Ter. Mavr. 2114-2126 - 2246-2263
2114At si quando pedes fini duo deminuentur,
2115dum ne discidium verbi quarto pede fiat,
2116hic quoque tetrametrus similis remanere videtur. |
2117Sed differt illo versus quo‹d› portio prima est,
2118illa sequens, aliaque simul quod lege tenetur:
2119namque haec sola potest carmen componere plenum
2120nec subiecta aliis dulcis absolvit epodos,
2121ut mox ostendam; prior apta videtur epodis,
2122ut dixi modo: ‘Damoetas et Lyctius Aegon’.
2123Pastorale volet cum quis componere carmen,
2124tetrametrum absolvat, cui portio demitur ima
2125quae solido a verbo poterit conectere versum,
2126bucolicon siquidem talem voluere vocari.
2127Plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus,
2128ne Graecum immittam versum, mutabo Latinum:
2129‘dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor,
2130proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis’.
2131Iugiter hanc legem toto prope carmine servat;
2132noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit:
2133‘dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
2134Non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon’.
2135In tragicis iunxere choris hunc saepe diserti
2136Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus.
2137Tale dedit nobis Pomponius:
2138‘pendeat ex umeris dulcis chelys
2139et numeros edat varios, quibus
2140adsonet omne virens late nemus,
2141et tortis errans qui flexibus’.
2142Reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro,
2143rursus de mutilo redit integer:
2144‘pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis
2145et numeros edat varios, quibus ecce propinquum
2146adsonet omne virens late nemus arvaque iuxta,
2147et tortis errans qui flexibus effugit amnis’.
2148Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho
2149quod sit quinque pedum, velut hos modo perspicis.
2150Nam primum addidit illa disyllabon, ut libet, |
2151spondeum nec enim capiti locat omnium,
2152sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet
2153admiscere, dein quater addere dactylon,
2154cordi quando fuisse sibi canit Atthida
2155parvam, florea virginitas sua cum foret.
2156Ille tetrametro datur ante disyllabus,
2157cetera pars versus, pedibus finita duobus,
2158tale solet colon subiungere: ‘primus ab oris’.
2159Continuasse pedes istos in carmine solos
2160dicitur haec eadem praeclara poetria Sappho.
2161Fingere nobis
2162tale licebit:
2163‘primus ab oris
2164Troius heros,
2165perdita flammis
2166Pergama linquens,
2167exul in altum
2168vela resolvit:
2169saepe repulsus
2170Ausone terra
2171moenia fessis
2172sera locavit;
2173unde Latinum
2174post genus ortum
2175altaque magnae
2176moenia Romae’.
2177Pluribus idcirco, parvis ut notius esset
2178versiculis carmen condi potuisse, peractum.
2179Cetera tetrametri[s] reddemus quando duobus
2180conserta heroo pariterque loquemur iambo.
2181Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam.
2182Adesto, iambe praepes, et tui tenax
2183vigoris adde concitum celer pedem, |
2184nec alterius indigens opis veni,
2185sed ipse verus integerque ‹s›exiens,
2186adusta felle qualis ante carmina
2187dabas amarus, ultor impotens tui.
2188Vides ut icta verba raptet impetus,
2189brevemque crebra consequendo longula
2190citum subinde volvat artius sonum.
2191Iambus ipse sex enim locis manet,
2192et inde nomen inditum est senario,
2193sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur,
2194scandendo binos quod pedes coniungimus,
2195quae causa cogat, non morabor edere.
2196Nam mox poetae, ne nimis †secet brevis†
2197lex haec iambi verba pauca admitteret,
2198dum parva longam semper alterno gradu
2199urget nec aptis exprimi verbis sinit
2200sensus, aperte dissidente regula,
2201spondeon et quos iste pes ex se creat
2202admiscuerunt, impari tamen loco,
2203pedemque primum, tertium, quintum quoque
2204iuvere paulum syllabis maioribus.
2205At qui cothurnis regios actus levant,
2206ut sermo pompae regiae capax foret,
2207magis magisque latioribus sonis
2208pedes frequentant, lege servata tamen,
2209dum pes secundus quartus et novissimus
2210semper dicatus, uni iambo serviat:
2211nam nullus alius ponitur, tantum solet
2212temporibus aequus non repelli[t] tribrachys.
2213Quid? Non trochaeus temporum est aeque trium?
2214Est, sed trochaeo longa prior ‹est› syllaba,
2215brevis autem iambo, longa post, cui non potest |
2216longam trochaeus subdere et brevem suas,
2217brevi sequentis qu‹i›a fit hoc ionicum.
2218Et cur iambo nu‹n›c trochaeus serviat,
2219qui metron ipse copulat trochaicum,
2220praebetque nomen, ut loquemur postmodum,
2221habetque et ipse subditivum tribrachyn,
2222qui iure utrique servit et subiunctus est,
2223e quis creatur, quos creare non potest?
2224Nam non ita est ut longa dissolubilis,
2225breves vicissim contrahi in longam valent,
2226quia solida findi magnitudo non vetat,
2227divisa iungi rursum in unum non queunt.
2228Culpatur autem versus in tragoediis
2229et rarus intrat ex iambis omnibus,
2230ut ille contra qui secundo et talibus
2231spondeon aut quem comparem receperit.
2232Sed qui pedestres fabulas socco premunt,
2233ut quae loquuntur sumpta de vita putes,
2234vitiant iambum tractibus spondiacis
2235et in secundo et ceteris aeque locis,
2236fidemque fictis dum procurant fabulis,
2237in metra peccant arte, non inscitia,
2238ne sint sonora verba consuetudinis,
2239paulumque rursus a solutis differant.
2240Magis ista nostri: nam fere Graecis tenax
2241cura est iambi vel novellis comicis
2242vel qui in vetusta praecluent comoedia.
2243Aristophanis ingens micat sollertia,
2244qui[s] saepe metris multiformibus novis
2245Archilochon arte est aemulatus musica.
2246Sed paulum abimus longius: nunc hanc magis,
2247heroicus quare pedes per singulos,
2248at iste binos scanditur, causam loquar. |
2249Spondeon etenim quia recepit impari
2250tantum loco vel dactylum aut contrarium,
2251secundo iambum nos necesse est reddere,
2252qui sedis huius iura semper obtinet,
2253scandendo et illic ponere adsuetam moram,
2254quam pollicis sonore vel plausu pedis
2255discriminare qui docent artem solent.
2256Si primus ergo pes eam sumet moram,
2257ubi iam [p]r[a]eceptum est subdere heroos pedes,
2258versum videbor non tenere iambicum;
2259sed quia secundo numquam iambus pellitur,
2260moram necesse est in secundo reddere
2261et ceteris qui sunt secundo compares,
2262ubi non timebo nequis herous cadat.
2263Sic fit trimetrus qui fuit senarius.
Quotation layer
Verg. ecl. 3, 1-2Pompon. trag. 8-11
Verg. Aen. 1, 1Verg. Aen. 8, 530Verg. Aen. 3, 11Verg. Aen. 3, 85 cf. Verg. Aen. 2, 525Verg. Aen. 1, 6Verg. Aen. 1, 7