Ter. Mavr.

Ter. Mavr. 2729-2740 - 2849-2860

Forsan longula visa sit 2730haec divisio tertia versus hendecasyllabi: sed tot nos docuit metra et sunt quae decea[n]t magis nunc conectere, dum recens 2735haec est regula, quae dedit ex se tam varios modos; quae diiungere si velim, cogar, dum paro singulis certas reddere origines, 2740iam tractata retexere. Ergo hinc nascitur altera metri regula, ceu duas partes hexametri secans quae ternos dirimit pedes; 2745quos si reddideris sibi hexametrum pedibus cernes constare receptis, qui tamen heroum factis indignus habetur. Namque tome media est versu non apta severo, fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes 2750tertius et quartus. Non esse hunc incolumem ergo, sed de commatibus tradunt constare duobus. Ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum et ferme modus hic datur a plerisque Priapo. Inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus: 2755hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, qua domus tua Lampsaci est quaque lege Priapi. Nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia ceteris ostriosior oris. | Et plures similes sic conscripsisse Catullum 2760scimus. Usque adeo hoc genus lex heroica pellit, ut sit utraque portio coepta saepe trochaeis, nam discrimine nullo ponit hunc vel iambum; nec mirabere syllabae finem commate primo, tamquam de pede dactylo fiat tertia longa. 2765Nam te praecipue in suis, talis versus, et alter: Hellespontia ceteris, aeque est ultima longa. Nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas. Versus ergo magistri vocant hos priapeos. Et Maro dat tales, sed quia distinctio verba 2770dissociat nectitve aliter nec partibus aequis distingui patitur pedes, effugit sonus aurem: fronde super viridi sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis: turbabat caelo, nunc terras ordine longo 2775aut capere aut captas iam despectare videntur. Si distinctio separet nobis mitia poma, pressi copia lactis, terras ordine longo, despectare videntur, fient sic resonantes ut versus sonat alter quem distinctio nudat: 2780cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos. Siquis hic quoque findat prima commatis instar, ex uno choriambico, de quo disserui modo, versus stare videbitur: 2785cui non dictus Hylas puer, Thebis laeta dies adest, carmen Pierides dabunt. Usque autem duo commata possis credere rectius, 2790haec ipsa ut videas dari non hoc quo modo sunt situ, versa sed vice pristina. Namque his commatibus Flaccus Horatius metrum composuit, sed choriambicos | 2795ex binis pedibus praeposuit duos, tunc hos iungit epodos, partes ut modo do duas. Ipso carmine iam tibi fiet regula plana: quis multa gracilis te puer in rosa 2800perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam?. Pergunt cetera post consimili strophe. Versus hic igitur sunt pariles duo: 2805quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus. Post hos quae veniunt commata perspicis: grato, Pyrrha, sub antro, cui flavam religas comam. 2810Cui flavam religas comam prima parte locetur, fiat comma secundum grato, Pyrrha, sub antro; versum non dubium est fore quem dicunt priapeum: cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro. Nec quod desinit in comam, si fit tertia longa 2815dum g consona iungitur, grato, Pyrrha, sub antro, peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi, primi commatis ultima fiat libera legis. Sunt haec talia Flacci vatis carmina quinque. Iam divisio quarta, non morosa, 2820qualem suggerimus tomen habebit: carmen suave dedistis, o Camenae. Nam cum sustulerimus o Camenae, pars heroica fiet haec relicta, quae post hos geminos pedes habebit 2825clusum nomine tertium trochaeum: carmen suave dedistis. Haec heroica iam tome probata est: infandum regina. Nam versus, sibi parte restituta, 2830inlaesum revocabit hexametrum: carmen suave dedistis Olympiades mihi Musae, infandum regina iubes renovare dolorem. Et quintam breviter tomen loquemur. | Spondeum siquidem inter et secundum, 2835quem scis dactylon hic solere poni, si trudas anapaeston inserasque, iungas cetera, iam videbis ipsum consueto pede Sotadem locutum. Carmen Pierides dabunt sorores: 2840si dicam lepidae, palam est profecto quod sit pes anapaestus; insero ergo spondeo medium atque consequenti hoc nomen lepidae; fit omne tale: carmen lepidae Pierides dabunt sorores. 2845Idcirco genus hoc phalaeciorum vir doctissimus undecumque Varro ad legem redigens ionicorum hinc natos ait esse, sed minores. Nunc divisio quam loquemur edet 2850metrum quo memorant Anacreonta dulces composuisse cantilenas. Hoc Petronius invenitur usus, Musis cum lyricum refert eundem consonantia verba cantitasse, 2855et plures alii. Sed iste versus quali compositus tome sit edam: iuverunt segetes meum laborem. Iuverunt caput est id hexametri, si cures reliquos pedes referre: 2860iuverunt animum versus ex carmine Flacci.