Sacerd.

Sacerd. 1, 10, 1 - 1, 11, 7

1017Septimus casus fit duobus ablativis pariter copulatis, qui 8locutionem habet ablativorum casuum, intellectum genetivorum. 9Nihil enim significat auferendi. 210Hic fit modis octo: aut ex participio et nomine, ut ducente 11dea, volente deo; aut ex nomine et participio, ut oratore declamante, 12Sacerdote docente; aut ex duobus participiis, ut docto 13exponente; aut ex duobus nominibus, ut bono homine; aut ex 14pronomine et nomine, ut me duce; aut ex nomine et pronomine 15... ut laetante me. Nam ex duobus pronominibus septimus 16casus fieri non potest. 317Quidam putant his casibus iunctis intellectum fieri dativi 18casus et vocari ipsum quoque septimum casum, ut est et magno 19se corpore miscet, sed errant, nam ibi, antiquorum more, 20ablativum pro dativo posuit, quod licet etiam si non iunxerimus 21duos ablativos {ponere ablativum scilicet pro dativo}, ut est haeret 22pede pes et parce metu Cytherea pro pedi, pro metui , 23quod septimus casus fieri non potest sine duobus ablativis et sine 24intellectu casus genetivi. | 1111, 2DE SYNCOPE Syncope est cum una vel plures litterae eliduntur, 1, 3ut apparent rari nantes in gurgite vasto, id est natantes. 21, 4DE SYNALIFA Synalifa est quando finita pars orationis in 1, 5vocalem vel in m litteram vel in s, altera parte orationis incipiente 6a vocali, eliditur, ut mene efferre pedem et mene incepto: 7sic in vocali. In m littera, m non sola perit in metro sed etiam 8vocalis quae eam antecedit, ut monstrum horrendum ingens. S 9vero littera eliditur sola, si a consonanti incipiat altera pars orationis, 10ut Lucretius mensibus frigus et alibi ex infantibus parvis. 11Cum vocali vero praecedente et iuncta perit s, si in eam finiatur 12pars orationis et sequens pars orationis incipiat a vocali, ut Vergilius 13rursus in secessu longo sub rupe cavata. 314Non tamen omnes syllabae quae sic cadunt, id est aut in 15vocalem aut in m aut in s, necesse est ut synalifam patiantur; sed 16quae synalifam patiuntur, sic cadant necesse est. Ceterum sunt 17quae sic eveniunt, non tamen eliduntur: {ut} de vocali, ut texunt 18umbracula vites et sucus pecori et lac subducitur agnis et 19Aeaeque insula Circae; de m, ut hic ver purpureum varios; et 20de s, ut ecce manus iuvenem interea. 421Hoc tamen scire debemus, quod versus percutientes, id est 22scandentes, interdum accentus alios pronuntiamus, quam per 1singula verba ponentes. Toro et pater: acutum accentum in to 2ponimus et in pa, scandendo vero inde toro pater Aeneas in ro 3{et in ter}. Haec igitur in metro ideo suam non continent rationem, 4quia in ipsis nulla intellectus ratio continetur: nam ropater 5nihil significat. 56Inter syncopen ergo et synalifam hoc est, quod syncope ab 7ipsis ponitur poetis, nantes pro natantes; synalifa autem a nobis 8vel {a} pronuntiantibus vel pedes scandentibus fit. Cum a poeta 9plenum verbum ponatur, mene incepto, nos scandimus menincepto; 10monstrhor nos percutimus, cum poeta posuerit monstrum 11horrendum; et infantibu parvis et rursin secessu longo 12scandimus, cum infantibus et rursus posuerit poeta. | 613DE DIAERESI Diaeresis est cum duae vocales in syllabam 14ductae, singulares pronuntiatae, dividuntur, ut aulae in medio 15et frugiferae, aulai et frugiferai. Huic contraria est 16synaeresis. 717DE SYNAERESI Synaeresis est cum dictio duarum syllabarum 18in unam cogitur, ut fixerit aeripedem pro aëripedem et hortator 19scelerum Oelides pro Eolides.

Critical apparatus

auferendi] auferendum Keil‹...›] ut auctore me aut ex pronomine et participio ut me legente aut ex participio et pronomine coni. Keil om. del. Keillitteram suppl. P: littera B edd.orationis B1: ontionis Beliditur Eichenfeld-Endlicher: dicitur Bmensibus Keil: mensib. B; mensibu Eichenfeld-Endlicherinfantibus Keil: infantib. B; infantibu Eichenfeld-Endlicherorationis P Eichenfeld-Endlicher: oratio Bomnes Keil: omnis B Eichenfeld-Endlicher om. Keilde s ut suppl. de s sed ut quasi e codice Keil edd. Bramantiecce Eichenfeld-Endlicherpercutientes B1: pecutientes Bscandentes suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: om. del., sed cf. Labhardt 1959, 71 fn. 11 Keil; cadentes Bsingula] singua Bponentes B edd. pronuntiantes coni. in app. Eichenfeld-Endlicher om. del. Labhardt 1958, 71 n. 12vel {a} pronuntiantibus in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: vel a pronuntiatib. B; vel a pronuntiantib. B1; vel a pronuntiantibus Eichenfeld-Endlichera B1: ad Bmenincepto Parrhasius P in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: mencepto B‘monst‹r›hor’] monsthor revera B edd.infantibu] infantib. Binfantibus et suppl. in app. Eichenfeld-Endlicher KeilDIAERESI Diaeresis est cum duae vocales in syllabam ductae, singulares pronuntiatae, dividuntur, ut aulae in medio et frugiferae, aulai et frugiferai. Huic contraria est synaeresis B sed diaeresis cum duae vocales in unam syllabam coniunctae diductae et singulares pronuntiatae dividuntur in app. Keil edd.: diheresi diheresis B; doctae revera B P edd.; singulare B edd.; frugae aulai et frugai B; fugae aulai et fugai Eichenfeld-EndlicherSYNAERESI Synaeresis] synheresi synheresis Baeripedem pro aëripedem Keil: eripedem pro aepipedem B Eichenfeld-Endlicher; eripedem pro aeripedem B1eolides B Eichenfeld-Endlicher: aeolides Keil

Quotation layer

Verg. Aen. 2, 632Verg. Aen. 1, 303Verg. Aen. 10, 92

Verg. Aen. 6, 727Verg. Aen. 10, 361Verg. Aen. 1, 257

Verg. Aen. 1, 118

Verg. Aen. 2, 657Verg. Aen. 1, 37Verg. Aen. 4, 181Verg. Aen. 3, 229 rursus] rursum
Lucr. frg. 16Lucr. 1, 186

Verg. ecl. 9, 42Verg. Aen. 3, 386 Aeaeque] Aeaeaeque
Verg. ecl. 9, 40Verg. Aen. 2, 57

Verg. Aen. 2, 2

Verg. Aen. 3, 354 aulae in medio] aulai medio

Verg. Aen. 6, 802Verg. Aen. 6, 529