Mar. Victorin. ars 1, 1 - 2, 2
11Artium grammaticarum scriptores quidam ab arte coeperunt,
quidam a grammatice, quidam a definitione, quidam a
voce, quidam a littera.
2‘Ars’ ut Aristoni placet ‘collectio est ex perceptionibus
et exercitationibus ad aliquem finem vitae pertinens, id est generaliter
omne quicquid certis praeceptis ad utilitatem nostram
format animos’.
3Aristoteles quomodo? ‹...› ‘Tέχνη ἐστὶ
σύστημα ἐκ καταλήψεων συγγεγυμνασμένων πρός <τι> τέλος εὔχρηστον
τῷ βίῳ συνουσῶν». Nos qualiter? Ars est summa rerum
†dictio comprehensarum atque exercitatarum ad aliquem vitae
1, 5finem tendentium.
4Huic arti quot contraria opponuntur?
Tria. Quae? Kακοτεχνία, ψευδοτεχνία, ματαιοτεχνία.
Grammatica autem ars quae est? Spectativa orationis et
poematos.
5Haec quot modis discernitur? Tribus. Quibus?
Intellectu poetarum et recte loquendi scribendique ratione.
Huius plerique quot partes tradiderunt? Duas. Quas? ἐξηγητικήν
atque ὁριστικήν.
6Quae est ἐξηγητική? Quae enarrat.
Quae ὁριστική? Quae definit. Ut Varroni placet, ‘Ars grammatica,
quae a nobis litteratura dicitur, scientia est ‹rerum›
quae a poetis, historicis oratoribusque dicuntur ex parte
5maiore’.
7Eius praecipua officia sunt quattuor, ut ipsi
placet: ‘scribere, legere, intellegere, probare’. Ut Aristoni
placet, ‘grammatice est scientia poetas et historicos intellegere,
formam praecipue loquendi ad rationem et consuetudinem
5dirigens’.
‘Definitio est’ ut ait Cicero ‘‹oratio› quae quid sit
de quo agitur ostendit quam brevissime’.
2De voce
1Vox est aer ictus auditu percipibilis, quantum in ipso est.
Graeci qualiter? ‘Ἀὴρ πεπληγμένος αἰσθητὸς ἀκοῇ, ὅσον ἐφ’
ἑαυτῷ ἐστιν’.
2Vocis formae sunt duae, articulata et confusa.
Articulata est quae audita intellegitur et scribitur et
ideo a plerisque explanata, a nonnullis intellegibilis dicitur.
Critical apparatus
a grammatice A: a grammatica Bquicquid B: quia AKeilἐστὶ ed. princ.: ΕΤΙ A Bἐκ καταλήψεων Camerarius: ΕΚΚΑΤΑΛΗΨΕUC A Bπρός τι τέλος Keil: ΠΡΟCΤΕΛΟC B; ΓΡΟCΤΕΛΟC post corr. A; ΓΡΟCΤΕΤΟC ante corr. Aσυνουσῶν Keil: CΥΝΟΥCΙΟΝ A B; συντεινουσῶν Camerarius†dictio] ratio tempT. Keilopponuntur B a1: ponuntur Aἐξηγητική A: ΕΞΗΓΗΤΙΚΗΝ Bὁριστική] ΟΡΙϹΤΙΚΗṆ A; ΟΡΙϹΤΙΚΗΝ Bdefinit A: definitur Brerum suppl. Lindsay: eorum Scaligerintellegere] intellegendi dub. Mariottiloquendi] ḷẹg̣ẹṇḍị loquendi Aoratio Keilἀκοῇ A: ΑΚΟΝΙ BΕΦΕΑΥΤΩ A B