Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 1 tit. - 1, 9

DE NOMINE Omnia nomina tredecim litteris terminantur, quinque vocalibus, a, e, i, o, u, sex semivocalibus, l, m, n, r, s, x et duabus mutis, c, t. 5<A vocali> a masculino, ut Seneca, Catilina, Sylla, Iuba, Cinna, Pansa, Graeca Sosia, Geta, afra Iugurtha, Micipsa; a feminino femina, Musa, tabula, regula, norma, forma et talia; a neutro Graeca sunt tantum, ut thema, schema et talia, et unum nomen Latinum fluminis, ut Turia, dicente 10Salustio flumen Turia; a communi advena, convena, indigena, Troiugena et talia; ab epicoeno vipera, aquila, musca, locusta, ulula (quam nos noctuam dicimus) et talia. Diximus de a littera; nunc de e. Ab e littera vocali nullum Latinum nisi iunctum praepositioni, ut proconsule, propraetore. | Ergo iuncta praepositione fiunt Latina, ut dixi, <proconsule>, propraetore, proquaestore. Nam veteres in nominativo 1, 5casu proconsul dicebant attendentes nullum nomen La­tinum exire in e litteram nominativo casu genere masculino. A feminino nullum Latinum, sed Graecum solum, ut Andromache, Niobe, Libye, Hecabe, Calliope, Euterpe, quorum genitivus in es exit, ut Andromaches, Niobes, Libyes, 10Hecabes, Calliopes, Euterpes. Sed haec cum Graecis tractemus. A neutro e littera nominativo, ut monile, sedile, cubile et cetera non parva nomina, quae paulo post in regulis generis neutri ponemus. A communi nullum nomen est; similiter nullum ab epicoeno. Nunc de i littera tractamus, nominativo quae genera con­tineat. A masculino nullum nomen in i exit; a feminino 1, 10nullum; a neutro gummi, et est aptoton; a communi nullum; ab omni genere, ut frugi, nihili. Declinatur sic: hic vir frugi, <haec> femina frugi, <hoc> mancipium frugi; genitivo similiter frugi facit: huius viri frugi, huius feminae frugi, huius mancipii frugi; sic per omnes casus frugi dicimus. Sic declinatur 15nihili: hic nihili vir, haec nihili mulier, hoc nihili mancipium. Hoc sono nominativi omnes casus declinantur; sic plurali viri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. Ab epicoeno nullum similiter exit in i. Ab o littera vocali nominativus terminatus a masculino appellativo, ut ligo ligonis; a proprio, ut Cato, Cicero, Maro, Nero, Tubero et talia; a feminino appellativo, ut vertigo, indago, farrago, siligo (in Iuvenali legitur ita: 1, 5 sed quae conductis inducitur atque fovetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?), sartago, virago, lanugo, aerugo, (morbus regius) aurugo, crepido (in Iuvenali 10 nulla crepido vacat nusquam pons et tegetis) et talia. A feminino proprio Carthago; peregrina vero, ut Dido, Ino, Io, Allecto, Celeno, Clio, Manto, quorum genitivus in us exit: Didus, Inus, Ius, Allectus, Celenus, Clius, Mantus; sed haec cum Graecis tractemus. A neutro 15nullus nominativus in o exit; a communi, ut fullo, latro, caupo et cetera; ab epicoeno struthio, hirundo, hirudo (quod est sanguisuga), curculio, bufo et talia. Ab u vocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornu, veru, genu, tonitru: 1, 15hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur cornua, verua, genua, genitivo horum cornuum, veruum, genuum; et cetera declinabis ad regulam versuum et fluctuum. Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus; nunc de semivocalibus dicimus. L littera nominativus exiens, in masculinis appellativis hic sal; in propriis hic Sol; in femininis unum nomen matronae tantum: Tanaquil (uxor Tarquini 1, 5Prisci); in neutris, ut mel, fel; in communibus vigil, pugil (unde et Terentius de virgine pugilem esse aiunt); in epicoenis nullum | nomen est. 5M nominativus exiens, in masculinis nullum Latinum est; in femininis Glycerium, Phanium, Dorcium, Philocomasium; in neutris autem templum, telum, tectum et talia, quorum plurales faciles sunt; in communibus nullum exit in m; sic et in epicoenis. 1, 10Nunc tractamus de semivocali n. N littera terminatus nominativus a masculinis flamen, pecten, lien (quod est splen); a femininis rien, plurali rienes; a neutris carmen, germen, gramen et cetera, quae paulo post in regulis generis neutri tractabimus; a communibus nominativus exiens in n 15tubicen, tibicen, fidicen, cornicen, liticen (qui in lituis dicet); ab epicoenis oscen (id est avis quae ore dat augurium) et attagen.

