Ps. Prob. cath. 2, 18 - 2, 27
218‘M’ ante ‘‑eo’ posita{m}
primam regit coniugationem, speciem perfectam ‹‘‑avi’ faciens›,
ut ‘remeo commeo, remeavi commeavi’. Hoc tamen scire debemus,
2, 15quoniam omnia verba ‘‹e›’ ante ‘‑o’ habentia secundae sint declinationis
necesse est, excepto ‘eo is it’ et illis quaecumque ab hoc verbo
fuerint tracta, quae omnia tertiae productae, idest quartae coniugationis,
‹sunt, praeter duo primae coniugationis›, quae supra posui,
‘remeo’ ‹et ‘commeo’›.
19‘N’ ante ‘‑eo’ habentia verba, si
venerint a verbo ‘‑eo’, sicut supra posui, tertiae sunt productae, id
est | quartae coniugationis, specie perfecta facient ‘‑vi’ vel ‘‑ii’, ut ‘ineo
5inis inivi’ vel ‘inii’; si non venerint, secundae erunt coniugationis,
‘‑nui’ facientia in specie perfecta, ‘moneo mones monui’.
20‘O’ ante
‘‑eo’ habentia tertiae productae, id est quartae, sunt coniugationis,
‘‑vi’ vel ‘‑ii’ facientia in specie perfecta, ut ‘coeo cois coivi’ vel ‘coii’.
21‘P’: hanc litteram ante ‘‑eo’ verbum habens non repperi.
22‘Q’: hanc quoque litteram ante ‘‑eo’ nusquam repperi.
2310‘R’: haec littera
ante ‘‑eo’ posita secundae declinationis regit verba: ‘‑rui’ faciunt in
specie perfecta, ‘careo cares carui’; tertiae vero productae, id est
quartae, ‘‑vi’ vel ‘‑ii’, ut ‘pereo peris perivi’ vel ‘perii’.
24‘S’ ante ‘‑eo’
posita unum repperi verbum tertiae productae, ‘‑vi’ vel ‘‑ii’ faciens in
15specie perfecta, ‘transeo transivi’ vel ‘transii’.
2515‘T’: hanc litteram
ante ‘‑eo’ inveni, sed verba secundae coniugationis regentem et
facientem speciem perfectam ‘‑tui’, ut ‘lateo latui, pateo patui’.
Tertiae productae, id est quartae coniugationis si inventum fuerit,
veniet a verbo ‘eo is’ ‹et› faciet ‘ivi’ vel ‘ii’ in specie perfecta. Nam,
20sicut ante docui, ‘e’ ante ‘{‑e}o’ verba habentia omnia secundae sunt
coniugationis, excepto verbo ‘eo is’, et si quid ab eo nascitur: nam
tertiae sunt productae coniugationis, praeter duo verba primae
coniugationis, quae ante posui, ‘commeo commeas, remeo ‹remeas›’.
Tertia enim correpta coniugatio ‘‑eo’ non terminatur, sicut
supra monstravi. Hoc tamen scire debemus, quod tertiae productae
coniugationis, id est quartae, {ab eo veniens} species perfecta
duobus tantum modis ‹terminatur›, ‘‑ivi’ vel ‘‑ii’.
26‘V’: hanc
5litteram ante ‘‑eo’ positam verbum habens secundae repperi coniugationis,
speciem perfectam faciens ‘‑ivi’, ‘coniveo conives conivi’:
Cicero ‘si qui exire velint, conivere possum’; et ceveo ceves cevi:
Persius ‘an, Romule, ceves?’.
27‘X, y, z’: has litteras ante ‘‑eo’ verba
habentia nusquam repperi.
Critical apparatus
‘M’] non N del. N1posita n ed. princ. edd.: positam Nspeciem perfectam] specie perfecta ed. princ.; speciem perfectam Parrhasius n Parrhasius ex gavi faciens suppl. Parrhasius ex P ed. princ. edd.quoniam N edd.: quod Parrhasius n ed. princ.; quod quoniam ne suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.: om. Ndeclinationis N Lindemannus: coniugationis Parrhasius n ed. princ. Keilsunt praeter duo primae coniugationis suppl. ed. princ. Lindemannus Keil: om. N; tertiae sunt productae praeter duo primae coniugationis Parrhasius ex Pet commeo suppl. ed. princ. Lindemannus Keil: om. N; commeo Parrhasius ex Pdeclinationis N: coniugationis n ed. princ. edd.regit Parrhasius n ed. princ. edd.: regens Nvero revera N ed. princ.: om. edd.id est quartae revera N ed. princ.: om. edd.vi revera N n ed. princ.: ivi edd.inveni N1id est quartae coniugationis Parrhasius ex g: om. n ed. princ.et suppl. n g ed. princ. edd.: om. revera Ne ante o g2 Ascenius Putschius: e ante eo N ed. princ.verbo Parrhasius ex g: om. n ed. princ.remeas suppl. Bramanti ex Sac.terminatur Parrhasius n ed. princ. edd.: terminat us revera N; terminat ur N1id est quartae species perfecta duobus tantum modis terminatur ivi vel ii Bramanti: id est quartae ab eo veniens sciens perfecto duobus tantum mododis ibi vel ii N; id est quartae praeter duo verba ab eo veniens sciens perfecto duobus tantum mododis ibi vel ii N1; species perfecta duobus tantum modis terminatur ivi ii ed. princ.; id est quartae species perfecta duobus tantum modis terminatur ivi ii Parrhasius ex g; id est quartae praeter duo verba ab eo venientia species perfecta duobus tantum modis terminatur ivi vel ii Lindemannus; id est quartae ab eo veniens species perfecta duobus tantum modis terminatur ivi vel ii Keil