Prisc. part. 102, 3-10 - 107, 6-16
3‛Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce’
4Scande versum. ‘Utbel lisi gnumLau renti Turnusab arce’. Quot
5caesuras habet? Semiquinariam. Quomodo? ‘Ut belli signum’. Quot
6figurarum est? Quinque. Quare? Quia constat ex quattuor spondeis
7et uno dactylo. Tracta singulos pedes. ‘Utbel’ spondeus ex
8duabus longis et cetera. Quot partes orationis habet? Septem, ‘ut,
9belli, signum, Laurenti, Turnus, ab, arce’. Quot nomina? Quinque,
10‘belli, signum, Laurenti, Turnus, arce’. Quid aliud? Adverbium ‘ut’ et
11praepositionem ‘ab’.
11‘Ut’ quae pars orationis? Hic adverbium temporale, alias autem
12similitudinis potest esse. Et adiecta tamen ‘‑i’ eandem habet significationem,
13‘uti’; cui adicitur ‘‑nam’ et fit adverbium optandi ‘utinam’; similiter
14cum ‘vel‑’ compositum ‘velut’ et ‘veluti’ adverbium similitudinis est et
15quando ‘ἵνα’ vel ‘ὅτι’ Graecum significat pro coniunctione causali
16accipitur. Est etiam quando optativum est ut Terentius in Phormione
17‘ut illum di deaeque omnes perdant’.
1‘Belli’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius
2speciei? Derivativae. Unde derivatur? Ab ea quod est ‘bonum bellum’
3diminutivum est. Per antiphrasin igitur, hoc est per contradictionem,
4pro ‘malo bellum’ dicitur, id est quod malo hominum est
102, 5inventum. A ‘bono’ ergo masculinum ‘bonus bellus’, femininum ‘bona
6bella’, neutrum quod est ‘bonum bellum’ facit. Omnia enim in ‘‑us’
7desinentia masculina geminant ‘‑l‑’ in diminutivis, ut ‘geminus gemellus’
8et ‘gemina gemella’ et ‘geminum gemellum’. Et sciendum quod
9inveniuntur etiam ipsorum diminutivorum comparativa et superlativa,
10quomodo comparativorum diminutiva, quae apud Graecos
11non invenis unde et Terentius in Adelphis
12‛atque unum quicquid, quod quidem erit bellissimum
13 carpam’.||
9Ex ‘bello’, quod bonum significat, ‘bellaria’ dicuntur ‘τὰ
103, 10τραγήματα’. Dic ab eo quod est ‘bellum’, quod pugnam significat,
11derivativum aliud. ‘Bellicus bellica bellicum’ et ex hoc ‘bellicosus
12bellicosa bellicosum’. ‘Bellienus’ quoque proprium a ‘bello’ est derivatum;
13‘bello bellas’ verbum ex quo ‘bellax’ quod est trium generum
14(‘bellator’ enim ‘bellatrix’ facit). Ab eo est etiam ‘Bellona’ dea bellorum;
15duellum antiqui dicebant pro ‘bellum’ ex quo ‘perduellio’. A ‘bello’
16compositum ‘bellipotens’ et ‘belliger’ et ‘imbellis’ et ‘rebellis’ et ‘rebello’
17verbum; ‘debello’ quoque compositum verbum: inde etiam ‘debellatum
18est’. ‘Belli’ enim portae, quamvis duae sint partes, pro uno tamen
19nomine proprio accipiuntur, quod significat fores templi Iani.
1‘Signum’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Primitivae. Fac ab eo derivativum. Diminutivum
3‘sigillum’, verbum ‘signo signas’ et ‘signio signis’ et ex eo compositum
4‘insignia insignis’ unde ‘insignitus’. Praeterea ‘significo significas significat’
103, 5et ‘signifer’ et ‘antesignanus’, hoc est propugnator signorum,
6et ‘designo’ unde ‘designatus’ et ‘resigno’, ut Vergilius in quarto
7‘et lumina morte resignat’.
8Est autem univocum, id est ‘ὁμώνυμον’: significat enim ‘τὴν
9σφραγῖδα’ καὶ ‘τὸ ἄγαλμα’ καὶ ‘τὸ τῶν πολέμων σημῖεον, τὸ ἐν
10τῷ κοντῷ’ καὶ ‘τὸ σύνθημα’; ut in eodem libro
11 <‘Tellus et pronuba Iuno
12dant signum’;
13idem in septimo>
14‘it bello tessera signum’
15καὶ ‘τὴν σάλπιγγα’, ut Lucanus <
16et Virgilius in decimo>
17‘signa canunt’.