Critical apparatus

DE NOMINE O: IN NOMINE DOMINI INCIPIT REGULA AUGUSTINI EPISCOPI DE NOMINE V; IN NOMINE DOMINI INCIPIT REGULA AURELII AUGUSTINI DE NOMINE E; IN NOMINE DOMINI NOSTRI INCIPIT REGULA AURELI AUGUSTINI DE NOMINE F‘Geta’] talia F: alia O β: consensus codd. EVdicente Salustio α: consensus codd. βF: Salustio dicente Oet talia O ς: consensus edd. UKAGRH: et alia β: consensus codd. EV; om. F(quam nos ‘noctuam’ dicimus)] om. ς: consensus edd. UKAGRHnunc de ‘e’] dicamus Keiliunctum praepositioni 1pc M O β: consensus codd. EV: iunctam praepositioni 1ac M F; iuncta praepositione masculinum invenitur stigma Keil‘proconsul’ dicebant attendentes nullum nomen La­tinum exire in ‘e’ litteram nominativo casu α: consensus codd. βF: om. Ograecum ω: consensus codd. Oα: graeca ς: consensus edd. UKAGRH Keilnominativo ut O: in nominativo α: consensus codd. βFnon parva nomina O: non per omnia nomina V; non pro omnia nomina E F; neutri codd. codd.; non parva nomina secl. Keilin regulis Martorelli: regula α: consensus codd. βF; regulas Onullum α: consensus codd. βF om. O: om. Oepicoeno P stigma: epicoenon ω: consensus codd. Oαtractamus O: tractemus α: consensus codd. βFnominativo V F: in nominativo E; nominativus Oin i exit E O: in i exiit V; in i F Keildeclinatur O stigma: declinantur α: consensus codd. βFfacit β: consensus codd. EV O: faciet F Keilhuius α: consensus codd. βF: ut Odeclinatur O U A K G R: declinantur α: consensus codd. βFnihili F V: nichili E Onihili α: consensus codd. βF: nichili Onihili α: consensus codd. βF: nichili Onominativi ω: consensus codd. Oα: om. Keilnihili α: consensus codd. βF: nichili Onihili α: consensus codd. βF: nichili Onihili α: consensus codd. βF: nichili Oab epicoeno ς: consensus edd. UKAGRH: epichenon V; ab epicenon E F; ab epicynon Oa β: consensus codd. EV O: om. Fproprio O: nomine α: consensus codd. βFvertigo α: consensus codd. βF: vestigo Ofarrago α: consensus codd. βF: ferrago Oquae β: consensus codd. EV O: qui F Keilcoctaeque O ς: consensus edd. UKAGRH: accipit E O ς: consensus edd. UKAGRH: accepit V; om. Fmadidae V O ς: consensus edd. UKAGRH: madida E F(morbus regius)] om. ς: consensus edd. UKAGRH Keilnulla O P ς: consensus edd. UKAGRH: nullo α: consensus codd. βFvacat O ς: consensus edd. UKAGRH: vocat α: consensus codd. βFpons et O ς: consensus edd. UKAGRH: posset α: consensus codd. βFtegetis E ς: consensus edd. UKAGRH: teletis V; teietes F; tegelis O; pars ς: consensus edd. UKAGRH Keil‘Allecto’] nomen est codd.Clio Manto quorum O ς: consensus edd. UKAGRH: clio in antiquorum V; cliomanti quorum E; clio mantico quorum F‘Didus’, ‘Inus’, ‘Ius’ transposuit A G R H: Mantus codd.Allectus suppl. A G R H: om. ω: consensus codd. OαMantus O ς: consensus edd. UKAGRH: mansus β: consensus codd. EV; manticus Fhaec O: hoc α: consensus codd. βFhirudo Keil: irugo ac V F; irudo pc V; hirugo E O(quod est ‘sanguisuga’)] om. ς: consensus edd. UKAGRH Keiltalia F: alia O β: consensus codd. EVdeclinatur O ς: consensus edd. UKAGRH: declinantur V F; om. Ecornua verua genua ς: consensus edd. UKAGRH: verua cornua genua ω: consensus codd. Oαterminatur nominativus V F: terminantur nominativi E Odicimus] dicimus O β: consensus codd. EV; dicamus F Keiluxor α: consensus codd. βF: om. ς: consensus edd. UKAGRH Keil; uxoris O; prisciam V; priscini Fut] ut secl. Keilaiunt O ς: consensus edd. UKAGRH: agunt V F; ait Eglycerium F P: licerum V; licerium E Otalia O: alia α: consensus codd. βFtractamus E O: tractemus V F Keilterminatus E F: terminandus V; terminatur Oflamen O P ς: consensus edd. UKAGRH: flumen α: consensus codd. βFpecten ς: consensus edd. UKAGRH: vel ω: consensus codd. Oαrien V O: tuen E F; siren ς: consensus edd. UKAGRH Keilrienes ω: consensus codd. Oα: sirenes ς: consensus edd. UKAGRH Keilquae paulo post β: consensus codd. EV O: quae talia post F; talia quae post ς: consensus edd. UKAGRH; talia quae postea Keilregulis β: consensus codd. EV O: regulas F; regula Keiltractabimus pc E O ς: consensus edd. UKAGRH: tractavimus V ac E Ftubicen α: consensus codd. βF: om. O(qui in lituis dicet) Keil: qui lirus V; quin lituis E F; qui lituis Keil; canit A G R H Keilid est avis quae ore dat augurium suppl. Keil: ab his α: consensus codd. βF; ora dat E; orabat F; tradunt ς: consensus edd. UKAGRH; tradit Keilet O: om. α: consensus codd. βF

Quotation layer

Sall. hist. frg. 2,54