Mar. Victorin. ars 3, 13 - 3, 22
313Nam pro ‘h’ adspirationis
nota, ut Graeci faciunt, poni posset (‘f’ et ‘p’ et eadem adspiratione
compleretur nihilominus); pro ‘k’ et ‘q’ ‘c’ littera facillime
haberetur; ‘x’ autem per ‘c’ et ‘s’ possemus scribere. Sic et ‘z’,
3, 5si modo Latino sermoni necessaria esset, per ‘d’ et ‘s’ litteras
faceremus. Sed ut omnes quae usui traditae sunt recipiamus,
sunt XXIII.
14Ex his aliae sunt vocales, ut supra diximus, aliae
consonantes [aliae mutae]. Vocales sunt quae plenam vocem
proferunt, per quas etiam separatas syllabas fieri volunt.
15Sunt autem numero sex, ‘a, e, i, o, u, y’. Harum nulla natura
littera longa aut brevis est, sed omnes uno modo, si corripiuntur,
breves, si producuntur, longae sunt,
16ac praecipue ‘e’
et ‘o’, quae biformes dicuntur, quia pro binis Graecis apud nos
ponuntur. Residuae autem litterae omnes consonantes sunt
XVII, ‘b, c, d, f, g, h, k, l, m, n, p, q, r, s, t, x, z’.
17Hae dividuntur
in partes duas: aliae enim sunt semivocales, aliae
mutae. Semivocales sunt quae partem quandam vocis incipiunt,
sed implere non possunt, et sunt VIII, ‘f, l, m, n, r, s, x, z’.
18Ex his immutabiles IIII, ‘l, m, n, r’, dictae sunt, quia in
masculinis et femininis nominibus per nominativum casum
positae in omnibus declinationibus manent nec mutantur.
19Eaedem autem liquidae dicuntur, quando hae solae inter
consonantem et vocalem immissae non asperum sonum faciunt,
ut ‘clamor, Tmolus †consul, Africa’.
20Item ex isdem
semivocalibus duplices sunt duae, ‘x’ et ‘z’: singulae enim in
metrica ratione pro duabus consonantibus valent. Residuae
semivocalium sunt ‘f’ et ‘s’.
21Ex quibus ‘f’ quidam errantes
duplicem dicunt, quia ex ‘p’ et ‘h’ composita videatur.
22Sed
quando in pedibus duarum consonantium virtutem non habet,
duplex non est. ‘S’ autem vocatur facilis, quando plurimis consonantium
iuncta in syllabarum sono miscetur.
Critical apparatus
omnes B: omnis A[aliae mutae] delevit Mariottiy B: s Vomnes B: omnis Vcorripiuntur Keil: corripiantur B Vbreves : breuis Vimmutabiles B: sunt inmutabiles Vdictae sunt Gaisford: dictae sint B V†consul] f. Cnosius vel Gnosius Mariottiquia V: quod B