Mall. Theod. 8, 2 - 9, 3
82Primo autem metrum anapaesticum, ut dactylicum,
ab hexametro ordimur. Huius exemplum:
‘alte superemicat Aetna poloque propinquat’.
3Ex omnibus autem anapaesti[cu]s pulcher ac sonorus
8, 10hic versus est hoc ‹modo›:
‘nivibus superemicat Aetna poloque propinquat’.
4Ex eo autem versu dactylico hexametro, quem
quinque dactyli et spondius vel trochaeus efficiunt, adempta
syllaba prima fit anapaesticum hexametrum colobon. Huius
15exemplum:
‘at tuba terribilem sonitum procul aere canoro’.
Remota syllaba prima fit versus huius modi:
‘tuba terribilem sonitum procul aere canoro’.
5Versus pentameter anapaesticus colobos fit ita:
‘tuba terribilis procul aere canoro’.
6Item tetrameter anapaesticus colobos fit ita:
‘sonuit procul aere canoro’.
75Item trimeter anapaesticus colobos fit ita:
‘procul aere canoro’. |
9DE METRO CHORIAMBICO
1Atque haec quidem quattuor metra, quae supra exposuimus,
id est dactylicum, iambicum, trochaicum et anapaesticum,
10ex disyllabis et trisyllabis pedibus efficiuntur, prout
uniuscuiusque metri ea quae a nobis explanata est ratio declarat.
Reliqua vero quattuor metra, id est choriambicum, antispasticum,
ionicum a maiore, ionicum a minore, quamvis
quadrisyllabis pedibus ex parte plurima contexantur, ut tamen
15eorum finis non iniucundus sit, prope ‹a› paucarum syllabarum
pedibus opem expetunt.
2Nam ut eum quem ab exordio proposuimus ordinem
dicendi persequamur, metrum choriambicum apte efficitur
ex tribus choriambis ‹et› dactylo et spondio sive trochaeo,
20ut est illud:
‘celsus equo Phoenicia veste nitens ibat Arion’.
Tribus enim choriambis nisi dactylicus finis adiceretur, nihil
in his esset dulce et canorum.
3Fit hoc metrum etiam ex duobus choriambis et dactylo
et spondio sive trochaeo sequente. Huius exemplum:
‘Phoenicia veste nitens ibat Arion’.
Critical apparatus
ut] aut δ M; et Cab hexametro ordimur] ab hexametro metro ordinus R; ab hexametro metro ordimus βAetna Heusinger: ehna R; ethna vel aethna cett.poloque] poloquę W Manapaesti[cu]s Keil: anapaesticus codd.sonorus] sonorosus β Fhic versus est hoc modo nivibus Romanini 2007: hic versus est ut hoc nubibus M; hic versus est Hic nuvibus U; hic versus est Hoc nubibus θ; hic versus est Hoc nuvibus cett.; fit versus hoc modo Nivibus Heusinger; hic versus est Nivibus KeilAetna Heusinger: ethna vel aethna codd.spondius] spondio εefficiunt Keil: efficit codd.colobon Heusinger: colophon codd.at] ad W P R U Fcolobos Heusinger: colophon codd.colobos Heusinger: colophor R; colophon cett.colobos Heusinger: colophon codd.DE METRO CHORIAMBICO] om. M Tprout
] pro εvero quattuor] vero a quattuor εiniucundus] iocundus W; iocundis Ma suppl. Romanini 2007: paucarum paucarum W; prope paucarum syllabarum pedum opem expetunt Keil; expedunt P U; expediunt Rpersequamur] prosequamur S Mex] om. R Met suppl. Keilet U: om. cett.et spondio Romanini 2007: om. M; vel spondio cett.
Witnessess layer
Quotation layer
Verg. Aen. 9, 503