1‘Laurenti’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Derivativae. Cuius speciei derivativorum? Possessivum;
3est tamen etiam patriae si est ablativus ab eo quod est ‘hic’ et
4‘haec’ et ‘hoc Laurens huius Laurentis’. Potest tamen et proprium
104, 5ipsius civitatis esse si genetivus accipitur ‘hoc Laurentum huius
6Laurenti’, ut sit ‘ab arce Laurenti’, hoc est ‘ab arce urbis Laurenti’.
7Sed si est ab eo quod est ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc Laurens’, ‘ab hoc||’ et ‘ab
8‘hac’ et ‘ab hoc Laurenti’ pro Laurentina posuit unde Lucanus
9‘Laurentinosque penates’.
10‘Laurentum’ nominatum est a ‘lauro’ inventa in arce teste ipso
11poeta. Compositum ab eo quod est ‘laurus lauriger’ unde ‘laurigeros
12currus’; a ‘laurus’ etiam ‘laureatus’ et ‘laureata’ et ‘laureatum’: Cicero
13‘fasces laureatos’, hoc est victoria laurum habentes. Ex eo proprium
14‘Laurentius Laurentia’ comprehensivum, quod Graeci
15‘περιεκτικόν’ vocant, ‘lauretum’ veluti ‘myrtetum, rosetum’. Dic derivativum.
16‘Laureus’ quomodo ‘myrteus, corneus’. Dic aliud derivativum.
17‘Laurentius’ proprium et ‘Laurentia’. ‘Laurus’ quotae est
18declinationis? Invenitur et secundae et quartae declinationis: est
19enim exceptum. Omnia enim arborum nomina in ‘‑us’ desinentia et
20feminina sunt et secundae declinationis ut ‘cupressus cupressi,
21myrtus myrti, ulmus ulmi, ornus orni, pyrus pyri’, exceptis quinque
22quae tam secundae quam quartae inveniuntur ‘quercus, laurus, pinus,
23cornus, ficus’. ‘Laurea’ quoque pro ‘lauro’ accipitur.
4‘Turnus’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Proprium. Cuius
105, 5speciei? Univocae; potest enim etiam appellativum intellegi piscis
6nomen fluvialis. Fac ab eo possessivum. ‘Turnius Turnia Turnium’
7sicut a ‘Saturno Saturnius Saturnia Saturnium’. Patronymicum potest
8secundum analogiam dici ‘Turnides’; sed raro in Latinis nominibus
9solent eiusmodi formae patronymicae fieri, quamvis poeta
10‘Scipiadas’ figuraverit a ‘Scipione’ (sed et ipsum ‘ἀπὸ τοῦ
11Σκιπίωνος’), quod Graecum esse videtur.
12‘Ab’ quae pars orationis? Praepositio. Cui casui servit? Ablativo.
13Quid interest inter ‘ab’ et ‘a’ et ‘abs’? Quod consonante sequente
14‘a’ scribendum plerumque est, vocali vero omnimodo ‘ab’. Invenitur
15‘ab’ etiam consonantibus sequentibus sed quae non aspere post ‘‑b’
16sonant. ‘A’ vero vocali sequente, nisi loco sit consonantis, id est ‘i‑’ vel
17‘v‑’, numquam invenitur, ut ‘a Iove, a Venere’. ‘Abs’ autem ‘q‑’ vel ‘t‑’ vel
18‘c‑’ sequentibus paucis anteponitur tam in appositione quam in compositione,
19in appositione ut ‘abs te’ pro ‘a te’ et in compositione
20‘abstuli, absconde, absque ullo malo’ pro ‘sine ullo malo’.
1‘Arce’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum.
2Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? Ab ‘arceo’ verbo ‘arx’,
3quae arcet facile munimento suo hostes. Inde etiam summitates
4montium, ex quibus facile possunt depelli hostes, ‘arces’ dicuntur et
105, 5‘arcus’ quod longe arceat similiter hostes. Declina verbum. ‘Arceo
6arces arcet’. Cuius est significa||tionis? Activae. Quotae est coniugationis?
