Prisc. part.

Prisc. part. 96, 21-97, 2 - 99, 21-102, 1

Cuius est generis? Communis trium generum; quomodo enim apud Graecos γώ σύ ο trium sunt communia generum, sic apud nos ego tu, mei tui sui: numeri singularis, figurae simplicis, personae secundae, casus nominativi et vocativi. Hic autem magis nominativus 5est cum per apostrophen dicitur, quae exigit nominativum et cum quoque coniunctum quod ad alios nominativos relatum est, id est ut Misenus et Palinurus tu quoque. Quoque quae pars orationis? Coniunctio. Accipitur enim pro et tu. Est tamen etiam loco adverbii invenire hanc dictionem positam 97, 5ut in primo Aeneidos || multa quoque et bello passus dum conderet urbem Hic enim pro similiter necesse est id accipi cum sequitur et. Quid est coniunctio? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni? Tria potestas ordo figura. Cuius 10est potestatis quoque? Copulativae ordinis postpositivi (vetustissimi tamen solebant etiam praeponere eam), figurae compositae ex corrupto et integro: quo enim corripitur; quod si produceretur esset integra pars. Quem accentum habet? Paenultimum acutum: omnes enim fere coniunctiones postpositae generalem servant accentuum 15regulam. Litoribus quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum generis neutri numeri pluralis figurae simplicis casus dativi declinationis tertiae. Cur? Quia omnia in us desinentia neutra tertiae sunt et in ris faciunt genetivum; excipitur pus indeclinabile et virus 20quod Lucretius secundae posuit declinationis diri primordia viri. Pelagus vero Graecum est, hoc pelagus pelagi, et vulgus vulgi tam masculinum quam neutrum. Quot differentias habet paenultima syllaba genetivi in ris terminantium supra dictorum neutrorum? Si verbis adiaceant, quae e correptam paenultimam habuerint, 97, 5servant e ante ris genetivi ut munero munus muneris, vulnero vulnus vulneris, sidero sidus sideris (ex quo componitur considero et desidero) latero latus lateris, opero opus operis. Si vero monosyllaba sint et producuntur in nominativo et servant u ante ris genetivi quoque productam ut ius iuris, tus turis, rus ruris, plus pluris. Si vero 10sint comparativa masculinorum eorumdemque femininorum sequuntur genetivum, id est o paenultimam servant ante ris, ut minus minoris, maius maioris quia minor minoris, maior maioris. Alia vero omnia o correptam habent ante ris, ut corpus corporis, pectus pectoris, litus litoris, pignus pignoris et pigneris, fenus fenoris et 15feneris, quamvis verba eorum magis e habent paenultimam pignero et fenero. Fac ab eo quod est litus derivativum. Litoreus et litoralis. Quidam autem litus π τν λιτν volunt esse quia proficiscentes et revertentes solent ibi vota concipere. Nostris quae pars orationis? Pronomen. Quale? Derivativum possessivum. Ex quo casu solent derivari? Ex genetivo ut nos, 98, 15vostrum vel nostri noster; idque sine dubio ex singulari numero ostenditur, ego mei meus, tu tui tuus, sui suus; unde et paenultimae corripiuntur. Cuius est generis? Hic neutri; sciendum tamen quod omnis dativus et ablativus pluralis tam in nominibus mobilibus quam in pronominibus et participiis communis est trium generum. Cuius est numeri? Pluralis figurae simplicis casus hic dativi. Omnis autem dativus et ablativus pluralis similes sunt ut || dictum est. Et unde possumus scire differentiam? A iunctura et ordinatione, id est π τς συντάξεως, quod facile potest sciri ex singularium 98, 5iunctura quae non habent similes dativum et ablativum ut in omnibus primae declinationis nominibus et tertiae in e terminantibus ablativum et quartae et quintae. In his enim manifesto ostendit casus differentiam. Cum igitur verbum dedisti dativum exigit, si quid supra dictarum declinationum nomen ordines, necesse est 10dativum adiungere, dedisti poetae vel homini vel senatui vel rei. Non licet enim nisi dativum huic verbo adiungere. Et nota quod quattuor habent declinationum differentias pronomina. Sunt enim 99, 5quae tam genetivum quam dativum in i terminant, quae sunt tria et communia trium generum ut ego mei mihi, tu tui tibi, sui sibi. Sunt quae genetivum in ius dativum vero in i proferunt qui casus communes sunt trium generum ut ille illius illi, ipse ipsius ipsi, iste istius isti, hic huius huic, is eius ei. Sunt alia quae sequuntur secundae 10declinationis mobilium regulam qualia sunt possessiva