Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 1241-1257 - 1406-1420

Dactylus hinc etiam reddetur talis, ut illinc: quem mea carminibus meruisset fistula caprum, annuus exactis completur mensibus orbis. Nec non et mutas geminas componere possis, 1245Obba et Tucca velut, muris velut additur agger, Oppius advenit, comes est quoque Tettius illi. Uda igitur numquam praebebit subdita tempus? Praebebit verbo deprensa aut nomine eodem: replet cum dico, subiecta est uvida mutae; 1250Atlas ut Graeca, sic profero voce Latina. Uda secunda utinam nostra sic voce sederet! Exemplo sat erit qui dixit membra Pyracmon. Tertia tum cycnus. Sed quarta frequentior his est, nam mutis docui subiectam hanc omnibus esse: 1255Fabricium dixit, sacrum qui limite quadret, agricola et vepres, dixit saluere per utres. Tempora sic praebent udae, cum subiciuntur. Si pars sermonis perstat nec fine trochaei finitur, geminae praebebunt tempora mutae, 1260quae secum iungi possunt, ut diximus ante, siqua prior seu posterior correpta locatur (sermonis dixi, non hanc pedis esse priorem). Cum prior est, duplici exemplo contentus abito: et genus invisum et rapti, prior hic brevis est ra, 1265longa fit a geminis quas proxima syllaba praebet | eiusdem verbi: nam p sequitur simul et t. Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto: pro geminis duplicem recte subiungere possis. Sic reddunt longas, quod dudum posse negavi, 1270finitur quoniam pleno tunc sermo trochaeo, nunc sermo incolumis sibi vires ipse ministrat, vivida nec praesto est totiens tibi littera nota. At quotiens correpta sequens est syllaba, posse spondeum fieri, si syllaba tertia tales 1275substituat geminas, exempla tibi totidem do: efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto, hunc illa exceptum. Correptas cernimus ambas sermonum voces positas in parte sequenti, sed tamen has etiam reddet tibi syllaba longas 1280tertia, quae geminis constat subiecta sonoris, quia sermo ipse manet nulloque est fine recisus. Forsitan hunc aliquis verbosum dicere librum non dubitet; forsitan multo praestantior alter pauca reperta putet, cum plura invenerit ipse; 1285deses et impatiens nimis haec obscura putabit: pro captu lectoris habent sua fata libelli. Sed me iudicii non paenitet: haec bene vobis commisi, quibus est amor et prudentia iuxta, et labor in studiis semper celebratus inhaeret. 1290Vos sequar, in vestro satis est examine cautum. Haec ego cum scripsi, bis quinis mensibus aeger, pendebam ambiguum trutina sub iudice corpus, alternum nutans et neutro pondere sidens, nam neque mors avide nigros pandebat hiatus, 1295nec vitam forti retinebant stamine Parcae. Sic varios tam longa dies renovando dolores duxit ad hoc tempus semper sine fine minando. Cum potui tamen, obrepens incepta peregi, quo, vitae dubius, vel sic vixisse viderer. 1300Nulla vox humana constat absque septem litteris rite vocales vocavit quas magistra Graecia: quicquid audis praeter istas, pars soni, non vox erit. Quinque contenta est figuris Romuli Latinitas: τα et ω longas enim nos non habemus litteras, 1305nec breves semper vocamus his duas contrarias. Ceteras tres quae supersunt dichronas cognominant, corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent. Porro cunctas noster usus quinque vocales suas, corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, 1310utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis, in brevi sed tempus unum est, bina longae possident. Una vocalis iugata consonanti aut pluribus 1315syllabam reddat necesse est. Syllabam Graeci vocant ore quod simul profectae copulant unum sonum: vinculum nam signat ista congregale dictio. Et tamen vocalis una quando pars sermonis est, syllabam dici necesse est, cum sit una littera. 1320Cum brevis duas habebit adiacentes consonas, sive secum vel sequenti copulatas syllabae, singulae vel dividentur, longa fiet e brevi, non secus producta quam si temporis dupli foret. Nec minus longam probamus, una cum duplex erit, | 1325quia duarum consonantum vim suo praebet sono. Vel gemellis cum iugamus syllabam vocalibus, misceant sonum necesse est, iure distent temporum. A et e simul iugatae, sive cum illa singulae quinta quae vocalis est, longam creabunt syllabam. 1330I et u non hoc valebunt, sive praesint alteri vel sibi cum copulantur, quia prior fit consonans, illa quae remansit inde tempus unius tenet sive duplum, quale et omnis, quando producta est, habet. O cum e tantum iugatae longa semper syllaba est. 1335Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit, ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum. Sed prius nitar docere simplices quos nominant, una vis quod syllabarum est, quando binos scandimus. 