Mall. Theod. 5, 9 - 5, 18
59Metrum dactylicum pentametrum recipit eosdem
pedes, quos hexametrum heroicum. Huius exemplum:
5, 10‘fronde virere nova, quod seminat arbor’.
10Metrum dactylicum tetrametrum constat ex dactylo
et spondio sive trochaeo, ita ut eadem loca obtineant hi pedes,
quae in heroico hexametro docuimus. Huius exemplum:
‘aut Ephesum bimarisve Corinthi’.
1115Metrum aliud dactylicum tetrametrum constat ex
duobus dactylis et duobus trochaeis sive trochaeo et spondio.
Huius exemplum:
‘omnia caelitus ampla sumes’
12Metrum dactylicum trimetrum constat ex duobus
dactylis et spondio sive trochaeo. Huius exemplum:
‘quod sua seminat arbor’.|
13Metrum ‹aliud› dactylicum trimetrum constat ex
5dactylo et duobus trochaeis sive ex dactylo et trochaeo et spondio.
Huius exemplum:
‘tu genus hoc memento’.
14Metrum dactylicum trimetrum pherecratium constat
ex spondio et dactylo et spondio sive trochaeo, ut est apud Horatium:
10‘grato, Pyrra, sub antro’.
15Metrum dactylicum trimetrum glyconium constat ex
spondio et duobus dactylis, ut est apud Horatium:
‘sic te diva potens Cypri’.
1615Metrum dactylicum dimetrum, quo saepe est usa
Sappho, constat ex dactylo et spondio sive trochaeo. Huius
exemplum:
‘unde Latinum
post genus ortum
20altaque magnae
moenia Romae’.
17Metrum dactylicum heptametrum constat ex duobus
dactylis et spondio et dactylo et tribus trochaeis, ut est apud
Horatium:
‘solvitur acris hiems grata vice veris et favoni’.
185Effici posse alias etiam metri dactylici varietates non
clam nobis est, ita ut fiant versus aliqui productiores aut
‹i›idem pedes aliter inter se coniuncti. Sed nos ea persecuti
sumus, quae essent et auditu iucundissima et apud poetas Graecos
et Latinos quam maxime celebrata, quibus profecto te esse
10ceterosque, qui suum studium ad hanc rem adplicabunt,
contentos oportebit, cum quantavis subtilitate ingenii et scribendi
adsiduitate expleri facile atque instaurari possit metrorum
tanta diversitas, cumque ea in re in qua ‹...› reperiendae
novitatis possit aut †dulcius alicuius. |
Quotation layer
cf. Verg. Aen. 6, 206
Hor. carm. 1, 7, 2
cf. Verg. Aen. 6, 206
Ter. Maur. 2537
Hor. carm. 1, 5, 3
Hor. carm. 1, 3, 1
Ter. Maur. 2173-2176
Hor. carm. 1, 4, 1
Critical apparatus
recipit] recepit W Squae Keil: quos codd.bimarisve se ipse corrigens P: bimatrisev R; bimatrisve βCorinthi] corinthe vel corinthę ε; gorinthe Saliud suppl. Romanini 2007et] om. W θet spondio] om. δet spondio] et spondio add. O Fl; om. cett.glyconium] lyconium vel liconium β Mduobus manus recentior corr. W: duabus Csic] si βdimetrum suppl. Q: om. cett.et suppl. Fl: om. cett.iidem suppl. Heusinger: idem codd.coniuncti] fortasse coniuncti sint contentos corr. in rasura U: contemptos W P T U; contemtus Rexpleri facile atque instaurari possit θ: expleri atque facile instaurari possit M; explere facile atque in istantia res possit W; explere facile atque instantia possit P; explere facile atque instantiarepossit η U; ex re facile atque instantia ire possit SHeusinger: repperendae δ; ea in re numquam finis esse possit reperiendae novitatis aut dulcedinis alicuius tempt. Heusinger; ea in re in qua tanta varietas sit finis constitui non possit reperiendae nouitatis aut dulcedinis alicuius tempt. coll. 12, 7 (p.55, 8-9) Keil
Witnessess layer
Metrum ~ arbor W P R S T U C E M F
Metrum ~ Corinthi W P R S T U C E M F
Metrum ~ sumes W P R S T U C E M F
Metrum ~ arbor W P R S T U C E M F
Metrum ~ memento W P R S T U C E M F
Metrum ~ antro W P R S T U C E M F
Metrum ~ Cypri W P R S T U C E M F
Metrum ~ Romae W P R S T U C E M F
Metrum ~ favoni W P R S T U C E M F