haec meus, tuus, suus, noster, vester. Sunt alia tertiae declinationis nominum declinationem servantia ut nostras vestras, nostratis vestratis. Aeneia quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum; quamvis enim possessoris proprium nomen significet tamen omnis 15possessio eius commune hoc nomen potest habere, ut Aeneia mater, Aeneia mensa, Aeneia facies, Aeneia manus, Aeneia nutrix, Aeneius ager, Aeneius filius, Aeneius ensis, Aeneium lumen, Aeneium munus, Aeneium regnum. Generis feminini numeri singularis figurae simplicis declinationis primae. Ex quo nomine derivatur? Ab Aenea 20de quo in superioribus latius tractavimus. Nutrix quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum vel derivativum. Cuius speciei derivativorum? Verbalis. Ex quo verbo masculinum eius nascitur? A nutrio. Solent autem in tor verbalia in trix facere. Feminina mutata or in rix, ut lector lectrix, amator 99, 5amatrix, accusator accusatrix. In supra dicto vero euphoniae causa vel alternitatis, id est παραλληλότητος, tri syllaba subtracta est contra regulam. Cum nutritor enim sit masculinum debuit femininum nutritrix esse sed absurditas. Soni minuit syllabam. A quo verbo derivatur? A nutrio nutris nutrit. Declina verbum. Nutrio 10verbum activum indicativo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis coniugationis quartae personae primae quod declinabitur sic: nutrio nutris nutrit et pluraliter nutrimus nutritis nutriunt. Eodem modo tempore praeterito imperfecto nutriebam nutriebas nutriebat nutriebamus nutriebatis 15nutriebant, tempore praeterito perfecto nutrivi nutrivisti nutrivit nutrivimus nutrivistis nutriverunt vel nutrivere, tempore praeterito plusquamperfecto nutriveram nutriveras nutriverat nutriveramus nutriveratis || nutriverant, tempore futuro nutriam nutries nutriet nutriemus nutrietis nutrient; imperativo modo tempore praesenti 20ad secundam et tertiam personam nutri nutriat, nutriamus nutrite nutriant, tempore futuro nutrito tu nutrito ille nutritote nutriant vel nutriunto; optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam nutrirem nutrires nutriret nutriremus nutriretis nutrirent, tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam 25nutrivissem nutrivisses nutrivisset nutrivissemus nutrivissetis nutrivissent; tempore futuro utinam nutriant nutrias nutriat nutriamus nutrialis nutriant; subiunctivo modo tempore praesenti cum nutriam nutrias nutriat nutriamus nutriatis nutriant; eodem modo tempore praeterito imperfecto cum nutrirem nutrires nutriret nutriremus 30nutriretis nutrirent; eodem modo tempore praeterito perfecto cum nutriverim nutriveris nutriverit nutriverimus nutriveritis nutriverint; eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum nutrivissem nutrivisses nutrivisset nutrivissemus nutrivissetis nutrivissent; eodem modo tempore futuro cum nutrivero nutriveris 35nutriverit nutriverimus nutriveritis nutriverint; infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti nutrire, praeterito nutrivisse, futuro nutritum ire. Impersonalia nutritur nutriebatur nutritum est vel fuit nutritum erat vel fuerat nutrietur; imperativo nutriatur nutritor; optativo utinam nutriretur nutritum esset vel fuisset 40nutriatur; subiunctivo cum nutriatur nutriretur nutritum sit vel fuerit nutritum esset vel fuisset nutritum erit vel fuerit; infinitivo nutriri nutritum esse vel fuisse nutritum iri; gerundia vel participialia nutriendi nutriendo nutriendum nutritum nutritu. Participia veniunt a verbo activo duo praesens nutriens futurum nutriturus 45nutritura nutriturum. Eius passivum indicativo modo nutrior nutriebar nutritus sum vel fui nutritus eram vel fueram nutriar, imperativo modo nutrire nutriatur nutriamur nutrimini nutriantur, futuro nutritor tu nutritor ille nutriminor nutriantur vel nutriuntor, optativo modo utinam nutrirer nutritus essem vel fuissem 50nutriar, subiunctivo modo cum nutriar nutrirer nutritus sim vel fuerim nutritus essem vel fuissem nutritus ero vel fuero, infinitivo modo nutriri nutritum esse vel fuisse nutritum iri. Participia veniunt a verbo passivo: praeteritum nutritus nutrita nutritum futurum nutriendus nutrienda nutriendum. Nomen verbale nutritor 55nutrix, ipsa res nutritio. Fac ab eo derivativum. Nutricula quod est diminutivum, ut Iuvenalis Gallia vel potius nutricula causidicorum.||

