Prisc. ars

Prisc. ars 18, 64, 1 - 18, 69, 3

64111Omnia verba transitiva vel genetivo vel dativo vel accusativo 12vel ablativo adiunguntur, ut egeo tui, insidior tibi, metuo te, 13fruor illa re. Ergo si coniungantur duo verba, quorum alterum 14sit infinitum, eosdem casus asciscentia, fit dubitatio, ut misereri 15tui eget animus mei: cum enim utrumque verbum 16genetivo soleat iungi, dubium est cuius animus misereatur vel 17egeat. 6517Similiter per dativos, male dicere tibi placet mihi, et per 18accusativos, cupio te vincere me, et per ablativos, dignor gloria 19potiri laude: dubium est enim, cum utrique casus similes sint 20et utrique verbo congrue possint aptari, quis cui reddatur. Et 21aptius quidem est priori casui prius sociari verbum. 221Sed 22auctores frequentissime hyperbatis, id est transitionibus, 23utuntur, ut: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse; est enim 18, 1ordo aio Romanos vincere posse te, Aeacida, id est quod 18, 2Romani te possunt vincere, quod et naturaliter passiones 18, 3secundae sunt actionum et actio in Romanis, passio vero in | 18, 4Pyrrho signifcatur. 318, 4Sed aptissimum maxime fuit responso 18, 5etiam in confusione ordinis propriam oraculi obliquitatem 6servare; quamvis et apud omnes auctores huiuscemodi figura 7latissime pateat. 6618Omnibus modis aliis potest infinitum coniungi verbum, ut 9studeo legere, stude legere, utinam studerem legere, cum 10studeam legere, et infinitum infinito, ut video filium studere 11legere; participiis quoque: studens legere, participialibus 12etiam vel supinis, ut causa spectandi currere equos ascendo 13circum, spectando currere equos delector, spectandum est 14currere equos, spectatum currere equos eo, iocundum est 15spectatu currere equos. 6715Et nominibus tamen pulchra sociatur 16figura idem infinitum: bonus iudicare, fortis bellare, prudens 17intellegere, iustus disceptare Vergilius in bucolico: cur non, 18Mopse, boni quoniam convenimus ambo, / tu calamos inflare 19leves, ego dicere versus? 681DE INDICATIVIS 2Indicativus, quia essentiam plerumque ipsius rei significat, 3hoc nomine nuncupatur. Ideo autem diximus plerumque quia 4invenitur saepissime etiam dubitativus vel interrogativus, ut 5Terentius in Phormione: sic sum: si placeo, utere; ut Vergilius 6in III: pro quo si sceleris tanta est iniuria nostri; in eodem: 7Hectoris Andromache, Pyrrhin conubia servas?; idem in 8eodem: verane te facies, verus mihi nuntius affers, / | nate dea? 9Vivisne, aut, si lux alma recessit, / Hector ubi est? 699Itaque 10oportune aptatur adverbiis vel coniunctionibus affirmativis vel 11causalibus, quae substantiam vel essentiam rei comprobant, vel 12abnegativis, quae eam abnuunt, ut Vergilius in III: vivo 13equidem vitamque extrema per omnia duco; Sallustius in 14Catilinario: verum enimvero is demum mihi vivere ac frui 15anima videtur. 215Et per abnegationem Vergilius in II Aeneidos: 16non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae / culpatusve Paris, 17divum inclementia, divum, / has evertit opes. 317Et inveniuntur 18quidem etiam cum aliis modis supra dicta adverbia vel 19coniunctiones, frequentius tamen indicativo sociantur.

Critical apparatus

egeo tui ψ E F J M U X Y ege[.] tui frg. Bern.2: ego tui I corr. R T W; misereor ego tui corr. in m. egeo. t. D; ego tui misereor corr. O; ego misereor tui L Q; ego miserior tui Lsimiles] similis corr. Z; simile corr. D Pquidem est] est quidem ψ; om. M T; fort. quidem tantum scribendum Roselliniest enim ] et est ψ aio] aio ~ posse iam suppl. docti aevi Carol.; aio ~ posse Z; aio ~ posse M Krehl; Aio posse romanos vincere D W; vd. rasuram 20-25 litt. in vd. obli( )quitatem infra 18, 65, 3 O; possis aliter Romanos posse vincere add. id est] om. ψquoque] coniungitur vel χ α iterum add. post supinis O; coniungitur suppl. al. m. Z; coniunguntur E corr. in coniungitur Qcircum spectando post. corr. F T vd. quae in mg. adn.: Circum, id est theatrum: hinc circenses ludi dicuntur, qui in circo, id est theatro, fiebant) J: om. P; circumspectando codd. Alcuin. exc. Prisc. 2, 14, 8 edd.quia] qui L Pin III] om. ψ suppl. s. l. al. m. in III ae (?) Zconubia] convivia ψservas] hic des. f. 2v frg. Bern.2in II Aeneidos] om. ψ suppl. in mg. al. m. Z

Quotation layer

Enn. ann. 167 Skutsch Cic. div. 2, 116 Quint. inst. 7, 9, 6 Vir. ill. 35, 2 Amm. 23, 5, 9 Char. 357, 27-358, 2 Diom. GL I 450, 3 Isid. orig. 1, 34, 13 Iul. Tol. ars 2, 16, 11 p. 189, 57-61

Verg. ecl. 5, 1-2 Serv. auct. ecl. 5, 2 cf. Prisc. ars 17, 149, 1 et 18, 268, 1

Ter. Phorm. 68, 1 Prisc. ars 18, 82, 3 et 18, 85, 2 Verg. Aen. 3, 604Verg. Aen. 3, 319 cf. Prisc. ars 16, 12, 4 cf. Sedul. Scot. in Don. mai. 285, 97-98 Verg. Aen. 3, 310-312

Sall. Catil. 2, 9 ac] atque
Prisc. ars 16, 13, 5 et 18, 172, 3
Verg. Aen. 3, 315

Verg. Aen. 2, 601-603 Cledon. 89, 17 Prisc. ars 15, 2, 4 et 15, 2, 6