Ps. Prob. nom.

Ps. Prob. nom. 74, 20 - 74, 24-75, 10

742020Peritus iuris dicitur; Cicero tamen iure consultum dixit. 21-2321Chremes regulam declinationis triplicem habet, unam ut hic 22Chremes huius Chremi, aliam ut hic Chremes huius Chremetis, item 23aliam ut hic Chremes huius Chremis. 24-751024[Generis feminini] Nomina generis feminini us litteris terminata, 25ut Venus, anus, humus. Nomina quae in tas litteras exeunt, ut pietas, 26veritas, aequitas, bonitas, felicitas; item in tus, ut virtus, myrtus; 27aut in e, ut Danae, Daphne, Circe, Dirce, Here; aut in cus, ut acus, quercus, 28ficus, incus; aut in nys, et Graecum est, ut Erinys; aut monosyllaba, 74, 1ut spes, res, grus. Item monosyllaba anima carentia, quae x 74, 2littera terminantur, ut calx, crux, fax, falx, lux, nux, pax, vox, quae 74, 3observata ultimae litterae parte Graeco ritu genetivo casu procedunt. 74, 4X enim in chi litteram Graecam vertent ut genetivum faciant, quae 74, 5videlicet servans originem priscae nativitatis, eo quod ex Graecis 6litteris Latinis adiuncta sit et quod c et s Latinis constet. Capit 7ergo ex Graecis chi, de Latinis c, s et exprimit genetivum, ut calcis, 8crucis, falcis, faecis et cetera. Haec ergo causa est cur in cis et non 9in xis cadunt, ut faciant calxis, cruxis, faxis. Nam faxis verbum suo 10ordine dicetur.