Mall. Theod.

Mall. Theod. 1, 1 - 2, 5

111, 3Dubitare neminem arbitror, Theodore fili, quin ratio 1, 4metrica suavitatis causa reperta sit, videlicet ut ea quae excellentibus 1, 5sententiis ac verbis dicerentur carminis etiam certa 6modulatio dulciora auribus redderet. Ex quo id effectum est, ut 7innumerabilis quaedam metrorum multitudo ab his introduceretur, 8qui in poetica scribendi facultate et ingenio et studio et 9doctrina principes extiterunt, quod, quid in poemate quasi 10mollius ac blandius, quid asperius ac durius esset, suas ipsi aures 11consulebant hisque ita obtemperabant, ut in conformandis 12suis carminibus artem cum delectatione coniungerent. 213Qui si solum syllabarum naturam ac modum temporum 14sibi consectandum putassent, obsoleta permulta atque absurda 15peperissent. Sed cum prudentissimi quique audientis 16delectamentum metricae artis esse originem ac fontem viderent, 1aurium voluptatem ab his metris, quae ipsi conderent, 2divellendam non existimarunt, quorum apud omnes huiusce 3artis studiosos excellit auctoritas. 34Siqua autem apud poetas lyricos | aut tragicos quispiam 5reppererit, in quibus certa pedum conlocatione neglecta sola 6temporum ratio considerata sit, meminerit ea, sicut apud 7doctissimos quosque scriptum invenimus, non metra, sed 8rhythmos appellari oportere. Scribimus igitur ita de metris, ut 9ab his rhythmos procul removeamus atque in his omnino nullum 10sit, in quo non pedum defixa ratio cum dulcedine adsociata 11atque permixta sit. 412Ac primo quidem nobis ipsa metrorum genera conlocanda 13sunt, tunc de eorum partibus disserendum. Sed quoniam 14sermo progredi ad explanandam metrorum disciplinam atque 15legem non poterit, nisi eorum primordia, id est syllabarum 16ac pedum rationem, aperiamus, nunc dicamus de syllaba. 217DE SYLLABA 118Est igitur syllaba litterarum inter se congregatarum apta 19conplexio. Usu autem inveteratum est ut etiam nulla litterarum 20congregatione facta solas per se eas quae vocales nominantur 21syllabas esse dicamus. 21Syllabis vero conficiuntur pedes, quae prima quasi 2metra appellare possumus. Syllaba et pes mensura constant, 3quae graece metron dicitur. Sunt enim syllabae partim longae, 4partim breves, partim communes. 35A producta longam syllabam facit, ut ales, a correpta 6brevem, ut amor; e producta longam syllabam facit, ut emi, 7e correpta brevem, ut emo; i producta longam, ut Ilium, i 8correpta brevem, ut iter; o producta longam, ut omen, o 9correpta brevem, ut origo; u producta longam, ut unus, u 10correpta brevem, ut utinam. 411Ut autem solae per se vocales productae longas, correptae 12breves syllabas faciunt, ita etiam cum his iunctae consonantes 13aut longas aut breves syllabas secundum legem atque 14usum pronuntiationis informant. 515Iunguntur vero inter se binae vocales, quas Graeci 16dipthongos vocant, ae, oe, au, eu, ei, yi, quae syllabae 17semper longae sunt. Adsociantur | etiam sic inter se vocales litterae, 1id est i et u, ut prior littera vim teneat consonantis, ut 2Iuno, video, quarum syllabarum ea condicio est, ut interdum 3longae sint, interdum breves. Id enim ratio sermonis latini et 4pronuntiandi forma expetit.