Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 1-14 - 85-91

Audivi veterem virum vulgo dicere fabulam, quendam, qui ter Olympia vicisset, Iove praeside, 5postquam accedere lividum virtuti[s] senium videt, dum victor cluet omnium, maturasse resolvere legem pulveris et cibi, 10sed ne corpoream repens labem arcesseret otium, tale exercitii genus commentum sibi dixerat, quod solus gereret domi. 15Nervis mollibus invicem iunctis in teretem struem, ceu Parthus solet aut Scythes arcus cornibus extimis levem nectere lineam, 20tales assidue ligat dum sit funiculi modus aptus qui puteo foret. Haustos hinc igitur cados imis ab tenebris aquae 25tam filo tenui trahens quod stringi nequeat vola, nisus undique corporis | summos in digitos agit; angustoque tenaculo, 30donec lubrica sarcina tanti per spatium cavi in lucem superam exeat, alterna vice pollicum certat vincere ponderis 35in praeceps facilem fugam. Nil magnum gerere hunc putes et tantum in digitis opus; cunctis visceribus tamen occultus trepidat labor. 40Totum cernere, nec palam quo totum geritur queas: caecis flatibus intimi tenduntur laterum sinus, et poples tremit et genu, 45nec plantae stabiles manent. Nil immune relinquitur, et parva est via viribus. Mos certaminis et modus, sudor dum solitus cadat, 50nulla mole palaestrica. Sic nostrum senium quoque, quia iam dicere grandia maturum ingenium negat nec spirant animas fibrae, 55angustam studii viam et callem tenuem terit, tantum ne male desidi suescant ora silentio. Quid sit littera, quid duae, 60iunctae quid sibi syllabae, dumos inter et aspera, scruposis sequimur vadis. Fronte exile negotium et dignum pueris putes, 65adgressis labor arduus nec tractabile pondus est. At mens tenditur acrius | ne contenta sit obviis, rimantemve recondita 70subtiles fugiant notae, neu discretio falsa sit rerum tam gracili modo. Instat callida cautio, ne sermo ambiguum sonet, 75ne priscum nimis aut leve, vocum ne series hiet, neu compago fragosa sit, vel sit quod male luceat. Dum certo gradimur pede, 80ipsi ne[u] trepident pedes. Par examinis aestus est ceu sublimia disseras, par est iudicii mora; pompae gloria vilis est. 85Elementa rudes quae pueros docent magistri vocalia quaedam memorant, consona quaedam: haec reddere vocem quoniam valent seorsa nullumque sine illis potis est coire verbum, at consona quae sunt, nisi vocalibus aptes, 90pars dimidium vocis opus proferet ex se, pars muta soni comprimet ora molientum.