel pronomina contra hanc regulam venientia ut, cum in nominativo ‘a’ solum habeant, in genetivo ‘ius’ accipiant, 15in dativo ‘i’, ut ‘sola solius soli’, ‘tota totius toti’, ‘una unius uni’, ‘ulla ullius ulli’, ‘nulla nullius nulli’, ‘utra utrius utri’, ‘aliqua alicuius alicui’, ‘illa illius illi’; sed pauca sunt, turbare nos non debent.
Superior autem regula in immensum tenditur, ut ‘Iulia’, genetivo ‘Iuliae’ dativo ‘Iuliae’, ‘Musa’, ‘huius Musae huic Musae’; haec analogia est, id est regula perpetua; horum vero nominum paucorum vel pronominum anomalia 1, 5est, inaequalis declinatio contra regulam audens; sed impar vis est, ut dixi.
Nomina quae in ‘as’ exeunt tunc exeunt in ‘e’ ablativo si in genetivo ‘is’ habuerint, ut ‘Maecenas Maecenatis a 1, 5Maecenate’. Ideo dixi attendendum esse et genetivum singularem quia inveniuntur nomina quae in ‘as’ exeunt et tamen non in ‘e’ mittunt ablativum, sed in ‘a’, ut puta ‘Aeneas ab hoc Aenea’, ‘Menalcas ab hoc Menalca’.
Ergo, cum inveneris in nominativo ‘as’, genetivum attende si habuerit ‘is’ et sic pronuntia 10de ablativo † si in ‘e’ exit. Sed si tibi ablativus notus est et de genetivo dubitas, scito quia in ‘is’ exit cum in ‘e’ fuerit ablativus terminatus.
‘Es’ si fuerit nominativus, in ‘e’ mittit ablativum.
‘Isʼ si fuerit nominativus, in genere masculino et in communi in ‘iʼ mittunt ablativum, in ‘eʼ vero mittunt 15cum genus femininum fuerit, ut ‘lis liteʼ, ‘vitis viteʼ, ‘cutis cuteʼ, ‘cotis coteʼ.
‘Osʼ si fuerit nominativus, in ‘eʼ mittunt ablativum, ut ‘dos doteʼ, ‘mos moreʼ, ‘os osseʼ.
‘Usʼ si fuerit nominativus ‹et› genetivum in ‘iʼ mittit, non in ‘usʼ, ablativum in ‘oʼ mittit, ut ‘hic doctus docti a doctoʼ; sic et in femininis quae exeunt in ‘usʼ, si genetivus ‘iʼ habuerit, in ‘oʼ mittunt ablativum, ut ‘haec laurus huius lauri ab hac 1, 5lauroʼ, ‘haec cupressus huius cupressi ab hac cupressoʼ.
Si 1, 5vero nominativus ‘usʼ habuerit et genetivus ‘usʼ, ablativum in ‘uʼ mittit, sic in masculinis, sic in feminins: in masculinis, ut ‘hic versusʼ, ‘fluctusʼ, ‘huius versusʼ, ‘fluctusʼ, ‘ab hoc versuʼ, ‘fluctuʼ; in femininis, ‘haec porticusʼ, ‘quercusʼ, ‘huius porticusʼ, ‘quercusʼ, ‘ab hac porticuʼ, ‘quercuʼ. Sic per cetera talia 10observabis.
Sed, si talium nominum te declinatio turbaverit, tanta est vis regularum ut aut de genetivo aut de dativo aut de ablativo, scilicet de ‹h›is tribus uno invento, doceant te de totius nominis declinatione singularis pluralisque numeri.
15Quare hoc dixerim, adverte: puta si sint nomina ‘fluctusʼ, aut ‘versusʼ, quorum declinationem nescias: mihi crede quia in quacumque lectione aut ablavitum invenies aut dativum aut genetivum, quorum trium unum si habeas notum, docebit te de omnibus casibus; ut puta si scias quia ‘ab hoc 20fluctuʼ facit: sequitur ut nominativus singularis ‘usʼ habeat, sic et genetivus, dativus ‘uiʼ habeat, accusativus ‘umʼ, vocativus ‘usʼ.
