Prisc. ars

Prisc. ars 18, 58, 2 - 18, 63, 3

5824Hanc autem constructionem 5servant etiam reciprocationes, id est sui passiones, ut amari a 6memet ipso debeo; vituperari a tete ipso debes et similia. 7Possumus tamen et impersonale simili modo proferentes 8dicere amari a me vis pro amare me vis, de quibus iam 9diximus. 5919Sed hoc quoque interest, quod infinitum impersonale 10in infinitum resolvitur activum: amari a me volo pro amare 11volo, quomodo ambulari a me volo pro ambulare volo; sin 12in significatione passiva proferantur, necesse est etiam accusativum 13subaudiri, ut amaria me volo illum. 214Hoc quoque sciendum, quod impersonalia quae accusativo 15simul casui et genetivo copulantur, ut pudet me tui, similiter 16paenitet, taedet, miseret, accusativo quidem significant personam 17in qua fit passio, genetivo vero illam ex qua fit. 60117Nec est 18mira huiuscemodi ordinatio, cum in eosdem casus resolvitur: 19est enim pudet | me tui: pudor me habet tui; taedet me tui: 20taedium me habet tui; paenitet me tui: paenitentia me habet 21tui; miseret me tui: miseratio me habet tui. 222Infinita vero verbi sui constructionem ad casus servant, ut 23misereor tui, misereri tui volo; noceo tibi, nocere tibi volo; 24accuso te, accusare te volo; potior illa re et illius rei et illam 25rem, potiri illa et illius et illam rem volo. 61126Similiter eisdem casibus adiunguntur participialia vel supina, 27quae vim infinitivorum habent quae cum articulis construuntur 18, 1apud Graecos: miserendi tui causa facio, miserendo tui moveor, 18, 2miserendum tui est, miseritum tui venio, miseritu tui doleo; 18, 3nocendi tibi causa facio, nocendo tibi proficio, nocendum tibi 18, 4est, nocitum tibi propero, nocitu tibi gaudet pro in nocendo 18, 5tibi. Similiter alia: dignandi praemio, dignando praemio, 6dignandum praemio, dignatum praemio, dignatu praemio. 627Sciendum tamen quod praepositiones frequenter ante supra 8dicta in -dum vel in -do desinentia ponuntur: ex quo magis 9nomina esse ostenduntur, nisi quod in metro in -o terminatio 10more verborum etiam corripitur, ut Iuvenalis in I: plurimus hic 11aeger moritur vigilando, sed illum / languorem peperit cibus 12imperfectus et haerens / ardenti stomacho; Alfius Avitus in II 13excellentium: spatiando paulatim trahit (est enim dimetrus 14iambicus); de quibus plura diximus de verbo tractantes. 6315Illa quoque nomina in -dus desinentia verbialia frequentissime 16et maxime in obliquis casibus pro infinitis accipiuntur 17cum articulis apud Graecos copulatis. Sed hoc intersunt 18gerundiis quod genera et casus et numeros nominum quibus 19coniunguntur servant Cicero in I invectivarum: nihil hic 1munitissimus habendi senatus locus. 21Similiter dicimus 2legendi Vergilii causa vigilo, legendo Vergilio vigilo, legendum 3Vergilium puto vel ad legendum Vergilium venio, in 4legendo Vergilio laboro; feminino similiter genere celebrandae 5virtutis gratia scribo, et pluraliter invocandarum Musarum 6gratia scribo. 36Gerundia vero eisdem terminationibus et 7genera diversa et casus verbo suo congruos tantum et utrosque 8numeros sibi coniungunt, ut legendi Vergilium et 9Musam et Musas; similiter legendo Vergilium et legendo 10Musas; et legendum est mihi Vergilium et Musas.

Critical apparatus

a tete ω: a temet E; a te et P; a te L Q R e corr. D Z edd.proferantur] proferuntur ψetiam] iam ψcasui et genetivo] et genetivo casui ψmiseret] om. ψpaenitet me tui: paenitentia me habet tui; miseret me tui] om. ψ s. l. add. Zparticipialia] participalia corr. L O P cod. C; participialia cod. AB Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 16; participia E J M; cf. 18, 18, 1 infinitivorum F I P U X Z e corr. R T: infinitorum cett. Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 17miseritum] misertum L Q U e corr. F O Z frg. Bern.2 codd. AB; miseritum C Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 18; meseritum R; vd. 18, 37, 2; 18, 54, 2 et infra ad miseritu miseritu] misertu L Q U e corr. O Z frg. Bern.2 cod. B misertum A. miseritu C Alcuin. exc. Prisc. 2, 9, 19; miseritu(m) E; miseriti corr. Jut Iuvenalis in I: ‘plurimus hic aeger moritur vigilando, sed illum / languorem peperit cibus imperfectus et haerens / ardenti stomacho’; Alfius Avitus in II excellentium: ‘spatiando paulatim trahit’ (est enim dimetrus iambicus); de quibus plura diximus de verbo tractantes suppl. al. m. Z: om. ψ; Afius corr. in Alfius L; alphius F U X Y in mg. Z post. corr. R; Alpius M; dimetrum iambicum L O Q; dimetru(m) iambicu(m) Zverbialia E I P Q R X Y Z ante corr. J L T frg. Bern.2 Alcuin. exc. Prisc. 2, 12, 18: verbalia D F M O U W post. corr. J L T post corr. frg. Bern.2in I invectivarum] iniectivarum P; invectivarum .i. s. l. Zvel] habent codd. respuit Hertzgenere] om. α χet] om. α χMusas] legendum est mihi musas P; legendum est mihi chartas Z; vd. praef. p. XIX

Quotation layer

Alf. Avit. carm. frg. 2, 5 Prisc. ars --- 8, 44, 3 et 8, 71, 3 Iuv. 3, 232-234 illum] ipsum Iuv. 3, 232 (sed illum var. l.)

Cic. Catil. 1, 1 Prisc. ars 8, 45, 4; cf. 8, 46, 3 et 8, 70, 2