Ter. Mavr. 2419-2428 - 2551-2568
2419Sed et trimetrus, ut quadratus, hic potest
2420acephalos esse, prima quando demitur,
2421fierique primus pes et istic creticus.
2422Nam sicut ille redditur trochaicus,
2423sic versus ante qui videtur integer:
2424‘adest celer phaselus ille quem vides’;
2425cum demo primam, quod relinquo tale fit:
2426‘est celer phaselus ille quem vides’.
2427Acephalus ergo, sed trimetrus, factus est.
2428Archilochus idem est usus et tali metro.
2429Vicissim et ille qui quadratus claudicat
2430et in trimetro claudicare sic potest:
2431‘phaselus ille quem vides Sabinus est’, |
2432‘phaselus ille quem vides Sabinus’.
2433Similem locavit Flaccus uno in carmine,
2434sed quia videtur alius ante praeditus,
2435ut versus hic epodus illius foret
2436ratione quem iam competenti distuli,
2437simul hos loquemur, quando devinctis metris
2438et hinc et inde veniet aptior locus.
2439Nec non dimetrus ex trimetro redditur,
2440quacumque partem tertiam si detrahas,
2441stabitque versus octo tantum syllabis,
2442nisi quando sumet dactylum aut contrarium,
2443locove iambi qui probatur tribrachys;
2444talisque versus hic erit:
2445‘phaselus ille quem vides’.
2446Plerumque nec carmen modo,
2447sed et volumen explicat,
2448ut pridem Avitus Alfius
2449libros poeta plusculos,
2450usus dimetro perpeti,
2451conscribit ‘Excellentium’.
2452Tales trimetris subdidit Flaccus suis,
2453ut carmina ostendunt decem:
2454‘ibis liburnis inter alta navium,
2455amice, propugnacula’.
2456Archilochus isto saevit iratus metro
2457contra Lycambam et filias.
2458Et hic dimetrus non minus
2459ut ille acephalus esse vel claudus potest:
2460‘adest celer phaselus est’
2461cum prima dempta est, redditur
2462‘est celer phaselus est’;
2463at cum suprema, claudicat:
2464‘adest celer phaselus’.
2465Flaccus priorem sic dedit |
2466esset ut versus prior:
2467‘est celer phaselus est’,
2468post hunc veniret talis hic epodus:
2469‘phaselus ille quem vides Sabinus’.
2470†Sunt tales hoc uno in carmine,
2471ad usque finem permanent compares epodi:†
2472‘non ebur neque aureum
2473mea renidet in domo lacunar’.
2474‘Non ebur’ pes creticus,
2475longa nam fit tertia
2476consonante ex altera.
2477‘Neque aureum’ prima ex trimetro portio est
2478‘mea renidet in domo’ dimetrus est,
2479quod ut ‘Sabinus’ claudicat ‘lacunar’.
2480Pedem hinc iambum duplicem
2481‘mea reni’ si dempseris, relinquitur
2482‘det in domo lacunar’,
2483‘adest celer phaselus’.
2484Et condere inde carmen
2485multi solent poetae.
2486Horatium videmus
2487versus tenoris huius
2488nusquam locasse iuges;
2489at Arbiter disertus
2490libris suis frequentat.
2491Agnoscere haec potestis
2492cantare quae solemus:
2493‘Memphitides puellae
2494sacris deum paratae,
2495tinctus colore noctis
2496manu puer loquaci’.
2497Aptum videtur esse
2498nunc hoc loco monere
2499quae sit figura versus
2500quem credidit vetustas,
2501tamquam Italis repertum, |
2502saturnium vocandum.
2503Sed est origo Graeca,
2504illique metron istud
2505certo modo dederunt;
2506nostrique mox poetae
2507rudem sonum secuti,
2508ut quemque res ferebat,
2509sic disparis figurae
2510versus vagos locabant.
2511Post rectius probatum est
2512ut tale colon esset
2513iunctum tribus trochaeis,
2514ut si vocet Camenas quis novem sorores.
2515Et Naevio poetae sic ferunt Metellos,
2516cum saepe laederentur, esse comminatos:
2517‘dabunt malum Metelli Naevio poetae’.
2518‘Dabunt malum Metelli’ clauda pars dimetri:
2519‘dabunt malum Metelli’
2520‘adest celer phaselus’,
2521‘Memphitides puellae’,
2522‘tinctus colore noctis’.
2523Post ‘Naevio poetae’ tres vides trochaeos,
2524nam nil obest trochaeo longa quod suprema est.
2525Et choriambus unus
2526praeditus antibaccho
2527claudicat, ut priores,
2528videro si novelli
2529versus erit poetae,
2530lex tamen una metri est:
2531‘tinctus colore noctis’,
2532‘dabunt malum Metelli’,
2533‘Inachiae puellae
2534seu bovis ille custos’.
2535Colon et hoc in usu
2536carminis est Horati.
2537Tu genus hoc memento |
2538reddere, cum reposcam.
2539Nunc, quia quae potui videor tractasse seorsa
2540heroico profecta quaeque iambico,
2541cetera quae mixtis variantur partibus horum,
2542ut quibo, metro nitar hinc attingere.
2543Sed quoniam ex uno possunt adiuncta referri,
2544amplectar ultro quod datur compendium.
2545Quem nos hendecasyllabum solemus,
2546tamquam de numero, vocare versum,
2547tradunt sapphicon esse nuncupandum:
2548namque et iugiter usa saepe Sappho
2549dispersosque dedit subinde plures
2550inter carmina disparis figurae.
2551Sed primi pedis ante lex tenenda est:
2552spondeon siquidem videmus istic
2553tamquam legitimum solere poni,
2554post hunc dactylon atque tres trochaeos,
2555cui nomen quoque phallico dederunt.
2556Verum mobilis hic locus frequenter
2557non solum recipit pedem, ut loquebar,
2558spondeum, sed et aptus est trochaeo,
2559nec peccat pede natus ex iambo.
2560Exemplis tribus hoc statim probabis,
2561docti carmine quae legis Catulli:
2562‘cui dono lepidum novum libellum,
2563arido modo pumice expolitum?’
2564‘Meas esse aliquid putare nugas’.
2565Quos dixi modo iam pedes videmus
2566diversos capiti trium locatos:
2567spondeon ‘cui do‑’, trochaeon ‘ari‑’,
2568‘meas’, quis neget hunc iambon esse?