Prisc. ars

Prisc. ars 18, 41, 1 - 18, 45, 1

4116Nec solum nominativis, sed accusativis et ablativis 7casibus ad imitationem Graecorum auctores adiungunt 8infinita verba, ut cognitus est posse dicere et cognitum 9hunc posse dicere et cognito posse dicere Terentius in 210eunucho: apparet hunc esse domini pauperis; 210Sallustius 11historiarum V: at Lucullus audito Q. Marcium Regem pro 12consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam 13tendere; in eodem: legiones Valerianae comperto lege 14Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam esse, missos 42115esse. 42115Participiorum autem accusativi frequenter pro infinitis 18, 1verbis ponuntur, ut Sallustius in V: spe celebritate nominis 18, 2in|tellego timentem, pro timere, et: video ingentia dona 18, 3quaesitum (το πορσειν) properantem, pro properare; 218, 4ablativi quoque eorum pro infinitis, ut in Catilinario: nam et, 18, 5priusquam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto 6opus est, pro consulere et facere. Graeco similiter more 7infinita pro gerundii genetivo casu proferuntur. 4318Significat autem infinitum ipsam rem quam continet 9verbum: currere est enim cursus et scribere: scriptura et 210legere: lectio. 210Itaque frequenter et nominibus adiunguntur et 11aliis casualibus more nominum, ut Persius: sed bonum est 12digito monstrari et dicier: hic est; Terentius in adelphis: 13quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est; idem 14in eunucho: certe extrema linea / amare non nihil est; et 15bonum est legere, utile est currere,aptum est scribere, optimum 316est philosophari. 316Quod cum aliis vocibus verbi facere non 1possumus, ut nomen cum substantivo verbo, id est est, eis, id 2est aliis modis verborum, adiungamus, significantes loco nominis 3ipsius rei has voces nos accipere: cum dico enim bonum est 4414legere, nihil aliud significo nisi bona est lectio. 4414Itaque apud 5Graecos etiam articulis adiungitur infinitum more | nominum. 6Cum autem sine est vel alio huiuscemodi verbo, id est substantivo, 7proferam bonum vel commodum vel utile vel aliud 8huiuscemodi casuale, non ipsius verbi qualitatem, sed illius rei 9in qua fit actus verbi significo, ut, si dicam bonum lego, 10necesse est vel carmen vel opus vel tale aliquid intellegi. 11Nemo enim dicit bonum est lego quomodo bonum est 12legere 213Nominativis quoque adiectivorum et obliquis eorum 14pulcherrima figura coniungitur infinitum, ut fortis bellare; 15prudens intellegere; sapiens providere; peritus docere et 16similia Horatius in I carminum: et celerem sequi / Aiacem, 17id est celerem ad sequendum; sic et similia. 45118Illud etiam in hoc modo contemplandum, quod verbis 19praeceptivis, quibus dativi adiunguntur, possumus et accusativos 20copulare infinitis consequentibus, ut iubeo tibi currere et 21iubeo te currere; impero tibi proficisci et impero te proficisci; 22praecipio tibi legere et praecipio te legere; sic et similia.