Ecce unus casus docuit te declinationem omnium; sic, si inveneris dictum ‘huius versusʼ, docebit te quod ablativus docuit; sic, si inveneris ‘huic versuiʼ, et ipse hoc te docebit quod ablativus et genetivus. Vides ergo quia uno invento 1, 5casu in quacumque auctoritate lectionis doceri te posse quemadmodum totum nomen declines.
5In ‹i›is vero nominibus quae in ‘o’ mittunt ablativum regula est ut genetivos in ‘i’ habeant, dativos in ‘o’, ut puta si legas ablativo casu positum ‘lauro’: sequitur ut genetivum in ‘i’ habeat, ‘huius lauri’, et dativum ‘o’, ‘huic lauro’; sequitur ut nominativus 1, 10‘us’ habeat, ‘laurus’. Verum quia lapsi sumus ab his supradictis regulis, redeamus ad rem.
Loquebamur enim, si nominativus in ‘as’ exierit, quando mittat in ‘a’, quando in ‘e’. Diximus de ‘es’ regula nominativi, quia in ‘e’ mittit ablativum. Diximus et de regula ‘is’, 15quando mittat in ‘e’ ablativum. Diximus et de regula ‘os’, quia semper in ‘e’ mittit ablativum.
Diximus et de ‘us’ regula, quomodo observandum sit, quae regula solum in genere neutro in ‘e’ mittit, praeter illa duo, ‘vulgus’ et ‘pelagus’; in genere masculino vel feminino aut in ‘o’ aut in ‘u’. Quod ut 20cognoscas quando in ‘o’, quando in ‘u’, genetivum attende: si habuerit et ipse ‘us’, in ‘u’ mittit ablativum tam in masculino quam in feminino.
Ergo quantum necessitas temporis passa est regulas non parvas nominum scripsimus. Pauca de pronominibus dicamus, in quibus non ardua moles est.
DE PRONOMINE
Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam 1, 5finita. Finita sunt quae notant certam personam, ut ‘ego’; infinita, ut ‘quis’, ‘quicumque’, ‘aliquis’; minus quam finita sunt pronomina quae non sic plene definiunt personam ut non egeant demonstratore quomodo ‘ego’.
Nam et ipsum ‘tu’ non plene finitum est nisi in personam direxeris digitum. Sic 10ergo haec minus quam finita dicenda sunt: habeant enim quandam designationem sed non plenae significationis quomodo ‘ego’; ut puta, pone esse turbam: non significantius dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit ‘ego’.
Sed ut de multis significemus quem quaerimus aut nomen 15adicimus aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocemus. Ergo et ‘tu’ et ‘ille’ et ‘iste’ et ‘hic’ et alia, quae quasi possunt ex parte definire personam, minus quam finita vocanda sunt.
Prima persona quae dicitur ‘ego’ tam in singulari numero quam in plurali non habet vocativum casum, quia nemo se vocat; sed cum forte contigerit ut dicamus ‘o ego’, ‘o nos’, non tam pronominis ratione quam interiectionis, id est 2, 5dolendi gratia, non vocandi.
Quaestio est a qua declinatione veniat ‘quis’ quod 2, 5significat ‘quibus’ et unde veniat ipsum ‘quibus’ cum dicimus. Sed dativus pluralis, cum exit ‘quis’, ab ablativo venit singulari qui exit ‘a quo’ (cuius nominativus erit ‘qui’, non ‘quis’); quomodo in nominibus a ‘docto’ ‘doctis’, a ‘iusto’ ‘iustis’, sic a ‘quo’ ‘quis’.
Dativus vero pluralis qui exit in ‘bus’, id est 10‘quibus’, ab ablativo venit singulari qui exit ‘a qui’: quomodo in nominibus omnia quae exeunt ablativo in ‘i’ dativum pluralem in ‘bus’ mittunt, sic in hoc pronomine, a ‘qui’ ablativo, dativum in ‘bus’, ‘quibus’, cuius nominativus erit ‘quis’, non ‘qui’, quod antiqui communi genere dixerunt ‘hic’ et ‘haec 15quis’ ‘ab hoc’ et ‘ab hac qui’, adeo ut frequenter invenimus lectum ‘quicum’, quod significat ‘cum quo’ vel ‘cum qua’: nam Vergilius ait, cum de femina loqueretur, ‘quicum partiri curas’ id est ‘cum qua partiri’.
