Ter. Mavr. 1783-1800 - 1920-1939
1783Nam[que] referre nihil sit qualis syllaba fini,
1784commataque hoc ipsum iuris habere volunt;
1785idcirco et verbo numquam uno cola ligari,
1786ut constet parti finis utrique suus.
1787Nam vitiosus erit sic pentameter generatus:
1788‘inter nostros gentilis oberrat equus’.
1789Spondii duo sunt, quos dixi commate primo
1790posse dari, verum syllaba quae sequitur
1791nec penthemimerin verbi cum fine relinquit,
1792quae data pentametris regula prima sonis, |
1793nec post dactylico debet quae commate iungi
1794esse caput versus dactylici patitur.
1795Hoc ipsum melius mutata parte coibit:
1796‘gentilis nostros inter oberrat equus’.
1797Tantam nostra nequit mensura absolvere litem,
1798malo tamen longa cludere comma prius.
1799Hos elegos dixere, solet quod clausula talis
1800tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.
1801Nec tantum hexametris geminam subiungere partem
1802dactylicam mos est: saepe semel posita
1803praemisso hexametro dulcem subnectit epodum.
1804Talis epodus erit,
1805‘tibia docta, precor, tandem mihi dicere versus
1806desine Maenalios’.
1807Hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri;
1808tu mihi, Flacce, sat es:
1809‘diffugere nives redeunt iam gramina campis
1810arboribusque comae’.
1811Cetera pars superest: ‘mea tibia dicere versus’;
1812haec iuncta frequentius ede[n]t
1813anapaestica dulcia metra;
1814cuicumque libebit, ut istos,
1815triplices dare sic anapaestos.
1816Atque ille poeta Faliscus,
1817cum ludicra carmina pangit:
1818‘uva, uva sum, et uva Falerna,
1819et ter feror et quater anno’;
1820libro quoque dixit eodem:
1821‘unde, unde colonus Eoae?
1822A flumine venit Oronti’. |
1823Erit ultima syllaba post tres
1824catalectica quae perhibetur;
1825nec non alias quoque binas
1826et tres superare solere,
1827pes sit licet integer ipse,
1828si non hunc regula poscet,
1829catalecticon hoc genus omne
1830et semipedem vocitari
1831supra quoque iam meministi.
1832Mirum tibi nec videatur
1833spondeon inesse anapaestis:
1834rex et dominus prior ipse est,
1835hic advena sumptus et hospes
1836de foedere temporis aequi;
1837quotiens locus expetet, ultro
1838reddet sua iura priori.
1839Alias tamen haec eadem pars,
1840quotiens ithyphallicon addit
1841metrum sibi, tale fit unum:
1842‘mea tibia dicere versus destitit Latinos’,
1843‘iamdudum saucia cura deserit pudorem’,
1844‘Priamique evertere gentem fata iam parabant’.
1845Ithyphallica porro [di]c[t]itarunt musici poetae,
1846qui ludicra carmina Baccho versibus petulcis
1847Graio cum cortice, phello, tres dabant trochaeos,
1848ut nomine fit sonus ipso: ‘Bacche Bacche Bacche’.
1849Hexametrum quotiens ita totum dactylus explet,
1850ut nusquam in medio, sed sit spondeus in imo,
1851sive trochaeus erit, cum dempta est syllaba prima,
1852quae demi poterit, reliqui fient anapaesti,
1853ultimaque ex illis catalectica, quae remanebit.
1854Dactylico tali facile est hoc noscere versu:
1855‘at tuba terribilem sonitum procul aere recurvo’.
1856‘At’ coniunctio, quae solida est, cum demitur inde,
1857ea formula fiet, ut est anapaesticus iste: |
1858‘tuba terribilem sonitum procul aere recurvo’.
1859Ultima ‘‑vo’ remanet, quia dempta est syllaba prima,
1860dactylon in primo reddens, spondeon in imo.
1861Nec non dactylico qui commate constat utroque,
1862pentameter, metrum quod erit choriambicon edet.
1863Exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam:
1864‘nulla meo sedeat turba profana loco’.
1865Dactylicum colis esse vides geminis:
1866primum et semipedem post detur syllaba longa,
1867sive est natura seu fit ab adpositis,
1868et quae nunc brevis est, fiat paenultima longa,
1869tempore producto; cetera permaneant.
1870Insere ‘nulla meo iam’, produc paene supremam,
1871qui ‘locus’ ante fuit, ‘lucus’ ut esse queat,
1872efficies metrum, nomen cui dant choriambo:
1873‘nulla meo iam sedeat turba profana luco’.
