Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 10, 1 - 10, 4

10110, 2Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad 10, 3compendium sufficient aut occupati aut neglegentis. Sane quod 10, 4omisimus in tractatu nominis reddimus. 210, 5Scire enim debemus nomina numerorum a quattuor 6usque ad centum aptota esse generis omnis, ut quattuor viri, 7feminae quattuor, quattuor mancipia. Sic per omnes casus 8quattuor dicimus, ut puta virorum quattuor, mulierum quattuor, 9mancipiorum quattuor; sic dat. viris quattuor, feminis 10quattuor, mancipiis quattuor; sic acc. viros quattuor, feminas 11quattuor, mancipia quattuor; sic voc. o viri quattuor, o feminae 12quattuor, o mancipia quattuor; sic abl. a viris quattuor, a feminis 13quattuor, a mancipiis quattuor. Sed ideo dixi a quattuor 14aptota esse usque ad centum, quia duo declinantur duorum, 15duobus, duos vel duo, o duo, a duobus. Sic tres declinantur et 16currunt per casus: hi et hae tres, horum et harum trium, his 17tribus, hos et has tres, o tres, ab his tribus, a genere neutro haec 18tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus. 319Ex hac ergo forma intellegimus quo modo declinemus 20hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir; sic triumvir, 21trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Iam a 22quattuor, ubi indeclinabile est, quattuorvir dicimus vel quinquevir 23vel sexvir, unde Lucanus 1septemvirque epulis festus 2pro genitivo posuit septem. 43A ducentis usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, 4ut hi ducenti et hae ducentae, neutro ducenta. 5Mille indeclinabile est.