Critical apparatus

Cuius est] om. V B C‘ἐγώ σύ οὗ’] om. T Ltrium sunt communia generum] trium generum sunt communia A Lmei tui] om. T A Lcum per apostrophen dicitur, quae exigit nominativum et] om. V B Calios nominativos] nominativus V B; alium nominativum T A; aliud nominativum Let] ut V Borationis] est T A Letiam] om. A add. L1 Linvenire] infinire V Bin primo Aeneidos] om. V T A Lpro] om. V B C‘quoque’] om. T Lvetustissimi tamen] tamen vetustissimi T A Lsolebant etiam] solent T A Lfigurae] cuius est A Lorationis] est T A LQuale] om. A Lpluralis] singularis T A Lsunt] declinationis T A L‘pus’] om. A add. L1 Lvulgi] om. T A Ldictorum neutrorum] dicti casus neutrorum nominum T A; dictum casum neutrorum nominum Ladiaceant] adiacent B A Chabuerint] habent T A L‘‑e‑’] eam A Lopero] operor A C Lsint] sunt B Aproducuntur in nominativo] producunt u nominativum T A; producuntu u in nominativo Let] om. A add. L1 Lgenetivi] in genitivo A Lturis] crus cruris B Ceorumdemque] eundemque A Lpaenultimam] productam B Cservant] reservant A Lminus minoris] minor minus minoris maior T A Lquia ‘minor minoris, maior maioris’] om. T A Lpectus pectoris] pecus pecoris B T‘ἀπὸ τῶν λιτῶν’] om. T A Lesse] nominativum A Lorationis] est T A LQuale] om. A add. L1 LDerivativum] vel T Lmobilibus] om. A Lest] et V B Chic] om. B Cautem] om. A add. L1 Lpluralis] om. T A LEt] om. A LA] ab T A Lsimiles] similem T Lmanifesto] manifeste B T Ldedisti] sine dubio V B C Lquid] quis B; quis ex Adictarum] dictorum V B Tdedisti] ut A L‘rei’] regi T A Ltam] om. V Csibi] se T‘‑ius’] us A corr. C1 Cvero] om. C Lcasus] om. V B Ccommunes sunt] sunt communes V B Csequuntur] om. T A Lmobilium regulam qualia sunt possessiva haec ‘meus, tuus, suus, noster, vester’. Sunt alia tertiae declinationis nominum declinationem servantia ut ‘nostras vestras, nostratis vestratis’] nominum declinationem servant ut meus mei mea meae meum mei sunt quae tertiae declinationis ut nostras vestras nostratis vestratis T; nominum declinationem servant ut meus mei mea meae meum mei sunt etiam alia quae tertiae declinationis ut nostras vestras nostratis vestratis Lorationis] est T A LQuale] om. A add. L1 Lut] om. V Cmensa] mens T AAeneius] eneus A LAeneius ensis] om. A Lmunus] manus V TGeneris feminini numeri singularis] om. A add. L1 Lorationis] est T A LQuale] om. A add. L1 LCuius speciei derivativorum] om. A add. L1 LVerbalis] verbialis V B C A Leius] om. V B Cverbalia] verbialia B C A Lvero] verbo V B T Cid est ‘παραλληλότητος’] om. T A L; παραμηλοτετος B C‘‑tri‑’] una T A LSoni] sonum V Bnutris nutrit] om. A Lactivum] om. A add. L1 Lnumeri singularis figurae simplicis coniugationis quartae personae primae quod declinabitur sic] om. T A Lnutris nutrit’ et pluraliter ‘nutrimus nutritis nutriunt’. Eodem modo tempore praeterito imperfecto ‘nutriebam nutriebas