Ars Ambian. app. ll. 95‑96 - ll. 113‑116
959695Item in ‘‑ops’ femininum, ut ‘haec ops, huius opis’; commune trium generum,
ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc inops, huius inopis’.
9798Feminina ‹in ‘‑ors’ , ut› ‘mors, sors’; communia trium generum, ut ‘hic’ et ‘haec’
et ‘hoc¦ excors, uecors, concors’ et alia multa.
99In ‘‑urbs’ femininum, ut ‘haec urbs, huius urbis’.
100100In ‘‑ubs’, ut ‘haec nubs, nubis, conubs’ et reliqua.
101105Alia nomina in lata lectione inuenies. Cuius generis sunt? Sunt item
nomina †huius declinantur†: ‘hoc baptisma, huius baptismatis, huic baptismati,
hoc baptisma, o baptisma, ab hoc baptismate’; pluraliter: ‘haec baptismata, horum
baptismatum, his baptismatibus, haec baptismata, o baptismata, ab his baptismatibus’.
105Et ita declinantur omnia neutra in ‘‑a’, ut ‘hoc schema’ et reliqua.
106107Item neutra in ‘‑e’: ‘hoc rete, retis, reti, hoc rete, rete, rete’; et pluraliter: ‘haec retia,
horum retium, retibus, retia, o retia, retibus’. Ita omnia neutra in ‘‑e’.
108109Masculinum in ‘‑o’: ‘hic sermo sermonis’; item femininum in ‘‑o’: ‘uirgo
uirginis’.
110112110Et ita declinantur in suis regulis omnia nomina tertiae declinationis,
praeter ea nomina quae in aliquibus casibus deficiunt; et multa de ipsis
pluralem numerum non habent, ut ‘pax, lux’ et reliqua.
113116Et alia singularem numerum non habent, ut ‘arma, moenia’. Alia autem
omnes casus¦ in una forma habent, ut ‘nequam’; alia accusatiuum tantum, ut
115‘laterem’; alia ablatiuum, ut ‘sponte, uerbere, uiscere’ et pluraliter declinantur; alia
singulariter tantum, ut ‘pus’. Sic unicuique probare licet in lata lectione.