1874Praemonui chorion dici quem saepe trochaeum
1875dicimus: hic prior est, alter iambon habet.
1876‘Nulla meo’ pes efficitur geminatus utroque;
1877‘iam sedeat’ choriambos item; mox ‘turba profa‑’ pes
1878tertius accedit similis. Pars illa, ‘‑na luco’,
1879bacchio adversus fiet pes, nam brevis ante est
1880et geminae longae. Fiet catalexis in istum,
1881quia non eiusdem generis deprensus in imo est,
1882ut docui, nec enim cludit choriambus honeste.
1883Hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos
1884dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud.
1885Nec non et memini pedibus quater his repetitis
1886hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iovique,
1887pastorem Branchum cum, captus amore pudico,
1888fatidicas sortes docuit depromere Paean.
1889Qui multos legere negant hoc corpore metri |
1890Romanos aliquid veteres scripsisse poetas.
1891Dulcia Septim‹i›us qui scripsit ‘Opuscula’ nuper
1892ancipitem tali cantavit carmine Ianum:
1893‘Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis,
1894o cate rerum sator, o principium deorum,
1895stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
1896cui reserata mugiunt aurea claustra mundi’.
1897Ecce vides ‘‑ta mugiunt’ esse duos iambos,
1898temporibus namque pares, saepe sibi vicissim
1899cedere vel tribrachyn admittere saepe possunt:
1900‘tibi vetus ara caluit Aborigineo sacello’.
1901Hic quoque succedere sic tribrachyn adnotabis,
1902longa quod est in geminas prima breves soluta,
1903‘tibi’, similis nec minus altera pede consequenti,
1904‘‑ra ca‑’; monui iam satis has saepe solere solvi:
1905pro chorio tribrachys hic bis datus invenitur.
1906Nec minus hoc, ‘‑ra caluit Aborigineo sacello’,
1907et chorius solvitur et tribrachys est iambus.
1908Anapaestus item quater editus hexametro
1909ita clauditur, ut choriambicus, antibaccho.
1910Faciet tibi perspicuum cito versus idem
1911dactylicus, modo qui potuit dare quinque anapaestos:
1912‘at tuba terribilem sonitum dedit aere recurvo’,
1913‹‘tuba terribilem sonitum dedit aere curvo’›;
1914anapaestus inest quater, ultimus antibacchos.
1915Similem dabo versiculum, magis ut probetur:
1916‘tibi nascitur omne pecus, tibi crescit haedus’.
1917Prima reponatur, redeat quoque tertia fini:
1918dactylicus tibi, qui fuerat modo, iam referetur,
1919‘nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et haedus’.
1920Generi datur auctor huic vetus Archebulus.
1920Dactylici finem versus si cludat iambus, |
1921hoc est pro longa brevis ut paenultima fiat,
1922auribus acciderit novitas inopina meleos,
1923versus ut hic resonare potest, ita si cecineris:
1924‘ite domum saturae, venit Hesperus, ite saturae’,
1925‘Nile pater propera, sitiunt sata, Nile propera’,
1926‘heus puer, ut mea sint tibi vilia carmina vides’.
1927Si nusquam hoc aliquis lectum putat, ecce dabitur
1928versus Homericus Ausonio resonans ita modo,
1929quemque miuron Achaica gens vocitare solita est:
1930‘attoniti Troes viso serpente pavitant’.
1931Livius ille vetus Graio cognomine suae
1932inserit ‘Inoni’ versus, puto, tale docimen;
1933praemisso heroo subiungit namque miuron,
1934hymnum quando chorus festo canit ore Triviae:
1935‘et iam purpureo suras include cothurno,
1936balteus et revocet volucres in pectore sinus,
1937pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra:
1938derige odorisequos ad certa cubilia canes’;
1939dactylicum tamen hoc melius resonare poterit.
Quotation layer
Verg. ecl. 8, 21Hor. carm. 4, 7, 1-2
cf. Verg. ecl. 8, 21Annian. carm. frg. 1Annian. carm. frg. 2
cf. Verg. ecl. 8, 21Verg. Aen. 4, 1; cf. Verg. Aen. 4, 55Verg. Aen. 3, 1; cf. Verg. Aen. 3, 121
Verg. Aen. 9, 503; cf. Verg. Aen. 7, 513
Sept. Ser. carm. frg. 23, 1-4Sept. Ser. carm. frg. 23, 5
cf. Verg. Aen. 9, 503; Verg. Aen. 11, 799Bass. frg. VI 256, 13
cf. Verg. ecl. 10, 77Laev. carm. frg. 11a