Ars Ambian. rec. A

Ars Ambian. rec. A 1, 1 - 1, 10

Partes orationis quot sunt? Octo. Quae? Nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium, coniuctio, praepossitio, interiectio. 5Quomodo definitur nomen? Ita Donatus dicit: nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie commoniterue significans. Quot sunt accidentia nominis? VI, ut Donatus dicit: nomina accidunt VI, qualitas, conparatio, genus, numerus, 10figura, casus. Qualitas nominum in quo est? Bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur, ut Roma, Tiberis, aut multorum et appellatiuum, ut urbs, ciuitas, flumen. Quot sunt conparationis gradus? III, ut Donatus dicit: 15conparationis gradus sunt III, positiuus, ut doctus; conparatiuus, ut doctior; superlatiuus, ut doctissimus. Conparatiuus cui casui seruit? Ablatiuo utriusque numeri, ut Hector fortior Diomede uel audatior troianis fuit Superlatiuus gradus cui casui seruit? Genetiuo tantum plurali: dicimus enim sapientissimus 20scribarum et doctissimus poetarum. Vtrum inueniuntur quaedam nomina qualitatis et quantitatis quae difficiunt in aliquibus conparationis gradibus? Inueniuntur etiam, ut est mediocris: mediocrior enim et mediocrissimus dici non possunt. Aliquotiens possitiuus et conparatiuus, ut senex senior; nam 25senissimus non inuenitur. Aliquotiens possitiuus et superlatiuus, ut pius piissimus: nam pior dici non potest. Quae nomina conparantur? Apellatiua, dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia. Genera nominum quot sunt? IIII. Quae? Masculinum, 30ut hic magister; femininum, ut haec ecclesia; neutrum, ut hoc ieiunium; commune duorum generum, ut hic et haec sacerdos; commune trium generum, ut hic et haec et hoc felix. Epicenon, id est promiscuum, ut passer, aquila. Numeri nominum quot sunt? II, singularis, ut hic 35magister; pluralis, ut hi magistri. Figurae nominum quot sunt? Duae. Simplex, ut potens, doctus; conposita, ut inpotens, indoctus. Quibus modis nomina componuntur? IIII: ex duobus integris,ut suburbanus;ex duobus corruptis, ut efficax; ex integro et corrupto, ut insipiens;| ex 40corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex pluribus ut inexpugnabilis, inperterritus. Casus nominum quot sunt? VI: nominatiuus, genetiuus, datiuus, accusatius, uocatiuus, ablatiuus; per hos omnium generum nomina, pronomina, participia declinantur. 45Quot sunt declinationes nominum? V prima, II, III, IIII, V ut Priscianus dicit: Omnia nomina, quibus latina utitur eloquentia, V declinationibus flectuntur, quae ordinem acceperunt ab ordine uocalium formantium genetiuos.

Quotation layer

Don. min. 585, 7-8; Don. mai. 614, 2-3

Don. min. 585, 8-9; Don. mai. 614, 3-4

Don. min. 585, 12-13; Don. mai. 617, 10-12

Prisc. inst. 5, 3-5

Linguistic layer

Critical apparatus

quot corr. Giammona: quomodo Aetiam A1: gratia AAliquotiens A: fort. aliquoties A1commune duorum generum scripsit Giammona: commune IIduorum generum A1; commune IIduorum generum commune III generum Aepicenon scripsit Giammona: HPICHnon (cf. erisenon l. 30 G) Anominatiuus A1: nomitiuus Agenetiuos corr. Giammona: genetiuus A