Ps. Prob. nom.

Ps. Prob. nom. 68, 25-69, 2 - 70, 13-15

25-69225Criminosus an criminator? Criminosus est criminibus obnoxius, 68, 1sicut invidiosus invidiae subiectus, criminator autem qui crimen 68, 2obicit, accusator, qui accusat. 693-568, 3Fetigati an fatigati? Melius fetigati, quod fetigo dicatur, et 68, 4fessi non fassi. Fassi autem praeterito tempore confessos non fetigatos 68, 5significat. 6-96Minister an ministrator? Minister cotidiani officii videtur esse, 7ministrator autem, ut administrator, in re publica vel saepius quid 8faciens. Itaque Cicero oratione secunda pro Cornelio quare hominem 9inpugnare non desinunt, nisi remotis ministratoribus. 10-1410Nasus hic an hoc nasum? Antiqui neutraliter dicebant; itaque 11Lucretius 12nasum diductius quam pandius paulo vellem. 13Qui nunc masculino genere dicitur. Nam Cicero nasus itaque, qui 14diductus est, quasi murus oculis interiectus esse videatur. 15-1615Podagrosus an podagricus? Podagrosus a podagra, sicut rugosus 16a ruga. 17-2117Sponsor an et feminino genere dicatur sponstrix? Sine dubio 18ratio definitione sua perseveranter nititur, quae omnia nomina masculina 19nominativo singulari or syllaba clausa feminino genere trix 20syllaba definit, ut cultor cultrix, victor victrix. Quo modo sponsor 21feminino quoque genere dicetur sponstrix. 22-70122Scrupulus hic an et hoc scrupulum? Consuetudo quidem hoc 23scrupulum, erudita vero hunc scrupulum dixit. Cicero pro Sexto 24Roscio, cum mentionem Chrysogoni facit, hunc sibi scrupulum, qui 25se dies ac noctes pungit, ut evellatis postulat; idem pro Cluentio hunc 26scrupulum dicit. Post cuius auctoritatem nemo dubitaverit hunc 27scrupulum dicere, et quod in eius modi quaestiunculis nihil potest 28analogia. Nam Terentius 69, 1at mihi unus scrupulus etiam nunc restat, qui me male habet. 702-569, 2Salitor an saltor? Quod salitorem erudita consuetudo et proba 69, 3auctoritas indicat, salitor dicimus. Alioquin ratio analogiae pro altero 69, 4est. Nam [cum] salire tamquam sarcire, farcire, ex quibus fiat sarto 69, 5non sarcinator, quomodo rude vulgus dicit. 6-126Senecis an senis? Vitiose senis, quamvis illud auctoritas erudita 7custodiat. Est enim nominativo singulari hic senex. Omnia autem 8vocabula sive masculina sive feminima, quae nominativo singulari x 9littera terminantur, adcrescant necesse est genetivo singulari, ut 10calx calcis, sorex soricis, vertex verticis, pulex pulicis, frutex fruticis, 11latex laticis. Itaque senex fiet senecis. Vitiose ergo loquitur qui dicit 12senis, quamvis pro his consuetudo pugnet. 13-1513Inter ventrem et alvum et uterum hoc interest, quod venter 14totus dicitur, qui oculis subiectus est, alvus interior pars, qua cibus 15commeat, uterus autem, quo mulier baiulat partum.