Mall. Theod.

Mall. Theod. 6, 10 - 8, 1

6106, 19Est etiam alterum metrum iambicum hipponacteum, 6, 20quod a nobis conprobatur, in quo sextus pes spondius 21ponitur. Huius exemplum: 22hic non iambum reddidit pedem sextum. 111Haec de iambico metro dixisse satis sit. Sciendum 2sane ipsius iambi eam vim esse, ut quamvis aliorum pedum 3adiumenta acceperit, ipse tamen per se versus non indecenter 4explere possit, ut est illud Terentiani: 5adesto, iambe praepes, et tui tenax. 6Quod quidem etiam dactylus in heroico hexametro efficeret, 7nisi versus conclusio[ne] aut spondium aut trochaeum desideraret. 129Iambi vero usus in carmine ita est varius ac multiplex, 10ut se et quam altissime attollat et apte ad cotidianum loquendi 11morem accedat et ita in severis tristibusque versetur, ut 12etiam in mollis ac remissis ei sit loci[s] plurimum; hoc siquidem 13cum alii tragoediarum scriptores tum praecipue Sophocles 14atque Euripides, in quantum his est libitum, cothurnum 15extulerunt, et in Lycambam Archilochus exarsit et Menander 16atque Aristophanes omnem humanae vitae imitationem persecuti 17sunt et conplures lyrici suas cantilenas suaque ludicra contexuerunt. 77 tit., 1DE METRO TROCHAICO 17 tit., 2Iambico autem metro trochaicum metrum, quamvis 7 tit., 3et spondium et anapaestum et dactylum recipiat, ut iambicum, 7 tit., 4eo tamen est contrarium, quod in iambico supra dicti pedes locis 7 tit., 5tantum inparibus, in trochaico | autem non nisi paribus conlocari 6licet. Trochaeus vero in hoc metro, quod ex eo nomen 7accepit, locis omnibus, tribrachys locis omnibus praeter septimum 8ponitur. 29Trochaicum autem metrum a poetis Graecis et Latinis 10frequentatur [ponitur], quod etiam solus trochaeus ita efficere 11potest, ut incitato et minuto quodam cursu feratur. 12Huius exemplum: 13pastor ille saepe mane dulce carmen insonat. 314Sed liberioribus atque [ab]solutioribus numeris et ad 15res explicandas adcommodatioribus trochaicus versus est, in 16quo inparem locum trochaeus, parem vero, in quantum necesse 17est, spondius occupat, ut est illud Terentiani: 18nulla vox humana constat absque septem litteris. 419Fit etiam trochaicum metrum ita, ut in eo assiduum 20tribrachys obtineat locum, ut est illud apud Iubam: 21qualis aquila cita celeribus avida pinnis transvolat. 7, 1Sed offendet aures sine ulla syllabae longae interiectione 7, 2[et] brevium syllabarum prolixa coniunctio[ne]. Nobis autem 7, 3propositum est a metrica disciplina procul omnia repellere, 7, 4quae ab auditorum delectatione discrepent, quamvis ea pedum 7, 5rationem recipiant; atque idcirco in hoc metro et tribrachys et 6dactylus et anapaestus non nisi quam parcissime et consultis 7prius auribus admittendi sunt. Quod etiam in iambico metro 8servari videmus: nam tametsi omnibus inparibus eius metri locis 9tribrachyn aut anapaestum aut dactylum conlocandi facultas 10est, rara tamen eorum fit admixtio. Neque ulla vel in iambico 11vel in trochaico metro iambo aut trochaeo quam cum 12spondio aut aptior aut frequentior potest esse coniunctio. | 813DE METRO ANAPAESTICO 114In anapaestico autem metro nullum pedem ita congruere 15ut spondium videmus. Nam quamvis etiam dactylum 16in hoc metro a quibusdam Graecis positum inveniamus, eo tamen 17adhibito confragosius quiddam resonat et durius. Itaque 18tametsi dactylus atque anapaestus sunt temporibus pares, id tamen 19aurium sensus, cui est maxime parendum, efflagitat, ut, 20quemadmodum intromitti in metrum dactylicum, ne eius 1suavitatem corrumpat, anapaestus non potest, ita metrum anapaesticum, 2ne eius gratia minuatur, dactylo inhospitale sit. Adcommodatissimus 3vero spondio in hoc metro locus primus est; 4ceteri autem omnes pedes anapaesti, ita tamen, ut pro ultimo 5pede, sicut in trochaico metro, una tantum syllaba constituatur.

Quotation layer

Ter. Maur. 2401

Ter. Maur. 2182

Ter. Maur. 1300

Critical apparatus

reddidit Heusinger: reddit codd.iambico metro] metro iambico U Miambi eam Heusinger: iambica C; iambici M; iambicam cett.acceperit] acciperit C S U Mtenax] texat W; texas R; texax δdactylus] dactylos W C; dactylicus Sin] om. δ θefficeret] efficere W R; efficerem Mconclusio[ne] Keil: conclusione codd.quam altissime attollat et apte Heusinger: quam aptisme attollat et alte R; quam aptissime attollat et alte codd.; alte attollat et quam aptissime Keilremissis ei sit loci[s] Heusinger: remissis locis C; remissis sit locis δ θ; remisisse locis W; remissis sit Mtragoediarum] traguediarum W Fhis Heusinger: hic codd.Lycambam Romanini 2007: lycanban vel licanban δ E F; licaban W C; camban MArchilochus] arcilocus U; arci·locus R; arci locus T; arcy·locus Scontexuerunt] contexerunt C MDE METRO TROCHAICO] de metro trochiaco F; om. Min iambico] inambico W Rautem] om. W U Mseptimum corr. septimo C: septimo W P T U M secl. Heusinger: frequentatur ponitur W ε; frequentatum ponitur θ; frequenter ponitur w S Mut suppl. Heusinger: ut citato Keil[ab]solutioribus Ruhnken: obsolutioribus M; absolutioribus cett.fit Heuisinger: fieri codd.ita, ut] ita potest ut Dqualis] quales βpinnis] pennis θ Moffendet] offendit W M[et] brevium syllabarum prolixa coniunctio[ne] Heusinger: et brevim syllabarum prolixa coniunctione P; et brevium syllabarum prolixa coniunctione codd.; proxima δab] ad W ε Mdelectatione] delectationem R Mquamvis] quam δ E Fea] eam θ Mrationem] ratione W P T Uin Keil: ab codd.servari videmus Ruhnken: servare videbimus W; servare videmus ε M; servare videmur E F S; servire videmur Culla corr. nulla w: nulla MDE METRO ANAPAESTICO] om. Metiam dactylum ] etiam dactylicum δ; dactilum etiam Manapaestus] om. δinhospitale sit Keil: inhospitalis erit β; hospitale erit θ; erit inhospitales MAdcommodatissimus ] adcommodatissimum θ; adcommodantissimus M; adcommutatissimus Rautem Romanini 2007: aque M; atque codd.; itaque Keil

Witnessess layer

Est ~ sextum W P R S T U C E M F

Haec ~ desideraret W P R S T U C E M F

Iambi ~ contexuerunt W P R S T U C E M F

Iambico ~ ponitur W P R S T U C E M F

Trochaicum ~ insonat W P R S T U C E M F

Sed ~ litteris W P R S T U C E M F

Fit ~ W P R S T U C E M F

In ~ constituatur W P R S T U C E M F