Quaestio est alia pronominis, quae ita obscura est ut vix a paucis solvatur: quare, cum dicamus ‘illudʼ vel ‘istudʼ in genere neutro, ut puta ‘illudʼ vel ‘istud templumʼ, ‘ipsudʼ non dicamus, sed ‘ipsumʼ. Sed quae in ‘eʼ exierunt in masculinis 2, 5ipsa sunt quae genus neutrum sic fecerunt ‘illudʼ, ‘istudʼ. ‘Ipsumʼ vero ideo, non ‘ipsudʼ, quia apud antiquos magis in ‘usʼ mittebant nominativum generis masculini, ut dicerent ‘ipsusʼ; hoc habemus et in Terentio: ‘ipsus Pamphilusʼ dixit, non ‘ipse Pamphilusʼ.
Et quomodo in regula nominum omnia quae in masculino genere ‘usʼ habent in nominativo singulari in feminino ‘aʼ habent, in neutro ‘umʼ, ut ‘iustus iusta 2, 10iustumʼ, ‘doctus docta doctumʼ, ‘pius pia piumʼ, sic ex nominum regula emanavit analogia et ad hoc pronomen, ut, quia ‘ipsusʼ dicebant antiqui, fiat in feminino ‘ipsaʼ, in neutro ‘ipsumʼ, quomodo dicimus de nomine ‘iustus iusta iustumʼ.
Pronomen quod dicitur ‘idemʼ et masculino servit et 15neutro: nam et ‘idem homoʼ dicimus et ‘idem tempusʼ.
‘Is’ pronomen sic declinabis: ‘is homo eius ei eum is ab eo’, et pluraliter ‘ii eorum eis eos ii ab eis’; feminino ‘ea eius ei eam ea ab eaʼ, et pluraliter ‘eae earum eis eas eae ab eisʼ; neutro ‘id eius ei id o id ab eoʼ, et pluraliter ‘ea eorum 2, 5eis ea o ea ab eisʼ. Ideo volui hoc pronomen declinare quia facit aliquibus dubietatem, praecipue in accusativo casu. Unde, si tibi fuerit mentio neutralis nominis in accusativo singulari, sic dices, ut puta, ‘per id templum transeamusʼ, ‘per id pelagus navigemusʼ, ‘per id iter gradiamurʼ.
Cui ad ornamentum adiecta est ‘emʼ syllaba et fecit ‘idemʼ, non quia aliud significat ‘idʼ et aliud ‘idemʼ, sed ‘idem’ ornatius dicimus; quomodo ʻquidam cuiusdamʼ syllaba ‘damʼ ad ornamentum 2, 5accessit, non quia aliud significat ‘quiʼ et aliud ‘quidamʼ, sic et ‘idemʼ, sic ‘eademʼ acceperunt ‘demʼ syllabam, non ut aliud significarent, sed ut euphona essent.
Etenim studium fuit omnibus eruditis musicare Latinitatem et id addere quod in aures dulcius laberetur, id demere quod 10rancidius offendisset auditum.
Dicta sunt de pronomine illa quae paulo obscura videntur. Cetera enim a diligentibus artigraphis plene declinata sunt, quae facile reperias.
DE VERBO
15Verborum ratio ita lata est ut nominis, ita musicata est ut in ‹pro›nominibus demonstravi. Namque plurima in verbis quae rancidule audiebantur polita sunt et per anomaliam mollius sonuerunt quam per rectam regulam, quod postea dicam.
Verba tribus modis accipimus: dicimus verba pro fallacia, ut puta ‘dedit mihi verba’; dicimus pro sermonibus quibusque, ut puta ‘fecit verba Cicero’; dicimus verba et haec quae per modos et tempora et personas declinamus.
3, 5Principalia verba sunt autem activa, passiva, neutra, communia, deponentia. De ceteris vero dicemus istis catholicis et generalibus explicatis. Activa sunt quibus nos agere aliquid significamus, ut ‘lego legis legit’, ‘scribo scribis scribit’. Passiva sunt quae de activis nascuntur, quibus nos pati aliquid 10enuntiamus, ut ‘legor legeris legitur’, ‘scribor scriberis scribitur’. Neutra sunt quibus nos nec agere nec pati aliquid monstramus, ut ‘sedeo’, ‘iaceo’, ‘sto’ et alia, in quibus nullum negotium est nec agendi nec patiendi.