1340Ergo cum duas videbis esse iunctas syllabas, effici pedem necesse est, sint breves ambae licet; una longa non valebit edere ex sese pedem, | ictibus quia fit duobus, non gemello tempore. Brevis utrimque sit licebit, bis feriri convenit, 1345parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit (ρσιν hanc Graeci vocarunt, alteram contra θέσιν): una porro bis feriri quando poterit syllaba? Temporum momenta sane lege certa dividunt, seu duas pes quisque iunget sive plures syllabas: 1350aut enim quantum est in ρσει, tantum erit tempus θέσει, altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit, sescuplo vel una vincet alterius singulum; quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum. Latius tractant magistri rhythmici vel musici: 1355nos viam metri studemus parte ab aliqua pandere, ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio, qua pedum natura poscet, satis habebo attingere. Nunc pedes accedo primos, quos vocant disyllabos. Primus ille est, iure primus, γεμών qui dictus est, 1360auctor et ductor melorum, qui duas breves habet. Ante enim breve est creatum, redditum longum dein, sicut unum numerus ante quam secundum prodidit. Ergo natura repertus iure princeps dicitur, ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri. 1365Δίβραχυν dixere Graeci, quod sit ambabus brevis; πυρρίχιος idem vocatur, quippe, et aptus pyrrhichae, tam cito motu recursat, quam breves hi sunt soni. Tertium detrecto nomen, lege nam metri vetor, παρίαμβον namque dicunt, si probatis κτασιν. 1370Ars vetat primae negare spatia bina syllabae, reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina, nequis erret, quando nomen aliud alibi invenerit, ac putet pigrum vel artis usque ad ista nescium. Huius exemplum videbis esse, cum dices honor. 1375Est huic adversus ille qui duas longas habet, syllabis compar priori, temporis duplum merens; qui, quod in templis canorus a sono vocis malae auribus libantis obstat et favet, spondeus est, | hunc sonabis sive reges sive cives dixeris. 1380Verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi: temporum mensura dispar, lex soni communis est. Qui brevem primam tenebit, deinde longam syllabam, erit iambus, pes virilis, acer et raptim citus. Nec minus currit trochaeus, lege versa temporum: 1385syllaba longus priore, parcior novissima; χόρ[ε]ιος idem nuncupatur a magistris plurimis. Terna rite partientur ambo vicibus tempora: ρσις unum possidebit, quando iambum partior, fiat alternum necesse est, cum trochaeum divides. 1390Vis iambum, dic parens, si vis trochaeum, Roma dic. Hactenus vicissitudo vertitur disyllabum, nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex. Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos: τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri, 1395ut pedes sibi recursant temporum adversi vice. Namque huic adversus ibit qui tribus longis patet: hunc molossum nominarunt, hunc et ππειον vocant. Temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur; quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito. 1400Forma talis est minoris, anima quando dicimus; hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor. Qui breves primas habebit atque longam tertiam, is erit νάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum (versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco), 1405huius exemplum tenebis quando populos nominas. Dactylum post hunc loquemur, nam priori adversus est: ordinis situ repugnans, temporum consors modo, nam breves longam sequuntur quando dico Romulus. Horum uterque tempus aequum librat arsi[m] cum thesi. 1410Cum duas longas sequetur una brevior syllaba, pes erit βακχεος; ντίβακχ[ει]ος autem tunc erit, | cum brevem primam locabis et duas longas dein: nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris antibacch[i]um, nominato qui redit contrarius. 1415Temporum mensura par est: bina ternis appara, ut pedum natura poscet ante vel retro brevem; forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri. Septimum pedem loquemur, quem vocant μφίβραχυν, cum duae breves utrimque, media longa ponitur, 1420quale si velis amoenus aut amicus dicere.

Quotation layer

Verg. ecl. 3, 22Verg. Aen. 5, 46Verg. Aen. 8, 425Verg. Aen. 6, 844Verg. Aen. 2, 230Verg. georg. 2, 278Verg. georg. 1, 317Verg. georg. 1, 271Verg. georg. 2, 384

Verg. Aen. 1, 28Verg. Aen. 11, 721Verg. Aen. 1, 160Verg. Aen. 11, 684