7Secundae. ‘Arceo’ verbum activum indicativo modo dictum
8tempore praesenti ‘arceo’, praeterito imperfecto ‘arcebam’,
9praeterito perfecto ‘arcui’, plusquamperlecto ‘arcueram’, futuro ‘arcebo’;
10imperativo modo tempore praesenti ‘arce arceat arceamus
11arcete arceant’, futuro ‘arceto tu arceto ille arcetote arceant’, optativo
12modo tempore praesenti et praeterito imperfecto ‘utinam arcerem’,
13praeterito perfecto et plusquamperfecto ‘arcuissem’, futuro
14‘arceam’; subiunctivo modo tempore praesenti ‘cum arceam’ imperfecto
15‘arcerem’, perfecto ‘arcuerim’, plusquamperfecto ‘arcuissem’,
16futuro ‘arcuero’. Infinitivo modo tempore praesenti ‘arcere’, praeterito
17‘arcuisse’, futuro ‘arcitum ire’ vel ‘arciturum esse’; gerundia vel
18participialia ‘arcendi arcendo arcendum arcitum arcitu’. Participia
19veniunt a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis
20‘arcens’ futuri ‘arciturus’. Declina passivum. ‘Arceor arceris’ vel
21‘arcere arcetur arcebar arcitus sum’ vel ‘fui’ secundum analogiam
22quamvis in usu deficit (compositum tamen eius ‘coerceor coercebar
23coercitus sum’ in frequenti est usu); plusquamperfecto ‘arcitus eram’
24vel ‘fueram’, futuro ‘arcebor’, imperativo modo tempore praesenti
25‘arcere arceatur arceamur arcemini arceantur’, futuro ‘arcetor tu
26arcetor ille arceminor arceantur’ vel ‘arcentor’; optativo modo ‘utinam
27arcerer’, praeterito perfecto et plusquamperfecto ‘arcitus essem’
28vel ‘fuissem’, futuro ‘arcear’; subiunctivo ‘cum arcear’, praeterito imperfecto
29‘arcerer’, praeterito perfecto ‘arcitus sim’ vel ‘fuerim’, praeterito
30plusquamperfecto ‘arcitus essem’ vel ‘fuissem’, futuro ‘arcitus ero’
31vel ‘fuero’; infinito praesenti ‘arceri’, praeterito ‘arcitum esse’ vel ‘fuisse’,
32futuro ‘arcitum iri’; gerundia vel participialia communia sunt autem
33tam in activo quam in passivo: ‘arcendi arcendo arcendum arcitum
34arcitu’. Participia veniunt a verbo passivo duo, praeteriti et futuri,
35praeteriti ‘arcitus’ futuri ‘arcendus’.
6‛Atque ea diversa penitus dum parte geruntur’
7Scande versum. ‘Atqueea diuer sapeni tusdum partege runtur’.
8Quot caesuras habet iste versus? Duas, semiquinariam ‘atque ea
9diversa’, et semiseptenariam ‘atque ea diversa penitus’. Quot figurarum
107, 10est iste versus? Decem. Quare? Quia constat ex tribus dactylis
11et duobus|| spondeis. Tracta singulos pedes. Atque ea dactylus ex
12una longa et duabus brevibus et cetera. Quot partes orationis habet
13iste versus? Septem, ‘atque, ea, diversa, penitus, dum, parte, geruntur’.
14Quot habet nomina? Duo. Quae? ‘Diversa’ et ‘parte’. Quot verba?
15Unum, ‘geruntur’. Quot pronomina? Unum, ‘ea’. Quot adverbia?
16Duo, ‘penitus’ et ‘dum’. Quot coniunctiones? Unam, ‘atque’.