Communia sunt quae in ‘or’ exeunt, numquam in ‘o’, et tam agere quam pati 15significant, ut ‘criminor illum’ et ‘criminor ab illo’, nec enim dicimus ‘crimino illum’. Deponentia sunt quod deponant speciem activitatis et cum passive enuntientur, id est ‘r’ littera, nil tamen patiuntur, sed agunt solum, ut ‘luctor luctaris luctatur’, ‘convicior’, ‘loquor’, ‘nascor’ et ceteria talia.
Sane illud monemus: quomodo in nominibus maior quantitas est masculini et feminini generis, minor neutri et communis, sic et in verbis multa sunt activa, multa aeque passiva, non tanta neutralia 3, 5nec communia nec deponentia. Ac per hoc regula activorum passivorumque in immensum tenditur, ceterorum vero verborum regulae a diligentibus colliguntur.
Ergo diximus de generibus verborum, quot sint; nunc 3, 5dicendum de coniugationibus, per quarum regulas omnia verba sine offensione funduntur. Quas coniugationes si quis diligenter animadverterit, quasi ex vado vitiorum emergens citius ad portum Latinitatis accedet.
Quaerendum est autem de illis quot sint, quae sint, ubi quaerantur, quo proficiant, id 10est quid te doceant cavere. Sunt autem tres, ‘as’, ‘es’, ‘is’; haec tertia tam correpta est quam producta, sed correpta aliam vim habet potestatis suae, producta aliam.
Diximus quot sint et quae sint: dicendum est ubi quaerantur. Quaeruntur autem in indicativo modo, in tempore praesenti, secunda persona, ante 15novissimam litteram, sed in activis et neutralibus; in aliis vero tribus verbis, passivis, communibus et deponentibus, ante novissima syllabam, quod ut scias post apertius intimabo.
Dixi nihilominus ubi quaerendae sunt: restat quarta pars, quae nos docet quare inventae sunt, id est ob quam utilitatem. Earum 20igitur utilitas duplex est: docet te de futuro tempore, quando in ‘am’ syllabam exeat, quando in ‘bo’; docet iterum infinitum modum, quando corripiatur, quando producatur.
Ergo redeamus ad primam coniugationem et de eadem lucidius tractemus. Prima coniugatio, quae est ‘aʼ, quaeritur in activis et neutralibus verbis, ut diximus, ante novissimam litteram in secunda persona; venit ab his quattour modis: 3, 5ab ‘oʼ, ut ‘clamo clamas clamatʼ, ab ‘eoʼ, ut ‘commeo commeas commeatʼ, ab ‘ioʼ, ut ‘lanio lanias laniatʼ, ab ‘uoʼ, ut ‘fluctuo fluctuas fluctuatʼ. Ergo, si videris secundam personam per ‘asʼ exire, intellege primam coniugationem esse, ut ‘clamo clamasʼ, ‘lanio laniasʼ, ‘fluctuo fluctuasʼ, ‘commeo commeas’.
Cognoscis utique primam esse; iam quid te doceat hinc attentius considera, ut, talia cum inveneris, in ‘boʼ mittas futurum tempus ipsorum, ut ‘clamaboʼ dicas, ‘laniaboʼ, ‘aestuaboʼ, 3, 10‘commeaboʼ. Ecce docui te de [futuro tempore] promissivo modo; doceo te et quia producere debes cum dicis ‘clamareʼ, ‘laniareʼ, ‘aestuareʼ, ‘commeareʼ, ut ante ‘reʼ novissimam ‘aʼ litteram producas semper.
Diximus de prima; dicamus et de secunda, quae dicitur 15‘eʼ, quae venit ab uno modo, id est ab ‘eoʼ tantum, ut ‘terreo terresʼ, ‘doceo docesʼ, ‘praebeo prebesʼ, ‘sedeo sedes’. Ergo et haec quomodo superior parem regulam dat, ut promissivum modum in ‘boʼ mittat, ut ‘terreboʼ, ‘doceboʼ, ‘praebeboʼ, ‘sedeboʼ, et sic omnia huius regulae observabis. Sic et infinitum 20modum producit quomodo prima coniugatio, ut dicamus ‘terrereʼ, ‘docereʼ, ‘monereʼ, ‘sedereʼ. Ergo duae istae parem regulam habent.
