Mall. Theod. 9, 4 - 10, 6
94Ex uno etiam choriambo et dactylo et spondio sive
9, 5trochaeo fit hoc metrum ita:
‘veste nitens ibat Arion’.
5Non solum autem dactylico fine, sed etiam [duplice]
iambico colobo metrum choriambicum concludi recte potest
in hunc modum:
10‘celsus equo Phoenicia veste nitens repente fulsit’.
6Quae conclusio iambica non modo post tres choriambos,
sed post duos etiam et post unum non indecenter
adiungi potest.
10DE METRO ANTISPASTICO
115Metrum antispasticum, ita ut choriambicum, suavitatis
in se nihil haberet, nisi aut dactylico aut iambico fine terminaretur.
2Post tres igitur | antispastos dactylus ac deinde spondius
sive trochaeus adhibetur. Huius exemplum:
20‘rapit tela volans ecce gerens arma Troius heros’.
3Quod metrum fit etiam ex duobus antispastis et dactylo
et spondio sive trochaeo, ut est hoc:
‘rapit tela volans ecce Troius heros’.
4Ex uno etiam antispasto et dactylo et spondio sive trochaeo
fit ita:
‘volans ecce Troius heros’.
5Fine etiam iambici metri, quod colobon dicitur, non
5absurde hoc metrum concluditur hoc modo:
‘rapit tela volans ecce gerens arma ruitque laetus’.
6‹Fit etiam hoc metrum ex duobus antispastis et duobus
iambis et syllaba, hoc modo:
‘volans ecce gerens arma ruitque laetus’.›
Witnessess layer
Critical apparatus
dactylico] dactylo U M om. Heusinger coll. 10, 5 (p.47, 4): duplicem iambico colophon W; duplice iambico colophon ε θ; duplici iambico colophon S; duplici iambi colophon M; triplice iambico colobo temptavit Keilhunc modum] hunc mundum W; hoc modo θ MDE METRO ANTISPASTICO] om. M T; antispatico Wdactylico] dactylo U Cut est hoc] ut hoc est W ε; ut est Setiam Romanini 2007: enim codd.Fine] fit δ E Fcolobon Heusinger: colophon codd.rapit] rapit ⁓ 10, 7 (p. 47, 11) modo om. δ‹Fit etiam hoc metrum ex duobus antispastis et duobus iambis et syllaba, hoc modo: ‘volans ecce gerens arma ruitque laetus’.›] * add. Heusinger
Quotation layer
cf. Verg. Aen. 8, 111; et 530