Ps. Aug. reg. 3, 55 - 4, 2
355Modo coniunctivo tempore praesenti ‘cum curratur a
me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’; praeterito imperfecto
‘cum curreretur a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’; praeterito
perfecto ‘cum cursum sit a me a te ab illo a nobis a vobis ab
25illis’; praeterito plusquamperfecto ‘cum cursum esset vel fuisset
a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’; futuro ‘cum curretur a
me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’ et alio futuro ‘cum cursum
erit vel fuerit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’.
56Modo infinito ‹tempore praesenti› ‘curri debet a me a
te ab illo a nobis a vobis ab illis’; praeterito tempore ‘cursum
esse debuit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis’; tempore
futuro ‘cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab
5illis’.
57Sunt et alia verba, quae inchoativa dicuntur. Haec subita
affectione nascuntur et exeunt in ‘sco’ syllabam, ut ‹ab› ‘ardeo’
‘ardesco’, a ‘caleo’ ‘calesco’, | a ‘candeo’ ‘candesco’, a ‘labo’ ‘labasco’,
a ‘tepeo’ ‘tepesco’, a ‘ferveo’ ‘fervesco’, a ‘vireo’ ‘viresco’, ab
10‘algeo’ ‘algesco’, a ‘dormio’ ‘dormisco’ et talia.
58Haec omnia praeteritum tempus non habent nec putes
‘fervi’ et ‘calui’ facere: non ‘calesco’ vel ‘fervesco’ ‘calui’ fecit vel
‘fervi’, sed a ‘ferveo’ ‘fervi’, a ‘caleo’ calui’; nam ‘calescui’, ‘fervescui’
et ‘virescui’ Latina non sunt. Et ideo inchoativa dicuntur
15perfectum tempus non habere, quia quae inchoamus adhuc
perfecta non sunt.
59Et omnia quae dixi in ‘sco’ exire semper neutralia sunt
nec accipiunt ‘r’ litteram. Et ideo ammonui esse neutralia, ne te
perturbet esse quaedam verba in ‘scor’ exeuntia et tamen admittere
20praeteritum tempus, ut ‘obliviscor oblitus sum’, ‘pacis
cor pactus sum’, ‘adipiscor adeptus sum’: et iam haec, dum neutralia
non sunt, nec inchoativa sunt, in quibus diximus praeterita
tempora cessare.
60Sunt alia, quae ‘frequentativa’ dicuntur, quibus aliquid
frequentius factum significatur, ut a ‘dicto’ ‘dictito’, a ‘lego’ ‘lectito’,
a ‘scribo’ ‘scriptito’, a ‘clamo’ ‘clamito’, a ‘cio’ ‘cito’, quod
significat ‘frequenter voco’, unde nunc ‘aliquos voce praeconis
5citatos’ dicimus, id est ‘frequenter vocatos’, et alia.
61Sunt et alia perparva, quae desiderativa dicuntur, ut ‘esurio’,
id est ‘edere desidero’, ‘parturio’, id est ‘parere desidero’, et,
ut dictum est a Cicerone de philosophis, ‘morturiunt’, ‹id est›
‘mori desiderant’. Sed haec, ut dixi, parva sunt, quae in sonum
10Latinitatis introducta sunt. |
DE PARTICIPIIS
41Haec pars orationis et a verbo accipit partem et a nomine.
Nam inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in
praesenti tempore in ‘ens’ et in ‘ans’ syllabas, ut ‘legens’, ‘amans’,
15futuro tempore in ‘rus’, ut ‘legens lecturus’, ‘amans amaturus’, in
praeterito ‘lectus’, ‘amatus’, futuro a significatione passiva ‘legendus’,
‘amandus’. Vides hanc partem orationis ire per tempora:
omnia haec a verbo mutuatur (nam verbo conveniunt tempora).
Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur
(nam declinatio casualis ad nomen pertinet), ut ‘hic legens’,
‘huius legentis’, ‘huic legenti’, ‘hunc legentem’, ‘o legens’, ‘ab
hoc legente’. Ergo, quod haec pars orationis vel per tempora vel
per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis,
5partem verbi.
2Non laboriosa pars haec est orationis, sed intellectu facilis.
Nam praesenti tempore exit in ‘ans’ et in ‘ens’, ut ‘amans’, ‘legens’,
futuro ab agendi significatione in ‘rus’, ut ‘amaturus’, ‘lecturus’,
a patiendi significatione in ‘tus’ et in ‘dus’, ut ‘amatus’,
10‘lectus’, ‘amandus’, ‘legendus’. Sane ipsum praeteritum tempus
tribus syllabis terminatur, in ‘tus’, ut ‘scriptus’, ‘lectus’, in ‘sus’, ut
‘occisus’, ‘visus’, in ‘xus’, ut ‘fixus’; plus non invenies. Ergo, ut
diximus, praesens tempus in ‘ans’ et in ‘ens’, futurum in ‘rus’,
praeteritum in ‘tus’, ‘sus’, ‘xus’, futurum ‹a passiva significatione›
15semper in ‘dus’.
