Sacerd. 1, 14, 44 - 1, 14, 53
1444DE SYNLEMPSI PRIMA Synlempsis prima fit, cum dictio
singularis plurali alligatur, ut ‘pars in frusta secant’.
45DE SECVNDA SYNLEMPSI Secunda synlempsis ‹e› contrario
14, 15fit, cum dictio pluralis singulari concluditur, ut ‘hic illius
arma, / hic currus fuit’.
46DE TERTIA SYNLEMPSI Synlempsis tertia fit hoc modo:
plurali vel singulari dictioni casus necessarius primo adtribuitur,
‹...› ad quam sit alter casus necessario inducendus, et non adnectitur,
20ut est in plurali quidem numero sic,
‘aspice bis senos laetantes agmine cycnos,
– aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
turbabat caelo ... –’.
Hucusque necessarius est casus ‘cycnos’; nam in hoc, ‘ut reduces
25illi ludunt stridentibus alis’, ‘cycni’ necessarius casus non dicitur,
sed sufficit et ad hunc intellectum ante positum verbum, ‘cycnos’.
Tale est, ‘populo ut placerent quas fecisset fabulas’: supra enim
‘fabulae’ subauditur.
De singulari vero sic ‘est mihi nata, viro gentis quam iungere
nostrae’ id est ‘natam’; et ‘invenies alium, si te hic fastidit Alexis’:
1, 5supra ‘Alexim’ subauditur.
Ergo tertia synlempsis fit duobus modis de numero utroque.
47DE ANACOLVTHO Anacoluthon est dictio non habens
verba sibi necessario iungenda, ac si ponamus ‘quamquam’ et
‹non› subiungamus ‘tamen’, quod verbum necessario iungendum
10est. Quod genus figurae anacoluthon primum vocatur, ut
‘quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, / incipiam’:
non ‹in›tulit ‘tamen’.
48Secundum anacoluthon fit cum ‘tamen’ subiungimus, cum
non praeposuerimus ‘quamquam’, ut ‘tamen haec quoque siquis /
15captus amore leget’.
49Tertium anacoluthon est cum oratio, in qua et ‘quamquam’
et ‘tamen’ necessaria sint duo verba, nullum habeat, ut |
‘Marco Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior’ et cetera.
Hic enim, si integra esset oratio, sic posuisset, ‘quamquam Marco
20Lepido cum omnibus copiis Italia pulso tamen segnior’.
50DE ANADIPLOSI Anadiplosis est, cum ultimum verbum
dictionis ‹praecedentis in› sequenti‹s› principio iteratur, ut
‘sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens’.
51DE ANAPHORA Anaphora est, cum idem verbum in principio
tam primae quam secundae ponitur dictionis, ut
5‘nate, meae vires, mea magna potentia, solus
nate patris summi qui tela Typhoea temnis’.
52DE EPANALEMPSI Epanalempsis fit hoc modo: idem verbum
ponitur in clausula, quod in principio dictionis, ut ‘pater,
inquam, hospitis me lumine orbavit, pater’.
5310DE EPIZEVXI Epizeuxis est eiusdem verbi repetitio cum
impetu pronuntiationis, ut
‘me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum
o Rutuli’.