Critical apparatus
Laurenti Turnus ab arce] et reliqua T Lhabet] unam quam B T C Lduabus] duobus V B‘ut, belli, signum, Laurenti, Turnus, ab, arce’] om. B C add. L1 L‘ab’] tracta singulas partes B C Lorationis] est quando] autem V Avel ‘ὅτι’] veluti codd.perdant] perdunt V B T Aorationis] est T Lmalo] malum B T C Lhominum est inventum] inventum est hominum T est add. C1 C Lfemininum] et V Aneutrum] neutro V B‘‑l‑’] vel B Tdiminutivorum] dirivativorum T Let] val V Aquicquid] quoque T A L‘bello’] bellum B T C Lτραγήματα] παγηματα T C Lbellicosa bellicosum] om. V A‘Bellienus’] belligenus T A‘bellator’] commune B T; commune bellatos Lduellum] duellium B TA] ex B Csint] sunt V Auno] unum B Aorationis] est T L‘sigillum’] et B T C Lsignas] signat B T Aet ex eo compositum] ex quo B T C Ldesignatus Lindemann: designat codd.Vergilius] om. V B C A add. L1 Lquarto] aeneidos B T C L‘ὁμώνυμον’] ομονυμον V B; omonimom T; omonimum Lσφραγῖδα] σφπαγιδα T Aτῶν] τον V Tin eodem libro] Virgilius T Lit] id V A; dat T Lorationis] est T LCuius speciei derivativorum] om. B C L; et est derivativorum Tab] et B T Cet ‘ab hoc] om. V A Fnominatum] nominativus B C Alaurus] lauri B T C L‘laurus’] lauro T A Leo] ea V B T C A LLaurentius] et B T C L‘περιεκτικόν’] πηριηκτικον T Let] om. T C A Lcornus, ficus] ficus cornus V Aorationis] est T A Letiam] om. T C LSaturnius] saturnus V Bdici] om. C add. L1 Lquamvis] om. V C add. L1 Lfiguraverit] figuravit C corr. L1 Lτοῦ Σκιπίωνος] τοι σκιπονος V B; τουσκυπονος T fit add. L1 L; τουσκιπωνος C Aorationis] est T LInvenitur] sed B T C Lid est] om. C L‘q‑’] que V B Cet] om. T Lin] om. V Corationis] est T Lquae] quia T LCuius est significa||tionis? Activae] om. V Aest] om. C Ltempore praesenti] temporis praesentis personae primae coniugationis secunde productae quod declinatur sic praesens T L; temporis praesentis personae primae coniugationis secunde productae quod declinabitur sic praesens Aplusquamperlecto] praeteritum plusquam T; praeterito plusquam Ctempore praesenti] om. V A; praesentis ad secundam et tertiam personam B L; praesenti ad secundam et tertiam personam Carceant] arcento B T C A Limperfecto] praeterito B C A Lperfecto ‘arcuerim’] praeterito C L; praeterito perfect cum arcuerim Aplusquamperfecto] praeterito C L; praeterito plusquamperfecto cum AInfinitivo modo tempore praesenti] infinito modo temporis praesentis et praeterito imperfecto B L; infinito modo tempore praesenti et praeterito imperfecto Cpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C Lparticipialia] participalia V B C Lpraesentis] ut T Lfuturi] futuro V Cvel] arcitus B C Lsum] coercitus es B C Lvel] coercitus es B C Ltempore praesenti] om. A L; ad secundam et tertiam personam B; tempore praesenti et praeterito imperfecto Carcemini] arceamini V B Larceantur’ vel] om. C Lmodo] tempore praesenti et praeterito imperfecto B; tempore praesenti et praeterito imperfecto Cvel] arcitus B C Lsubiunctivo] tempore praesenti B C Lvel] arcitus B C Lvel] arcitus B C Lvel] arcitus B C Linfinito praesenti] infinitivo temporis praesentis et praeterito imperfecto B C; infinitivo tempore praesenti et praeterito imperfecto Lpraeterito] perfecto et plusquamperfecto B C Lesse’ vel ‘fuisse’] esse vel arcitum fuisse C Lparticipialia] participalia B C Lautem] om. T A C Lin] om. V Ain] om. V Apraeteriti] temporis A L‘arcendus’] Versus viiii libri finitus Prisciani grammatici V; Doctrina Prisciani grammatici in primum versum octavi libri Aeneidos finit. Orditur eiusdem in primum versum noni B C; Finit de versu viiii. Orditur doctrina Prisciani grammatici in primum versum noni libri Aeneidos Ldiversa penitus dum parte geruntur] et cetera T A‘atque ea diversa’] om. V B T A‘atque ea diversa penitus’] om. V B T Aiste versus] om. T AAtque ea dactylus ex una longa et duabus brevibus et cetera] atque ea et cetera T A‘atque, ea, diversa, penitus, dum, parte, geruntur’] om. B C atque ea et reliqua L1 Lhabet nomina] nomina habet B C L‘atque’] tracta singulas partes B C L
Linguistic layer
Quotation layer
Ter. Ad. 590-1
Verg. Aen. 4, 244Verg. Aen. 4, 166-7Verg. Aen. 7, 637
Lucan. 7, 349Lucan. 5, 332 laurigeros] lauriferos
Cic. div. 1, 28