Critical apparatus
curreretur O ς: consensus edd. UKAGRH: curretur α: consensus codd. βFet alio O: om. α: consensus codd. βFfuturo cum cursum erit vel fuerit a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis β: consensus codd. EV O: om. F Keiltempore futuro cursum iri debet a me a te ab illo a nobis a vobis ab illis α: consensus codd. βF: om. O; cursum iri E ς: consensus edd. UKAGRH; cum cursum ire V; cursum esse Fa ‘caleo’] a caleo O; caleo α: consensus codd. βFa candeo O: candeo α: consensus codd. βFa labo O: labo V; labeo Flabasco ς: consensus edd. UKAGRH: labesco ω: consensus codd. Oαdormio α: consensus codd. βF: dormeo Odormisco ς: consensus edd. UKAGRH: dormesco ω: consensus codd. Oαtalia O: alia α: consensus codd. βFtempus β: consensus codd. EV O: om. F Keilnec putes O: nec potest β: consensus codd. EV; nam potest F Keilet calui facere non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi α: consensus codd. βF: om. O; verbi et calui β: consensus codd. EV; fervescui O; calui et fervi ς: consensus edd. UKAGRH Keil; et non calesco F Keilferveo fervi α: consensus codd. βF: ferveo fervui Ovirescui α: consensus codd. βF: vilescui Operfectum ω: consensus codd. Oα: praeteritum ς: consensus edd. UKAGRH Keilomnia O H: omnia haec α: consensus codd. βFammonui esse F: ammonuisse β: consensus codd. EV; ammoui esse Ohaec dum ω: consensus codd. Oα: necdum Keil; fort. recte Martorellinon O: om. α: consensus codd. βFnec inchoativa sunt O: om. α: consensus codd. βFalia quae α: consensus codd. βF: aliquae Ofrequentativa E P ς: consensus edd. UKAGRH: frequentativia V; frequentiva F Odictito E F O P: dictato Vcito O ς: consensus edd. UKAGRH: cicito β: consensus codd. EV; citito Fvoco β: consensus codd. EV O: vocato Fdicimus α: consensus codd. βF: om. Ovocatos pc V E O ς: consensus edd. UKAGRH: vocatus ac V; vacatos Fet alia α: consensus codd. βF: om. O; an talia? Martorellisunt et alia β: consensus codd. EV O: sunt alia F Keilperparva F: proparva β: consensus codd. EV; preparva O; perpauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilid est O: om. α: consensus codd. βFmorturiunt β: consensus codd. EV O Keil: mortui sunt F; morituriunt R Hparva ω: consensus codd. Oα: pauca ς: consensus edd. UKAGRH Keilde participiis ω: consensus codd. Oα: caput de participiis post caput item de adverbio transp. α Martorelli; de participio H K Keilnam inde β: consensus codd. EV O: nam deinde F; namque inde ς: consensus edd. UKAGRH Keilhaec pars H: pars huius ω: consensus codd. Oα; pars haec Rfuturo a significatione passiva β: consensus codd. EV O: om. F; futuro ς: consensus edd. UKAGRH Keillegendus amandus α: consensus codd. βF: legendus et amandus Oire Keil: esse β: consensus codd. EV ς: consensus edd. UKAGRH; om. F; isse Omutuatur O ς: consensus edd. UKAGRH: mutatur β: consensus codd. EV; mutantur Fmutuatur E O ς: consensus edd. UKAGRH: mutatur V Fhaec O: om. α: consensus codd. βFintellectu α: consensus codd. βF: intellectus Opraesenti tempore O Keil: praesenti temporis β: consensus codd. EV; praesentis temporis Ffuturo α: consensus codd. βF: a futuro Out ς: consensus edd. UKAGRH: om. ω: consensus codd. Oαin dus α: consensus codd. βF: dus Olectus amandus O: om. α: consensus codd. βFinvenies E F P: inveniens V; invenis Opraesens tempus O: om. β: consensus codd. EV; praesens Fin ans et in ens O: it ens et in ans α: consensus codd. βFin tus sus xus O: in tus in xus β: consensus codd. EV; in tus F Keilfuturum α: consensus codd. βF: futurum futurum Osemper ω: consensus codd. Oα: tempus H Keil