Remanet tertia coniugatio, quae tam producta est ‘i’ quam correpta, quae et ipsa quaeritur ubi et superiores, sed in activis, ut diximus, et neutralibus verbis. Venit autem ab his modis: ab ‘o’, ut ‘lego legis’, ‘scribo scribis’, ab ‘io’, ut ‘rapio 3, 5rapis’, ‘facio facis’, ab ‘uo’, ut ‘ruo ruis’, ‘fluo fluis’.
Ergo 3, 5haec quid te docet nisi ut futurum tempus in ‘am’ mittas, non in ‘bo’ quomodo superiores? Et facit futurum in ‘am’, ut ‘faciam’, ‘scribam’, ‘legam’, ne dicas ‘faciebo’, ‘scribebo’, ‘legebo’, quia tertia coniugatio in ‘am’ semper promissivum mittit. Quam coniugationem, ut dixi, quaeris in secunda persona ante 10novissimam litteram.
10Infinitum vero modum corripit, ut ‘legere’, ‘scribere’, ‘facere’, ‘ruere’, non quemadmodum superiores producunt. Quantum existimo apertius dictum est de tertia correpta.
Nunc attende quae sit ratio tertiae productae vel quomodo 15potest discerni a tertia correpta, cum utraque in uno ‘i’ constent, quod ante novissimam litteram inventurus es, ut puta exempli gratia dicimus ‘fugio fugis’ et ‘sentio sentis’: secundae personae ambarum formarum per ‘is’ exeunt quia et ‘fugis’ per ‘is’ et ‘sentis’ per ‘is’; unde habet intellegi an correpta 20est tertia an producta? Sed intellegitur sic, id est de imperativo modo:
si exit in ‘i’ a tertia producta venit, ut ‘sentio sentis’ imperativum ‘senti’ facit, ‘haurio hauris’ imperativum ‘hauri’ facit, ‘servio servis’ imperativum ‘servi’ facit; tertia vero correpta, licet simili forma exeat in secunda scilicet 3, 5persona, tamen et haec discernitur de ipso imperativo quem semper in ‘e’ mittit, ut ‘fugio fugis’ ‘fuge’ facit, ‘scribo scribis’ ‘scribe’ facit. Ergo discernuntur sic, quia correpta in ‘e’ mittit imperativum, producta in ‘i’.
Sed quid docet 3, 5ipsa tertia producta? Attende futurum tempus: et in ‘am’ exit et in ‘bo’, sed magis in ‘am’, ut puta de futuro si dicamus et ‘serviam’ et ‘servibo’ et ‘nesciam’ et ‘nescibo’; sed magis in ‘am’ mittit, ut dixi, quam in ‘bo’. Infinitum vero producit semper, ut puta ‘haurire’, ‘sentire’, ‘servire’, ‘nescire’.
Nam regula 10est ut imperativis modis activorum et neutralium verborum, a quacumque coniugatione, addas ‘re’ syllabam et faciat infinitum, ut puta a prima coniugatione exit imperativus in ‘a’, ut ‘clama’, ‘voca’, ‘lania’, adicis ‘re’ et facit ‘clamare’, ‘laniare’, ‘vocare’; a secunda coniugatione exit imperativus in ‘e’ 15productum, huic adicis ‘re’ et facit infinitum, ut ‘mone monere’, ‘doce docere’, ‘praebe praebere’; a tertia coniugatione correpta exit imperativus in ‘e’ correptum, huic adice ‘re’ et facit infinitum, ut ‘scribe scribere’, ‘lege legere’, ‘tolle tollere’; a tertia coniugatione producta imperativus exit in ‘i’, huic 20adice ‘re’ et facit infinitum, ut ‘servi servire’, ‘audi audire’, ‘hauri haurire’.
Sed quaestio est de ‘dic’ et ‘fac’, numquid adiecta ‘re’ integre sonavit infinitus. Sed usus plurimum valuit: nam recte ‘dice’ et ‘face’ legimus. Nam Vergilius dixit ‘dice’ et Terentius ‘face’, quibus si adicias ‘re’ facient integre sonare infinitum 3, 5modum ‘dicere’ et ‘facere’.
