Mar. Victorin. ars

Mar. Victorin. ars 3, 23 - 4, 1

3233, 1Mutae 3, 2sunt quae nullius vocis sonum separatim faciunt, et sunt VIIII, 3, 3b, c, d, g, h, k, p, q, t. Ex his h vocatur infirma, quia in 3, 4metri[ci]s plerumque despicitur nec consonantis tenet locum, ut 3, 5saevus Achilles, quod idcirco sic est, quia c et h unius consonantis 6Graecae loco habetur. K autem dicitur monophonos, 7quia nulli vocali iungitur nisi soli a brevi, et hoc ita ut ab ea 8pars orationis incipiat; aliter autem non recte scribitur. 241Item vocantur spiritales tres, c, p, t, quia his h littera 2subiecta inserit spiritum, ut Chiron, Philon, Thoas; 251et 2ideo residuae b, d, g, q nominantur rigidae, quia nullam earum 3eadem h ad recipiendam adspirationem flectat. Quod 4contingit omnibus semivocalibus absque sola r: sed ea 5plurimum in peregrinis nominibus adspiratur. 261Addita 2autem fuerat a veteribus non frustra velut f, quam musici 3digamma vocant. Sed pro hac iam v litteram scribimus; 271atque ita fit ut eadem nunc [u] vocalis sit, ut unus, nunc 2consonans, ut vivus. Sic et i nunc vocalis est, ut Iris, 3nunc consonans, ut ieiunus. 281Finitivae litterae masculinorum 2nominum sunt septem, a, l, n, o, r, s, x, ut Sylla, sal, 3pecten, Cato, Hector, deus, felix; femininorum vero Latinorum 4sunt sex, a, n, o, r, s, x, ut Roma, aspargen, virgo, mulier, 5salus, nix, et in Atticis nominibus m, ut Glycerium. 291In neutris autem sunt septem, e, l, m, n, r, s, x, ut pingue, 2tribunal, scamnum, lumen, marmor, nemus, audax. 301B consonans muta rigida, c consonans muta spiritalis, 2d consonans [hasta] muta rigida, e vocalis biformis, f consonans 3semivocalis apud quosdam duplex, g consonans muta 4rigida, h consonans muta infirma, i vocalis interdum consonans, 5k consonans muta monophonos, l consonans semivocalis 6immutabilis, m consonans semivocalis immutabilis, n consonans 7semivocalis immutabilis, o vocalis biformis, p consonans 8muta spiritalis, q consonans muta rigida, r consonans semivocalis 9immutabilis, s consonans semivocalis facilis, t consonans 10muta spiritalis, v vocalis interdum consonans, x consonans 11semivocalis duplex, y vocalis Graeca, z consonans semivocalis 12Graeca duplex. r et s litterae apud antiquos communem potestatem 13habebant, arbos, labos, honos, nunc arbor, labor, 14honor. 44 tit., 1De orthographia 14 tit., 1Nunc, quoniam res admonuit, non absurdum videtur 4 tit., 2de orthographia paucis scribere vel analogia. Erit itaque in 4 tit., 3principio dicendum, quemadmodum antiqui scripserint, dehinc 4 tit., 4quid nunc debeamus observare.

Critical apparatus

p, q Gaisford: q p B Vt V: ṭ y Bmetris Keilquod V: quẹ Bquod B: quia Viam Keil: i aut B Vsunt sex a n o r s x Keil: sunt septem a n o r s x m b1 V; septem a n o r s x m Baspargen V: aspergen BGlycerium V: glicerium Bhabebant B V: habebunt v1quid B v1: quod V