Rufin. num. or.

Rufin. num. or. 31, 6-20 - 35, 2-8

316-206Postea sic: Idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam 7antiquorum dicendi consuetudinem delectationis 8atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius 9Naucrates, numeris adstringeret. Namque haec duo musici, 10qui erant quondam item poetae, machinati ad voluptatem 11sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum 12modo et delectatione vincerent aurium satietatem. Haec 13igitur duo vocis dico moderationem et verborum conclusionem 14 quoad orationis severitas pati possit, [et] a poetica 15ad eloquentiam traducenda duxerunt. In quo illud est vel 16maximum, quod versus in oratione si efficitur coniunctione 17verborum, vitium est, et tamen eam coniunctionem sicuti versum 18numerose cadere et quadrare et perfici volumus. Neque 19est ex multis rebus quae magis oratorem ab imperito dicendi 20ignaroque distinguat. 21-32621Idem Cicero in alio loco sic dicit: Nam etiam poetae 22quaestionem attulerunt quidnam esset illud quo ipsi differrent 23ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu; nunc 24apud oratores iam ipse numerus concrebruit: quicquid est 25enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest 26a versu (nam id quidem vitium orationis est), numerus vocatur, 31, 1qui Graece rhytmos dicitur. Itaque video visum esse 31, 2nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, 31, 3tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus 31, 4utatur, potius poema putandum quam comicorum 31, 5poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud 6cotidiani dissimile sermonis. 327-117Victorinus de compositione sic dicit: Creticum, qui est ex 8longa et brevi et longa, si sequatur spondeus vel trochaeus, bonam 9compositionem facere dicunt: Quo usque tandem abutere, 10Catilina, patientia nostra?: duo extremi pedes sunt creticus 11et spondeus. Idem multa dicit. 12-1812De compositione et de numeris et pedibus oratoriis, ut Cicero 13dicit, isti scripserunt apud Graecos: Thrasymachus, Naucrates, 14Gorgias, Ephorus, Isocrates, Theodectes, Aristoteles, 15Theodorus Byzantius, Theophrastus, Hieronymus; Latine de 16numeris hi: Cicero, Victorinus, Eusebius, Terentianus, Varro, 17Probus, Charisius, Diomedes, Quintilianus, Donatus, Victor, 18Servius. 19-331619Item Cicero in oratore de numeris et pedibus et de compositione 20sic: Nam qui Isocraten maxime mirantur hoc in 21eius summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primus 22adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, 23poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, 24quibus etiam in oratione uteremur cum iucunditatis causa, 32, 1tum ut varietas occurreret satietati. Quod ab his vere quadam 32, 2ex parte, non totum dicitur: nam neminem in eo genere scientius 32, 3versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi 32, 4fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis extant scripta numerose. 32, 5Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter 6definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, 7si id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primus 8invenit, sed iis est usus intemperantius. Id autem est genus, ut 9ante dictum est, ex tribus partibus collocationis alterum. Eorum 10uterque Isocraten aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, 11non inventione vicerit: est enim ut in transferendis faciendisque 12verbis tranquillior, sic in ipsis numeris sedatior; Gorgias 13autem avidior est generis eius et iis festivitatibus sic enim 14ipse censet insolentius abutitur, quas Isocrates, cum tamen 15audisset adulescens etiam in Thessalia senem iam Gorgiam, 16moderatius temperavit. 16-34916In alio loco sic: Sed hos cum in clausulis pedes nomino, 17non loquor de uno pede extremo: adiungo, quod minimum 18sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium. Ne iambus 19quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo, qui habet tres 20breves trochaeus (sed spatio par, non syllabis), aut etiam dactylus, 21qui est e longa et duabus brevibus, si est proximus a postremo, 22parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus 33, 1choreus aut spondeus: numquam enim interest uter sit eorum 33, 2in pede extremo. Sed iidem hi tres pedes male concluduntur, 33, 3si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico 33, 4postremus est dactylus: nihil enim interest dactylus sit extremus 33, 5an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne 6in versu quidem refert. Quare etiam paeana qui dixit aptiorem, 7in quo esset longa postrema, videt parum, quoniam nihil ad 8rem est postrema quam longa sit. Iam paean, quod plures habet 9syllabas, numerus a quibusdam, non pes existimatur. 3410-110, 1Idem Cicero in dialogis de re publica multa dicit referens 0, 2Asianos oratores ditrochaeo clausulas terminare. 12-210, 12Terentianus de cretico, hoc est de amphimacro pede, sic 0, 13dicit: 0, 14Optimus pes et melodis et pedestri[s] gloriae, 0, 15plurimum orantis decebit, quando paene in ultimo 16obtinet sedem beatam, terminet si clausulam 17dactylus spondeus imam. Nec trochaeum respuo. 18Bacchios utrosque fugito. Nec repellas tribrachyn: 19nam solet longam trochaeus solvere in duas breves, 20unde et appellant trochaeum, quem vocamus tribrachyn. 21Plenius tractatur istud arte prosa rhetorum. 22-35122Pompeius Messalinus de numeris et pedibus oratorum sic 23dicit: Cicero spondeum incisis idoneum putat, quia ut ait 24 paucitatem pedum gravitate sua et tarditate compensat; dochmium 25aptum quovis loco esse, dum semel ponatur, quoniam 26continuatus numerum asperum efficiat; dichoreum quoque 34, 1praeclare cadere: sed palmam de omnibus cretico tribuit. 352-834, 8Idem de Sallustiana compositione sive de numero et structura 34, 9sic dicit: Nunc, si videatur, Sallustianae periodi numeros 34, 10inspiciamus: res popu dactylus, li Romani Marco tres spondei, 11Lepido anapaestus, Quinto Catulo spondeus et anapaestus, 12consulibus paeon primus, ac deinde dichoreus sive ditrochaeus, 13militi dactylus, aet domi creticus, gestas spondeus, 14composui choriambus ex longa et brevi ac brevi et longa.

Critical apparatus

possit] posset θ[et]] om. del. Manutiusversum ] versum θ Pa; vorsuum δ B; versuum rellnumerus Pa: Rithmos numerus cett.qui Graece rhytmos] inter Graecos et Latinos βde numeris et A E M: numeris et β Pa; om. ζEusebius] Eusebius f. delendum d'Alessandroverbis solutis ζ O: om. Pa; Cicero codd.; numeris et codd.; dicit M E; solitus ; verbis solitis δ A B E M Z; nam codd.; Isocraten vel Isocratem β A E Z; Isocratum F; Socratem δ η; Ysocratem corr. H; perlata δ η B A E M Z; prolata θ; quae ante corr. A; quaeque rell; et his M; et hiis Eaptiorem Orelli: artiorem codd.pedestri[s]] pedestris codd.; pedestri[s] Manutius coll. Ter. Maur.paene in ultimo Manutius coll. Ter. Maur.: penultima η; penultimo cett.repellas d'Alessandro coll. Ter. Maur.: refellas codd.arte] et PutschiusIdem] Idem ~ 35, 11 ferrentur om. TSallustiana corr. E2: salustiana β; salustina A E M; allustina Z; salustiani Pavideatur] videtur θ A M prob. Keilperiodi] περιοδι Paaet post. corr. A M: aec E; acc Z; ae ante corr. A β Pabrevi ac brevi] brevi et brevi β