Abunde dicta sunt de coniugationibus activorum seu 3, 5neutralium, quae quaeruntur, ut diximus, in secunda persona ante novissimam litteram. Nunc restat de passivorum et communium et deponentium verborum coniugationibus dicere, quae quaeruntur in secunda persona ante novissimam syllabam, non litteram, ut puta ‘clamor clamaris’, ante ‘ris’ ‘a’ est, 10prima coniugatio, quae in ‘bor’ habet mittere promissivum, ut ‘clamabor clamaberis clamabitur clamabimur clamabimini clamabuntur’;
in communibus primae coniugationis, ut puta ‘criminor criminaris’: ante ‘ris’ ‘a’ est, in ‘bor’ habet mittere promissivum, ut ‘criminabor criminaberis criminabitur criminabimur 15criminabimini criminabuntur’;
15in deponentibus primae coniugationis, ut puta ‘luctor luctaris’: ante ‘ris’ ‘a’ littera est, prima coniugatio, quae in ‘bor’ mittit promissivum modum, ut ‘luctabor luctaberis luctabitur luctabimur luctabimini luctabuntur’.
20Diximus de prima coniugatione passivorum et communium deponentiumque verborum, quae ante novissimam syllabam quaeritur. Nunc dicendum et de secunda coniugatione ipsorum verborum, quae similiter illic quaeritur ubi et prima. In passivis, ut ‘moneor moneris’: ante ‘ris’ ‘e’ invenimus, 25quae est secunda coniugatio, quae exit in ‘bor’, ut ‘monebor moneberis monebitur monebimur monebimini monebuntur’;
in communibus, ut ‘vereor vereris’: ante ‘ris’ ‘e’ invenis, quae mittit in ‘bor’, ut ‘verebor vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur’ (commune est enim ut dicimus ‘vereor te’ et ‘vereor a te’); in deponentibus, ut ‘medeor 3, 5mederis’: ante ‘ris’ ‘e’ invenis, quae mittit in ‘bor’, ut ‘medebor medeberis medebitur medebimur medebimini medebuntur’.
Remanet tertia coniugatio, cuius locum implevit ‘e’ littera correpta, ut puta in passivis ‘legor legeris’: ante ‘ris’ ‘e’ est, sed quia correptum est locum tenet pro ‘i’ ac per hoc, quoniam ‘e’ correptum est, quod cedit pro ‘i’, quomodo in 10activis promissivum modum in ‘am’ mittit, non in ‘bo’, sic in passivis in ‘ar’ mittit, non in ‘bor’; sic in communibus ‹ut puta … ; in deponentibus›, ut puta ‘sequor sequeris’: ante ‘ris’ ‘e’ correptum est pro ‘i’ correpto, mittit promissivum in ‘ar’, ut ‘sequar’ dicas, non ‘sequebor’.
15Remanet tertia coniugatio producta, ut puta in passivis, ut ‘nutrior nutriris’: ante ‘ris’ ‘i’ productum est, ergo, quia tertia est, exit in ‘ar’, ut dicamus de futuro ‘nutriar’, quia producta est, exit in ‘bor’, ut dicamus ‘nutribor’. Haec ergo sic observabis et in communibus et deponentibus.
Infinitus 20vero modus ipsorum verborum, a prima coniugatione et secunda et tertia producta, in ‘ri’ exit, ut puta a prima ut ‘clamari’, a secunda ut ‘moneri’, a tertia producta ‘nutriri’; a tertia vero correpta numquam exit in ‘ri’, sed in ‘i’, ut puta ‘legi’, ‘scribi’ dicimus, et ‘ungi’, non ‘ungeri’, quia ‘ungo’ dicimus, 25non ‘ungeo’.
Nam quoniam de ‘ungeri’ et ‘ungi’ habita quaestio est, quid, dicemus sic de ‘tergeri’ et de ‘tergi’? Sed ‘tergeri’ dicimus, non ‘tergi’, quia ‘tergeo’ facit, non ‘tergo’. Sic ‹et›iam in ceteris observabis, ut, ubi inveneris 3, 5secundam coniugationem ‘ri’ habeat infinitus modus in his verbis, ut ‘caveo caveri’, ‘doceo doceri’, ‘terreo terreri’, ‘coerceo coerceri’.
Quantum ratio postulavit de coniugationibus ordine tractavimus. Nunc de participiis pauca dicenda sunt.