nutriebat nutriebamus nutriebatis nutriebant’, tempore praeterito perfecto ‘nutrivi nutrivisti nutrivit nutrivimus nutrivistis nutriverunt’ vel ‘nutrivere’, tempore praeterito plusquamperfecto ‘nutriveram nutriveras nutriverat nutriveramus nutriveratis || nutriverant’, tempore futuro ‘nutriam nutries nutriet nutriemus nutrietis nutrient’] et reliqua A L; om. B T; eodem modo tempus praeteriti plusquamperfecti V; eodem modo C; eodem modo tempus futuri V; eodem modo C; om. T A Lmodo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam] om. A Lmodo tempore praesenti et praeterito imperfecto ‘utinam] om. A Lnutrires nutriret nutriremus nutriretis nutrirent’, tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto ‘utinam nutrivissem nutrivisses nutrivisset nutrivissemus nutrivissetis nutrivissent’; tempore futuro ‘utinam nutriant nutrias nutriat nutriamus nutrialis nutriant’] et reliqua A L; eodem modo tempus praeteriti perfecti et plusquam perfecti V; tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto C; eodem modo tempus V; eodem modo tempore Cmodo tempore praesenti] om. A Lnutrias nutriat nutriamus nutriatis nutriant’; eodem modo tempore praeterito imperfecto ‘cum nutrirem nutrires nutriret nutriremus nutriretis nutrirent’; eodem modo tempore praeterito perfecto ‘cum nutriverim nutriveris nutriverit nutriverimus nutriveritis nutriverint’] et reliqua V L; et reliqua A Linfinitivo] infinito T A Lmodo numeris et personis tempore praesenti] om. A Lpraeterito ‘nutrivisse’, futuro ‘nutritum ire’] et reliqua A Lnutritor] om. B Cvel] nutritum B Cinfinitivo] infinito modo T A Lparticipialia] participalia codd.nutritum nutritu] om. A Lveniunt a verbo activo duo praesens] om. T A Lfuturum] om. T A Lnutritura nutriturum] om. T add. C1 C A LEius] declina B Cnutriebar nutritus sum’ vel ‘fui nutritus eram’ vel ‘fueram nutriar’] et reliqua A Lnutrimini] nutriamini B T A Lfuturo] om. T A Ltu nutritor ille] nutriatur A Lvel ‘nutriuntor’] om. B Coptativo modo ‘utinam nutrirer nutritus essem’ vel ‘fuissem nutriar’, subiunctivo modo ‘cum nutriar nutrirer nutritus sim’ vel ‘fuerim nutritus essem’ vel ‘fuissem nutritus ero’ vel ‘fuero’, infinitivo modo ‘nutriri nutritum esse’ vel ‘fuisse nutritum iri’] et reliqua per omnes modos A Lveniunt a verbo passivo: praeteritum] passiva A Lnutrita nutritum’ futurum] om. A Lnutrienda nutriendum] om. A Lverbale] verbiale V B T Cnutritor] femininum T A L

Linguistic layer

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 5

Iuv. 7, 148

Witnessess layer

Cuius ~ quoque A B C F L T V

Quoque ~ et A B C F L T V

Quid ~ regulam A B C F L T V

Litoribus ~ viri A B C F L T V

Pelagus ~ concipere A B C F L T V

Nostris ~ generum A B C F L T V

Cuius ~ rei A B C F L T V

Non ~ vestratis A B C F L T V

Aeneia ~ tractavimus A B C F L T V

Nutrix ~ causidicorum A B C F L T V