Mar. Victorin. ars 4, 2 - 4, 11
42Consonantes litteras non geminabant, ut in his, ‘Annius,
Lucullus, Marcellus, Memmius’ et cetera his similia, sed supra
litteram quam geminari oportebat [scilicet] sicilicum imponebant,
cuius figura haec est, Λ, idque erat signum geminandi,
4, 5sicut apparet in multis adhuc veteribus ita scriptis libris. Iidem
voces quae pressiore sono edu[cu]ntur, ‘ausus, causa, fusus,
odiosus’, per duo ‘s’ scribebant, ‘aussus’.
3Iuxta autem
non ponebant ‘c’ ‘m’: inde nec ‘Alcmenam’ dicebant nec ‘Tecmessam’,
sed ‘Alcumenam’; inde Alcum[en]eo et Alcumena
tragoediae; donec Iulius Caesar, qui Vopiscus et Strabo et
5Sesquiculus dictus est, primus [de] Tecmessam <in>scripsit
tragoediam suam, et in scena pronuntiari iussit.
4Accius
vero cum scriberet [anguis] ‘aggueis, aggulus’ ‘n’ non ponebat.
Idem nec ‘z’ litteram nec ‘y’ in libro‹s› suo‹s› rettulit, quod
aeque ante fecerant Naevius et Livius. Cum longa syllaba
5scribenda esset, duas vocales ponebant, praeterquam quae in ‘i’
litteram inciderent: hanc enim per ‘e’ et ‘i’ scribebant. Gn. Pompeius
Magnus et scribebat et dicebat ‘kadamitatem’ pro
‘calamitatem’.
5Nigidius Figulus in commentariis suis nec
‘k’ posuit nec ‘q’ nec ‘x’. Idem ‘h’ non esse litteram, sed notam
adspirationis tradidit. Licinius Calvus ‘q’ littera non est usus.
‘Consultum senati’ ipse scripsit, et ad C. Caesarem ‘senatus
5consultum’.
6Idem ‘optimus maximus’ scripsit, non ut
nos per ‘u’ litteram. Divus Augustus genetivo casu ‘huius domos
meae’ per ‘o’, non ut nos per ‘u’ litteram scripsit; Messala, Brutus,
Agrippa pro ‘sumus’ ‘simus’.
7‹Quaedam› nos paucioribus litteris scribimus, quam antiqui
scribebant, ut ‘narus, navus, natus, nosco’: nam illi has
voces et similes istis ‘g’ anteposita scribebant; cuius consuetudinis
nos uestigia retinemus, cum scribimus ‘ignarus, cognatus,
5ignavus, cognosco’.
8Nec solum litteras eximimus, sed
voces quoque ipsas commutamus, ut cum dicatur ‘nemo’ et
‘nullus’, ex quibus prior vox ad homines solos pertinet [nemo].
Quorum genetivum casum aliter quam nos veteres extulerunt:
5‘nemini’ enim et ‘nulli’ dixerunt.
Nec solum litteras eximimus, sed
voces quoque ipsas commutamus, ut cum dicatur ‘nemo’ et
‘nullus’, ex quibus prior vox ad homines solos pertinet [nemo].
Quorum genetivum casum aliter quam nos veteres extulerunt:
5‘nemini’ enim et ‘nulli’ dixerunt.
9Item a ‘bonae frugis’
quoque nos ‘bonae frugi’, quamvis nullum nomen singulare
Latinum per omnia genera numerosque omnes et per
‹omnes› casus ‘i’ littera terminetur, tamen omissa parte eius
5solum ‘frugi’ scribimus. Sed nos nunc et ‘adventum’ et
‘apud’ per ‘d’ potius quam per ‘r’ scribamus, ‘arventum’ et
‘apur’, et ‘linguam’ per ‘l’ potius quam per ‘d’, ‘praesidium’
per ‘d’ potius quam per ‘l’.
10‘Hactenus’ autem et ‘hodie’,
non, ut antiqui, ‘hacetenus, hocedie’; et ‘illuc’ potius quam
‘illoc’; et pro ‘lavabro’ potius ‘labrum’; ‘simul’, non
‘semul’; et ‘Alcmenam’ quam ‘Alcumenam’, ‘Alcmeonem’
5quam ‘Alcumeonem’, ‘Tecmessam’ potius quam interposita
‘u’ ‘Tecumessam’.
11Et ubi duarum consonantium
sonus percutiet aures, ut in ‘sabbatis, saccis, effert, effugit <...>
fallit, gallus, uallus, macellum, nullus, pallium, Pallas’, per
duo ‘l’, sicut per duo ‘n’ ‘annum, Cinnam’ et similia;
Critical apparatus
geminabant B: geminabantur VMarcellus B: marcis V; om. Sichardushaec est, Λ, idque B: haec est ideoq: V; id.q. v1; haec est quod SichardusIidem : idem B Vinde nec] deinde nec B Vnec Tecmessam Ritschl: nec tecmusam V; nec tescmusam B; nec Tecmesam CamerariusSesquiculus Sichardus: sesqueculus B Vprimus [de] Tecmessam scripsit tragoediam Keil: primus de Tecmessam scripsit tragoediam B; primus de Tecmessam scripsit tragoidiam VAccius V: Actius Bcum scriberet [anguis] ‘aggueis, aggulus’ ‘n’ non ponebat temptavit Mariotti: cum scriberet anguis anguies angules imponebat B Vconsultum senati V Sichardus: consultum senatus BMessala Brutus B Sichardus: mensalibratur V v1Quaedam Keildicatur A B: dicitur Keilpertinet [nemo] delevit Keil: pertinet nemo A B; pertinet ne homo Schadya ‘bonae frugis’ quoque temptavit Mariotti: ad bonae fruges quoque A B; quod 'bonae frugis' proprie Usenertamen] tantum A B; tm̄ a1‘hacetenus, hocedie’ Bergk: hac&tenus hac&die A B‘illuc’ potius quam ‘illoc’ temptavit Mariotti: ill potius quam illo A B; illuc potius quam illo Camerariuspotius 'labrum' B a1: labrum A'semul' temptavit Mariotti: semel A B‘Tecumessam’ B a1: tecumesam A<...>
] ... add. significavit Keil