DE PARTICIPIO
10Participia dicta sunt quod partem capiant nominis, partem verbi. Trahunt enim a nomine casus, a verbo tempora, ut puta ‘legens lecturus’: ecce iam tractum est a verbo aliquid, id est tempus; nam ‘legens’ praesentis temporis participium est, ‘lecturus’ futuri;
et declinantur quomodo nomina, ut 15puta ‘hic legens huius legentis huic legenti’, et sic per omnes casus declinas tam in singulari quam in plurali; sic et ‘lecturus’, ‘hic lecturus huius lecturi huic lecturo’ et cetera: ecce traxit a nomine declinationem.
Sane omnia participia in praesenti tempore aut in ‘ans’ exeunt, et veniunt a prima coniugatione, ut ‘amans’, ‘clamans’, aut in ‘ens’, et veniunt a secunda vel tertia correpta vel producta, ut ‘monens’, ‘legens’, ‘serviens’: nam ‘monens’ a secunda 4, 5coniugatione est, ‘legens’ a tertia correpta, ‘serviens’ a tertia producta.
Futuri temporis participia semper in ‘rus’ exeunt ab omnibus verbis. Praeteriti temporis semper aut in ‘tus’ aut in ‘sus’: in ‘tus’, ut ‘scriptus’, in ‘sus’, ut ‘visus’, ‘falsus’. 4, 5Futuri temporis participia a passivis vel communibus semper in ‘dus’: nam deponens numquam habet duo futura (nec enim dicimus ‘luctandus est ille’ aut ‘nascendus est’), sed habet unum, ut ‘luctaturus’, ‘nasciturus’, ‘locuturus’.
Sane regula est participia omnia praesentis temporis generis esse omnis, 10id est quaeque exeunt in ‘ans’ et quaeque in ‘ens’, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc amans’, ‘legens’, ‘serviens’.
DE ADVERBIIS
Adverbia aut ab aliis veniunt aut ex se. ‹Ex se› sunt loci, temporis, ut puta loci ‘hic’, ‘istic’, ‘illic’ et cetera quae locum 15significant; temporis, ut ‘hodie’, ‘cras’, ‘heri’ et cetera quae tempus significant. Ab aliis adverbia veniunt aut nomine aut participio: a participio, ut a ‘docto’ ‘docte’, a nomine a ‘iusto’ ‘iuste’.
Sane adverbiorum biformis regula est: ablativo enim diriguntur adverbia. Unde si habuerit ‘o’ ablativus, adverbium in ‘e’ mittit, ut supra diximus, a ‘docto’ ‘docte’, a ‘iusto’ ‘iuste’, a ‘pio’ ‘pie’, a ‘religioso’ ‘religiose’. Si vero ablativus in ‘i’ exierit, 5, 5adverbium in ‘ter’ mittit, ut a ‘simili’ ‘similiter’, ab ‘agili’ ‘agiliter’, a ‘veloci’ ‘velociter’, a ‘forti’ ‘fortiter’, a ‘grandi’ ‘granditer’ et cetera talia.
5DE PRAEPOSITIONIBVS
Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae, ut puta ‘ad’ praepositio: in masculinis ut ‘ad illum vado’, in femininis ‘ad illam vado’, in neutris ut ‘ad illud vado templum’ vel ‘theatrum’; et pluraliter in masculinis ‘ad illos’, in femininis 10‘ad illas’, in neutris ‘ad illa templa’.
10Sane si tibi de hoc pronomine interrogatio fit, ut dicas puta ‘ad quem vadis’, vel ‘ad quam vadis’, vel ‘ad quod templum’, in plurali vero vide ne dicas ‘ad qua templa vadis’, sed ‘ad quae’, sic ‘ad quae loca pergis’, sic ‘ad quae palatia’, sic ‘ad quae spatia’ et alia similia.
15Remanent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ. De motu, ut puta: ‘quo is?’ Vides quia movet se qui it, ergo respondebit accusativo casu, ut dicat ‘in forum’, ‘in templum’, ‘in balneum’. Si vero situs est, et significat se fuisse alicubi ablativo respondet, ut dicat ‘in foro fui’, 20non ‘in forum fui’, sic ‘in templo fui’, sic ‘in thermis fui’. Ergo tu sic attende ut, si fuit iam alicubi, ablativo respondeat, si it adhuc, accusativo.
Abunde dictum sit de praepositionibus. Iam cetera in artibus habes plenissime dicta.