Ars Ambian. rec. A 2, 1 - 2, 10
21‹Incipit prima declinatio›
2, 50Quomodo intelleguntur nomina primae declinationis
in ultimis syllabis? Nominatiuus et uocatiuus singulares in ‘‑a’
et accusatiuus in ‘‑am’ breues sunt; genetiuus et datiuus in ‘‑ae’
diptongon longi sunt; ablatiuus in ‘‑a’ longus est; nominatiuus
et uocatiuus plurales in ‘‑ae’ diptongon longi sunt; genetiuus
55in ‘‑rum’ breuis est; accusatiuus in ‘‑as’ et datiuus et ablatius in
‘‑[h]is’ longi sunt; quando uero in ‘‑bus’ exeunt differentiae causa,
ut ‘filiabus’, ‹‘‑bus’› breuis est.
2Nominatiuus grecus in ‘‑as’ aut in ‘‑es’, ut ‘Enias, An‹c›hises’,
longus est, et in ceteris cassibus singularis longi sunt, nisi
60accusatiuo: ipse enim breuis est; uocatiuus in grecis nominibus
aliquando corripitur, aliquando producitur appud poetas.
Genetiuus primae declinationis aliquando in ‘‑as’ inuenitur, ut
‘esca escas, familia familias, Maia Maias’. Aliquando in ‘‑ai’,ut ‘aulai,
pictai, terrai’ et alia. Accusatiuus in grecis nominibus aliquando
65in ‘an’, ut ‘hunc Enian’, apud poetas.
3Prima igitur declinatio habet litteras terminales duas,
‘‑a’ et ‘‑s’; terminationes uero tres, ‘‑a, ‑as, ‑es’ producta, ut ‘poeta,
Aeneas, Anchises’. Alii addunt ‘‑am’ in hebreicis nominibus,
ut ‘Adam, Abraham’.
470In prima declinatione masculina propria greca in ‘‑a’
‹in›ueniuntur, ut ‘Iugartha’; appellatiua greca masculina, ut ‘hic
citharista’; propria feminina greca, ut ‘haec Deana’; appellatiua, ut
‘haec syllaba’; propria latina masculina, ut ‘hic Catilena’; appellatiua,
ut ‘hic scriba’; feminina propria, ut ‘‹haec› Gaia’; appellatiua latina
75feminina, ut ‘haec scriptura’ et alia innumerabilia; communia
duorum generum, ut ‘hic’ et ‘haec conuiua’ et alia multa; trium
generum II tantum, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc aduena’ et ‘nequa’: sed
‘nequa’ indeclinabile est; et promiscua, ut ‘haec aquila’; alii dicunt
neutra greca in ‘‑a’, ut ‘hoc Pascha, hoc manna’, quae alii ebraica et
80feminini generi esse dicunt; et alii ‘hoc Toria’ et ‘hoc Eliria’, quia
secundum Seregium masculina sunt et nomina[m] fluminum.
5Et omnia nomina sicut dicit Priscianus seu greca seu
latina, seu masculina uel feminina, seu commonia| et participia
feminina in ‘‑a’ dessinentia primae sunt declinationis, exceptis
85paucis femininis quae in secunda declinatione declina‹n›tur
pronominis; ut sunt ista nouem nomina: ‘‹una›, ulla, nulla, sola,
tota, alia, altera, utra, neutra’: in ‘‑us’ enim faciunt genetiuum.
6Neutra omnia in ‘‑a’, ut ‘hoc dogma’, tertiae sunt declinationis.
Literarum enim nomina indeclinabilia et neutra sunt
90semper, ut ‘hoc alpha, hoc beta, hoc a’.
7In ‘‑as’ et in ‘‑es’ propria greca sunt in hac declinatione
tantum, ut ‘Aeneas’; hebraicum, ut ‘Isaias’; in ‘‑es’, ut ‘Anchises’;
patrinomica, ut ‘Atrides’ et alia multa.
8Et ita declinantur masculina greca in ‘‑a’, ut ‘hic citharista’;
95‘huius citharistae; citharistae’, et reliqua; pluraliter: ‘hi citharistae’
et reliqua. Et ita declinantur omnia masculina greca, ut ‘poeta,
propheta, proreta, anathleta, agonatheta, anchorita, heremita, euangelista’,
Propria greca masculina, ut ‘Iugartha’; et non habe‹n›t pluralem
numerum quia propria sunt.
9100Appellatiua feminina greca, ut ‘haec syllaba’; et sic
declinatur ‘ecclesia’.
Propria feminina greca, ut ‘haec Deana, Minerua, Helena,
Cassandra, Filomella’.
10Appellatiua masculina latina,ut ‘hic scriba, huius scribae’ et
105reliqua. Et ita declinantur ‘pincerna, auriga, nauta, agricola, deacola,
palestra, caelicola, auriga, acula, indegina, pirata’.
Propria latina masculina, ut ‘hic Sisenna, Perpenna, Catilena, Silla,
Nerua, Galua, Gallicula’.