Mar. Victorin. ars

Mar. Victorin. ars 2, 3 - 3, 2

232, 1Hanc Graeci quid appellant? ναρθρον φωνν. Huius autem 2, 2species quot sunt? Duae. Quae? Nam aut musica est, quae 2, 3tibiis vel tuba redditur aut quolibet organo, aut communis, 2, 4qua promiscue omnes utuntur. 42, 1Confusa autem est quae 2, 2nihil aliud quam simplicem vocis sonum emittit, ut est equi 2, 3hinnitus, anguis sibilus, plausus, stridor et cetera his similia. 52, 1Alii eam quae dicitur in usu articularis litteralem dixerunt, 2, 2ut nomina, verba, adverbia et ceteras partes orationis. 62, 1Omne autem explanativarum vocum initium et individua 2, 2vox est littera, ex qua articulata vox existit et in quam ultimam 2, 3resolvitur; unde consequens est ut de littera dicamus. 72, 1Sed 2, 2prius est ut elementum et dictionem et orationem definiamus. 82, 1Elementum est uniuscuiusque rei initium, dictio figura significantium 2, 2vocum aut initium a quo sumit incrementum et in 2, 3quod resolvitur <oratio>, 92, 1oratio est dictio significans vel 2, 2compositio dictionum significantium consummans unam sententiam. 33 tit., 1De litteris 13 tit., 1Littera est vox simplex una figura notabilis. Litteram 3 tit., 2quidam quid putant dictam? Quasi legiteram. Quare? Quod 3 tit., 3legenti iter praebeat. 23, 1Quidam quid dixerunt? Leviteram. 3, 2Quare? Quia levat ut iteretur, id est delectat iterum ut scribatur.

Critical apparatus

simplicem A: simplex Bin quam Keil: inque A Buniuscuiusque B V: cu[ u[ supra cu[ scriptum est Ainitium a quo traiecit Mariotti: a quo initium A Bin quod A V: in quae suprascr. A; inque Boratio suppl. Mariottiquid A: q̣ụịḍ BQuod ] quia quod A; q̣ụịạ quod Bquid A: quiđ B