Prisc. ars

Prisc. ars 18, 69, 4 - 18, 73, 3

69420Iste autem modus est oportunus ad planam rerum expositionem, 21ut Vergilius in II Aeneidos: fuimus Troes, fuit Ilium et 18, 1ingens / gloria Dardanidum, ferus omnia Iuppiter Argos / 18, 2transtulit, incensa Danai dominantur in urbe; unde hoc modo 18, 3frequentissime utuntur historici. 518, 4Cuicumque autem casui indicativi iungantur, necesse est 18, 5ceteros quoque modos coniungi, de quo postea dicetur. 7016DE IMPERATIVIS 7Imperativa primas personas singulares non habent, quia 8nemo sibi ipse potest imperare, nisi fIgurate quasi ad alium 9loquens in secunda persona se ipsum proferat, ut Iuvenalis in I: 10tecum prius ergo voluta / haec, anime, ante tubas; et Terentius 11in adelphis: edepol, Syrisce, te curasti molliter. 211Pluralis 12vero numerus apud nos habet omnes personas, potest enim per 13connumerationem aliquis sese illis quibus imperat adiungere, 14ut dux suos iubens milites committere proelium: pugnemus, 15confligamus. 71115Graeci tamen ea ποθετικά nominant, id est hortativa, 16dicentes quod quasi ad similes et socios huiuscemodi verba 17solent dici, imperativa vero ad subiectos ab eminentioribus; 218quod minime est verum, cum etiam ad deos frequentissime 19imperativo modo in supplicationibus et invocationibus utimur, 1et ad reges quoque et imperatores, ut Musa, mihi causas 2memora et pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete. 3Ergo multo aptius est eo uti ad pares, cum ad excellentiores 4tam in frequenti est usu. 7214Et sciendum quod ad secundam personam 5sermo dirigitur imperantis, cuicumque imperat personae. 6Nam qui dicit pugnemus fortiter, o commilitones, cum 7vocativo utitur, ad secundam loquitur personam; nam connumerando 8sese eis, cum sit usus voce primae personae pluralis, 9ostendit paratissimum se quoque esse ad idem quod illis imperat, 10et qui dicit pugnet exercitus imperat ut, internuntia 11secunda persona, efficiatur per tertiam quod imperat. 7312Est tamen quando significantiae causa imperativis adiungunt 13subiunctiva: vigila ut legas, id est diligenter legendo 14vigila Cicero in III invectivarum: cura ut vir sis; Terentius 15in Andria:fac ut ad me venias. 216Eia et age adverbia hortativa aptissime imperativo 17coniunguntur Vergilius in IIII Aeneidos: eia age rumpe 18moras, varium et mutabile semper / femina; idem in VI: nunc 1age, Dardaniam prolem quae deinde sequetur / gloria, qui 2maneant Itala de gente nepotes, / expediam dictis et te tua 3facta docebo: deest enim veni vel audi. 34Etiam si secum ipse loquens et sese hortans aliquis hoc 5utatur figurate, quasi ad secundam loquitur personam.

Critical apparatus

planam] plenam ψ corr. s. l. Z M post. corr. Fin II Aeneidos] om. ψ suppl. in mg. al. m. Zdominantur] dominante ψ (ur) scr. s. l. al. m. Ziungantur] iunguntur ψ codd. A et B post. corr.; -atur B ante corr., -antur C Alcuin. exc. Prisc. 2, 15, 57ipse] ipsi D O U ut vid. W post. corr. J codd. AB; ipse C Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 11Iuvenalis in I] terentius ψ Iuvenal(is) s. l. al. m. Zanime corr. in animo E L P post. corr. T: animae F I Q T U corr. in anima ut vid. W X Z; anim(a)e D J M O R YTerentius ] Item ψiubens milites] milites iubens α χproelium] aptissime dicit α χ; aptissime dicit Zdici] iungi ψinvocationibus] om. ψ suppl. s. l. al. m. Zet ω Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 21 van Putschen: ut Krehl Hertzad reges quoque et imperatores] imperatores adgregesque P; imperatores ad regesque ad ante imperatores s. l. add. al. m. Z‘Musa, mihi causas memora’] inclina d(omi)ne aure (sic) tuam ad me vd. Rosellini 2023, praef. p. XIX Z; causa P‘pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete’] d(omi)ne exaudi orationem meam vd. Rosellini 2023, praef. p. XIX Z; heliana Pimperat] ad efficiendum vel χ (ad del. W) α; efficiendum D M O Q Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 29ut] om. ψ suppl. al. m. ante efficiatur Zadiungunt D E F J O P Q R T U W X Y codd. ABC Alcuin. exc. Prisc. 2, 16, 32: adiungunt(ur) L M post corr. D post. corr. Y; adiunguntur corr. in adiungunt al. m. Z; adiungit(ur) corr. in adiungunt(ur) ICicero in III invectivarum] et ψ suppl. s. l. al. m. Zin Andria] om. ψ suppl. s. l. al. m. ZVergilius in IIII Aeneidos] ut vergilius ψfemina] om. ψ suppl. s. l. al. m. ZVI] om. ψsequetur] sequatur Q post. corr. J Verg. Aen. 6, 756-757facta] fata D F I O U W X Y Verg. Aen. 6, 759

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 325-327 Dardanidum] Teucrorum

Iuv. 1, 168-169 anime] animo Iuv. 1, 168-169 (sed anime pars codd.)
Ter. Ad. 763 Prisc. ars 13, 24, 3

Verg. Aen. 1, 8 Alcuin. gramm. 876D-877A Prisc. ars 8, 67, 4; 8, 103, 1 et 18, 49, 2 Verg. Aen. 7, 641 vel 10, 163

Cic. Catil. 3, 12Ter. Andr. 712 fac ut ad me venias] huc face ad me ut venias CP

Verg. Aen. 4, 569-570 eia] heia
Sacerd. 1, 9, 2 Char. 248, 25 Cledon. 90, 3-4 Iul. Tol. ars 1, 4, 26 p. 82, 85-88
Verg. Aen. 756-757 et 759 sequetur] sequatur
facta] fata